Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In primo autem libro, ubi agitur de uirgis uariatis, quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent, cum biberent, et uarios fetus parerent, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio, ubi quaeritur, cur dixerit socero suo Iacob: decepisti mercedem em meam decem agnabus, satis ueraciter enodata demonstrat istam, sicut solui debuit, non solutam.

In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote,[*]( ,(2) ) quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis dies ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad [*]( 6 Quaest. in Heptat. J, 93 7 Gen. 30, 37 sqq. 11 Quaest. in Heptat. I, 95 12 Gen. 31, 41 15 Quaest. in Heptat. III, 82. cf. 85 ) [*]( 1 multa G pluri Dl 2 possit R, posuit Et et add. D2 8. l. 3 quoquae D modo om. Q, (mo) do iam con(siderare) G2 s. l. et in ras. 4 ceperam; 01 multo OPa 5 urgebant FHMOQ, arguebant B 6 ubi om. C de uirgis uariatis ubi agitur Rl 7 iacob (c ex i) E aquam CR 8 bibent C1D1 uaries G1S1 foetus GN, fetos C1DIH pararent El, ponerent V 9 posita M (11) quur C1D1EH 10 alio Dl foetus M, fetos C1D1P1, foetos G conceperent OlD in priore in H conceptu* 0 11 exposicio 01, exposito El 12 decepisti ODER. et decepisti cet. v meam om. B, suā meam H decim 01 13 agnabus] uicibus R enotata El, enodatam V demonstrat. (t m. 2 in ras.) 0, demonstratur BF demonstrat istam (t istam m. 2 in ras.) D sicut om. BFl 14 solui om. B soluta Y, satutē El 15 quoquae Dl sacerdotem C1D1 16 comodo C1D1 pcreabat (p add. m. 2, b ex u) C, procreabat B habere C1D1 necessitat: C die] om. El, diei BC1G1S1, in die E2G2S2Vv 17 erant El )

193
offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali, quem iubet quidem lauari aqua, sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam - unde dixi consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum - non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi, quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus, sed usque ad ipsam, ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori.