Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si autem cornu percusserit taurus uirum aut mulierem et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus et non manducabuntur carnes eius; dominus autem tauri innocens erit. ad iustitiam pertinet, ut animal hominibus noxium perimatur. et quod de tauro positum est, a parte totum intellegendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. sed si necesse est occidi, numquid lapidari? quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? deinde quod addidit carnibus eius non esse uescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod scriptura maxime solet intueri ?

Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi et mortuus fuerit, uendent taurum [*]( 14 Ex. 21, 28 26 Ex. 21, 35 ) [*]( 1 quida C 2 fuerit SVbd animato P1 7 quod PSbd 8 eIcluso dandum om. N 9 constituerit PSNVTbd non-prom om. N prumtu C άξίωμα ] axioma CNT adanimam SV adanima P1 12 postulauit PV alt. ut om. V 13 faciat mut. in faciens V mulierue] mulierem S muliere P1 mulieres F1 15 lapidibus om. T lapidatur S 16 post dominus s. I. posit. eius in V 17 tauri om. VT 19 aperte Pl 20 subditum BV subditi«s P 21 numquid tx nQqui m. 2 V lapidare CV1 24 aliud PlSV 26 Si-alicuius om. N )

149
uiuum et partientur pretium eius et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. numquid in solo tauro haec iustificatio seruanda est et non de omnis pecoris tali casu? proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non uescuntur.

Quae iustificatio est, ut pro uitulo uno quinque reddantur, pro oue autem quattuor, nisi aliquid significare intellegatur ?

Si autem perfodiens inuentus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium; si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. intellegitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur, si autem diurnus, pertinere; hoc est enim quod ait: si orietur sol super eum. poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum uenisset et ideo non deberet occidi. hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, inuenitur inpune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderit; iam enim plus est quam fur.

Quid est: qui conuictus fuerit per deum, restituet duplo? nisi quia uult deus aliquando signo dato prodere peierantem.

Deos non maledices. quaeritur quos dixerit deos: utrum principes qui iudicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerit deus Pharaoni, ut per expositionem sit dictum quod sequitur uelut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait: et principem populi tui non [*]( 6 cf. Ex. 22, 1 9 Ei. 22. 2. 3 16 cf. Cie. j>. Mil. §. 9; p. Tullio §. 50 20 Ex. 22, 9 23 Ex. 22, 28 2o cf. Ei. 7, 1 27 Ex. 22, 28 ) [*](1 partiuntur V qu V 2 dispergentur C 3 omui 1\'SVTbd pecore PVTd pecori Sb tali] in tali bd 4 aperte 1\'1 et hocj in hoc S hoc PV 5 quia CI qua N uescantur lnSV 9 fuerit om. S 11 morietur N VI\'/) V 13 pertinere ad lioniicidium T 14 oritur P1 18 quo Pl 20 conuinctus (\' 22 perierantein N 25 de Moyse] moysi PINV fuerat PIVTSbd 26 ostendendil C 27 dixerat S )

150
maledices, quod graecus habet: non dices male. an secundum illud accipiendum est, quod apostolus ait: nam etsi sunt qui dicuntur di siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi? addendo enim "sicuti sunt" eos intellegi uoluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane. ut λατρεία quae dicitur graece et interpretatur latine seruitus, sed ea, quae ad religionem pertinere intellegitur, non debeatur nisi uni deo uero, qui nobis est deus. illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non iussi sunt sacrificiis uel ullis latriae obsequiis honorari.

Non eris cum pluribus in malitia. ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum.

Et pauperis non misereberis in iudicio. nisi addidisset "i n iudicio, " magna esset quaestio. sed intellegendum esset, etiam si scriptum non esset; supra enim dixerat: non adponeris cum multitudine declinare cum pluribus, ut declines iudicium. ac per hoc "et pauperis non misereberis" posset intellegi "in iudicio". sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte, cum iudicamus. uideamus iustitiam esse pro diuite contra pauperem et nobis recte facere uideamur, si contra iustitiam pauperi faueamus causa misericordiae. bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra iudicium. iudicium sane [*]( 2 I Cor. 8. 5 12 Ex. 23, 2 15 Ex. 23, 3 13 Ex. 23, 2 ) [*](1 o)y. v.ay.f»; cod. Ale.c et Lag 3 dii PSNVTbd siue-di om. C sicut d 4 dii PSVTbd sicut X 5 eos] deos 1\'SVTbd ista C G latria CPSXVT dici.tur P et om. pls\'r post iuterpretatur s. I. add. aute V 7 ??d V relegionem C\'P 8 uero deo X 9 alt. quij ubi PSNPT 10 maledici post iussi sunt legitur m Pl T*; P2 uocem hoc loco erp. in suum loc restituit sacrificiisj uec tamen sacrificiis V 12 pluribus] pecoribus r 13 facit V 17 enim Cum (ctUll s. I. m. 1) V 18 declinare om. pIS J. fnrp plnriW? (up. m. 1) V 22 pro-iustitiam in mg. m. 1 appos. T uite C 24 pauperis C misericordiebona. (stCj C )

