Retractationum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Liber de natura boni aduersus Manicheos est. ubi ostenditur naturam incommutabilem deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse ceteras naturas siue spiritales siue corporales atque omnes, in quantum naturae sunt, bonas esse, et quid uel unde sit malum et quanta mala Manichei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. [*]( 5 Io. 8, 36 ) [*]( 1 furtunato D, fortinatu H aecclesiastica ClD libros (os in ras.) C 2 computabantur B, deputantur Oa mg. 3 libro Q1, liber H uoluntatis arbitrio v malum D2HMOPQEVv 4 qua (a e corr.) C libere H fiunt] fuerint B, sunt Q2a de-liberi add. Q2 in mg. 5 filios ClDl filius uos Q1 libera Dl, liberaberit R2 uero Cl 6 erat G2 in raserit 2?1 7 ageuamus Dl, habebamus Ml 8 honori Dl, honorario B aug BOHNPQtS, ag G, au E sextum om. EHM, sexto C, sexies F, III 0 cons.] conã D, consuli F, consa (om. seqq.) E, const C, constan 8 septimo∗∗∗∗∗ C, om. 0 v v 9 idu§ (v m. 2) C decembri? (v m. 2) C id. decembr. D2 a. 1. 10 num. om. BFPQ, IX v 11 liber C in ras. 12 aduersum 0 manichaeos M, manicheus Dl ostenditur ubi Q1 13 natura EO 14 adque 01 ceteras] creatas D2Q1 15 quatum 01, quanto Fl 16 mala] mali E manichaei HM ponat Cl, punant V 17 bona 02 in ras. naturas (s m. 2 in ras.) G error* (i ras.) C 18 eorum BFGNQS )
Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, deus est.
Secundinus quidam, non ex eis, quos Manichei electos, sed ex eis, quos auditores uocant, quem ne facie quidem noueram, scripsit ad me uelut amicus honorifice obiurgans, quod oppugnarem litteris illam heresem, et admonens, ne facerem, atque ad eam sectandam potius exhortans cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui, quis cui scriberet, non in epistulis meis, sed in libris habeatur. illic ab exordio conscripta est etiam eius epistula. huius autem mei uoluminis titulus est: contra Secundinum Manicheum. quod mea sententia omnibus, quae aduersus illam pestem scribere potui, praepono.