Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Interea liber quidam cuiusdam heretici siue Marcionistae siue cuiuslibet eorum, quorum error opinatur, quod istum mundum non deus fecerit nec deus legis, quae data est per Moysen, et prophetarum ad eandem legem pertinentium uerus sit deus, sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus in platea maritima legeretur, peruenerunt ad eum fratres studiosissime Christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. refelli eum libris duobus, quos ideo praenotaui: contra aduersarium legis et prophetarum, quia codex ipse, qui missus est, nomen non habebat auctoris.

Hoc opus sic incipit: Libro, quem misistis, fratres dilectissimi. [*]( 9 Io. 7, 19 ) [*]( 1 operis (o in ras. m. 2) C primus] prior V quaescio D 2 dilectissimae D pullenti EGNV, pulenti B secund 01, secundum Dt, secundos E 3 scribseras EPI, scripsit eras S 4 num. om. BFPQ, LVIII v 5 (17) profetarum H 7 librum M marciaoniste 01Dl, martionistae 02 8 eorum] corum 01 9 mundum om. C1D1 deus non BFa legi H, legit El datata H 10 profetarum et ad H 11 pessimus om. F, pessimis 01, pessim\'u D post cum add. p2 s. l. ergo cartaginem BGS, karthaginem N 12 adtentissimae D 13 fratres om. E fratres ad eum a stotiosissime C1D1 14 eum- * que (- ras.) 0, eumquae D rearguendum C1D1, ∗∗∗redarguendum (red ras.) M dilatione (dila s. l. m. 2) E 15 deferrem C1 D1 ∗∗∗∗∗∗ libris D 16 quos] quod H praenuntiaui C1 D1 17 codex] quod et R misus H 18 habeat G auctoris non habebat a 19 librum D2FGNPQV )

198