151
illud appellat scriptura, quod iustum est. ne quis autem propter istam sententiam deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, oportunissime sequitur: si autem obuiaueris boni inimici tui aut subiugali eius errantibus, reducens reddes ei, ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. non enim cum reducis errantem bouem inimici tui et reddis, inter aliquos iudex resides.

Sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies et requiem dabis illi, et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. sic facies uineam tuam et oliuetum tuum. quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem — non enim ad uineam pertinet et oliuetum quod dictum est: edent pauperes gentis tuae — quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. de uinea autem et oliueto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de aruis intellegitur, quae frumentis seruiunt. an sic accipiendum: sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius, hoc est: sex annis seminabis et colliges; septimo uero non colliges, ut intellegatur "seminabis," etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum uero dimittere quod fuerit seminatum? nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis uidelicet quae illis frugibus uesci possint, sicut sunt apri et cerui et si quid huius modi? quod tamen non diceretur nisi [*]( 3 Ex. 23, 4 9 Ex. 23, 10, 11 ) [*]( 1 appellat-autem om. N 4 bouem 1\'S\' etoui N subiugale N 7 liber N reduces N 10 septimo (o s. I. m. 2) C 12 f.ere (1 er.) P 15 et oliuetum pertinet PSNTbd 16 et oliuetum om. r 18 segetes (e fin. ex i) C seges N potuit CN de-esse orn. N autem] enim PSVTbd 19 hoc faciendum N 21 collegis C fructus NTbd 25 num C 27 qui CPNVT possent N possunt SV )

152
alicuius significationis gratia. nam si, quod adtinet ad praecepta, quae hominibus data sunt, de bubus cura non est deo — quod non sic intellegetur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant nec metunt neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo boui suo consulat — quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat diuitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur!

Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? quid est autem "in lacte matris suae?" quasi posset, etiamsi hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, aut non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo adprobo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit, ut "coques" quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc [*]( 2 cf. I Cor. 9, 9 4 cf. Matth. 6, 26 11 Ex. 23, 19 27 cf. Matth. 2, 13-Ii) ) [*]( 1 si quod] sicut CP2 2 bobus bd 4 metent P1 6 uobi N con- sulant N 7 bestiis om. T 9 pascet C 13 reperire C sij nisi (sup. eras. uoc.) V significationes C 14 acciperimus C 16 obseruationem C 17 coquirem P1 desisterit C 18 possit C 19 precepi P1 eo] co N 20 a boue C 21 esset JnS ambiget C am- bigat PSbd 23 sunt om. plsr 28 quoques X )

153
est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae, "non occides Christum;" prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribulatio quippe passionis tamquam ignis est. unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui sententiae dominus quoque adtestatur dicens: baptismo habeo baptizari quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundo. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur: ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit. ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt in arido quid facient? monentur ergo boni. ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim agnus dei, qui tollit peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kal. Apriles, ex quo die usque ad VIII kal. Ianuarias, quo natus commendatur, VIIII menses conputantur decimo incoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius [*]( 1 Eeeli. 27, 5 9 Sap. 3, 6 11 Lue. 12, 49. 50 13 Matth. 3, 11; Luc. 3. 16; cf. Ioh. 1. 33 18 Luc. 23, 31 21 Ioh. 1, 29 ) [*]( 3 quaerent erode C 4 immineret C 5 non occkles — 154, 13 grege praeter Eug p. 392 unus codex C exhibet; in Eug. Excerptis in cod. T adnotatur: hinc iam ex alio opere sci augustini quae sccuntur adiecta sunt; tamen uerstts harum quaest. indolem respiciens retinui 9 probabit C 10 holocausta C 12 quem] quod C 13 mundo CI: mundum Eug 14 baptizauit C 19 ergo] enim Eug 21 tollet Eug 21 qui C 24 VIII ante kal. Ian. om. Eug )
154
sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem: tamquam Christo sit dictum, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut inpleretur sermo, quem dixit quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde adparet eos qui tunc paterentur fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt non adhuc agni in lacte sed iam arietes in grege. illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per prophetam, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris suae, id est eo tempore quo conceptus est. dicuntur enim feminae. ex quo conceperint, lac colligere; illo autem mense <conceptum et> passum esse Christum et paschae obseruatio et dies ecclesiis notissimus natiuitatis eius ostendit. qui enim mense nono natus est circa octauo Kalendas Ianuarias profecto mense primo conceptus est circa octauo Kalendas Aprilis. quod tempus etiam passionis eius fuit in lacte matris suae, hoc est in diebus lactis matris suae.

Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. hoc de illo nimirum [*]( 3 I Cor. 3. 2 6 Ioh. 18, 8. 9 25 Ex. 23, 20. 21 ) [*]( 14 prophetiam PSVT 16 agnus-quo om. X 17 est - uers. 24 matris suae om. C 18 conceperunt XVIT conceptum et cum bd addidi: om. codd. 19 ecclesiae S 21 circa om. SXVTbd octauaP 22 octauos 81 octaua P octauum bd 24 lactis om. PSrTbd 25 meum om. C 26 fin. ut] et VT 28 credas] tradas X )

155
intellegitur, cui nomen mutatum est, ut Iesus uocaretur; ipse quippe introduxit populum in terram promissionis.

Et seruies domino deo tuo: et benedicam panem tuum et uinum tuum et aquam tuam et auertam infirmitatem a uobis. non erit qui non generet neque sterilis super terram tuam. numerum dierum tuorum replebo. et timorem mittam, qui te antecedat. et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis et cetera. quamuis istae promissiones possint et spiritaliter intellegi. tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelleguntur, ad uetus testamentum pertinent: ubi quamquam praecepta exceptis his quae in sacramento aliquid significant eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. unde in psalmo septuagesimo secundo paene lapsos et effusos gressus suos homo <dei> dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. ea quippe cernebat abundare inpiis, quae ipse secundum testamentum uetus expectabat a domino deo, cui hac mercede seruiebat. et cum hinc ei subrepere coepisset sensus inpius, quod deum non curare existimaret humana, correctum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus inprobare et suscepit cognoscere et ait: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissima. ibi enim praemia dabuntur ad nouum pertinentia testamentum, quae inpii non accipient; et poenae tunc futurae sunt inpiorum, quas nullus piorum sensurus est. [*]( 3 Ex. 23, 25-27 15 cf. Ps. 72. 2 sqq. 23 Ps. 72. 1G. 17 ) [*]( 1 lesus] israhel PXSV 2 terra N 5 eritl enim P1 6 sterelis CP sterilis-numerum om. N 7 dieruni] meorum N 8 et om. PSVT amentes ex tamen es C faciens V 10 possunt S 11 jijfelicitatem P 15 terraenes P1 secondo C secunde P1 16 dei. quod codd. om., cum bd retinui 19 cui] cum S hanc P deseruieljat JY 20 quo CN 21 correptum bd 22 ausus om. P improbrare V incoepit bd 24 sancturium C dei om. pi V )

156

Et mittam uespas ante te et eiciet Amorrhaeos et Euaeos et Chananaeos et Chettaeos a te. quaeritur de his uespis quid intellegendum sit. nam et promittit hoc deus et liber Sapientiae dicit inpletum, ubi ait: et misit antecessores exercitus sui uespas. non autem legimus factum neque Moysi temporibus neque sub Iesu Naue neque sub iudicibus neque sub regibus. ac per hoc uespae istae aculei timoris intellegendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israhel. deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit inpletum, non inpedit historiae fidem, in qua perspicitur ueritas narrationis. sicut nec euangelistarum narratio secundum proprietatem inpeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.

Si seruieris dis eorum, erunt tibi offendiculum. hic graecus cotIXeuairj; habet, non Xarpsoarjc. unde intellegitur. quia et cooXsia debetur deo tamquam domino, Xatps-a uero nonnisi deo tamquam deo.

Et Moysi dixit: ascende ad dominum tu et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel: et adorabunt a longe domino. et accedet Moyses solus ad dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. introit autem Moyses et narrauit populo omnia uerba dei et iustificationes. respondit autem omnis populus uoce una dicentes: omnia uerba quae locutus est [*]( 1 Ex. 23, 28 5 Sap. 12, 8 15 Ex. 23, 33 19 Ex. 24, 1-3 ) [*]( 1 uespes P1 eicient S; cod. Gr. exaaXst; et £ xfiaXu> 2 amorrheos CPSVS T et om. XVTbd eueos CPVT et om. Tbd; et Chananaeos om. N cananeus C cananeos PSVT ceteos C cetheosSFr ehetheos Pl cetheos N 3 a te] apte P2T at S ą.ţ V his] istis PSNV bestiis plSV 7 iesum C 10 si om. P\' 11 ad om. C 12 narratoris PSVT 14 a] in P1 15 diis PSNVTbd 16 duleuses CPSNVT latreuses CPSNVT 17 dulia CPSNVT 18 latria CPSNVT 19 ad om. 01 20 abiut C 21 dominum PSVTbd 22 sola C1 23 introiit PSNTbd introiuit V 24 nanrauit C )

157
dominus faciemus et audiemus. usque ad hunc locum scripturae iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad obseruandum. incipiunt autem, quantum ipsa uerba scripturae indicant. unde hoc nomen iustificationum exorsum est, ab illo seruo hebraeo cui auris ad postem pertunditur. in quibus omnibus iustificationibus considerandum est, quae inde ad agendam uitam et morum bonorum conseruationem duci possint. multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid quam uitam nostram instruentia. iustificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci Stxa-.wjiata appellant.

Notandum est quod iterum populus ita respondet: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus, cum uideatur ordo postulare, ut diceretur: "audiemus et faciemus". sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. nam si audiemus pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet uerbis dei reddere faciendi seruitutem, ut ad intellegentiam earum rerum, quae ipso praecipiente fiunt, merito deuotionis, qua non contemtae, sed factae sunt, ipse perducat. sed uidendum est, utrum iste populus illi filio similis inueniatur qui patri iubenti dixit: ibo in uineam et non iit. gentes enim, quae dominum penitus contemserunt, postea per unius oboedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam.

Notandum quod Moyses aedificauit altare sub monte et duodecim lapides in duodecim tribus Israhel. intellegitur enim ex duodecim lapidibus altare [*]( 5 cf. Ex. 21, 6 10 of. Ex. 21, 1 13 Ex. 24, 3 21 Mattli. 21, 30 22 Rom. 9, 30 26 Ex. 24, 4 ) [*]( 1 et audiemus om. CI 3 uerba-nomen om. N 4 exorsum om. N 7 agendum N et uitam (et exp. m. 2) PV 8 possit (t in ras.) C sunt om. Pl sacramenta sunt V 10 diceomata CPNV dikeomata S diciomata T 12 ista pi V 15 aliqui PT aliquid N 17 oportere S 19 contemta C sed—utrum om. N 20 sed om. Pl 22 iuit T deum SVT 28 duodecem C )

158
aedificatum significasse ipsum populum esse altare dei, sicut est templum dei.

Et immolauerunt hostiam salutaris deo. non dixit "hostiam salutarem", sed: hostiam salutaris, quod graecus habet owrrjpioD. unde et in psalmo, calicem, inquit, salutaris accipiam, non dixit "calicem salutarem". ubi uidendum est, ne forte ille significetur. de quo dixit Symeon: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. hunc enim et psalmus commendat ubi legitur: bene nuntiate diem ex die salutare eius. quid est enim aliud. si diligentius adtendamus, quod ait: diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est deum ex deo, quod est unigenitus filius ?

Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis infudit in craterem; et partem reliquam sanguinis adfudit ad altare. et accipiens librum testamenti recitauit in aures populi. notandum est nunc primum sacrificasse Moysen euidenter scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. primo enim de Iothor dictum erat socero eius, quamuis cum aliqua ambiguitate, quod immolauerit deo. et aduertendum librum testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas iustificationes conscriptas debemus accipere. nam decalogum legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestatum est.

Et dixerunt: omnia quaecumque locutus est dominus faciemus et audiemus. non aliter respondent ecce iam tertio. [*]( 1 cf. II Cor. 6, 16 3 Ex. 24, 5 5 Ps. 115, 4 (13) 8 Luc. 2, 30 9 Ps. 95, 2 14 Ex. 24, 6. 7 19 ef. Ex. 18, 12 25 Ex. 24. 7 ) [*]( 3 dei C 5 soteriu CPSNVT et om. PSbd 6 calicem om. X 7 dicit N 8 simeon C quod V 9 nuntia C 10 ex «» ras. m. 2 P 11 diem] die P1 nisij quam V om. Pl 16 infudit PYT 17 aure T 19 iethro TV2 21 auertedum N 24 manifestum PVTbd 25 quae CJV 26 respondet S)

159