Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quae autem superauerint ab eo in mane, igne concremabitis. quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint. ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, uicini adsumantur. sed intellegitur quoniam dictum est: os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.

Agnus perfectus, masculus, anniculus erit uobis. mouere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. ouis enim transferri debuit, quia graecus rcpopatov habet: sed TrpofteTov in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae secuntur omnia conuenire, tamquam si diceret: pecus perfectum, masculum, anniculum erit uobis. potuit enim [*]( 9 Ex. 11, 9 16 Ex. 12, 10 18 cf. Ei. 12, 4 20 Ex. 12, 46 23 Ex. 12, 5 ) [*]( 4 idem om. T et] ac b 6 populus dei PSVTbd 7 propterea bd 16 superaberint N 17 igni PNVTb 18 superauit SPNVb superauerit T non habuerit con om. N 19 uicinias sumantur P 21 igni b 23 masculos om. N agniculus V 26 (et 27) probaton CPSNVT ) [*]( XXVIII Aag. vect III pars 3 ) [*]( 8 )

114
latine dici "masculum pecus", quomodo dicuntur mascula tura, genere neutro; ouis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ouis. item ouis mascula si diceretur esset absurdius. pecus uero si poneretur, etiam aliud intellegeretur nec seruaretur sacramentum, quod cum scriptura de oue loquatur, post dicit: ab agnis et haedis accipietis illud. qua in re Christus significari merito accipitur. quid enim opus erat ouem uel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis uerum etiam ex peccatoribus propagata est? quamquam conentur ludaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum pascha; et hoc esse dictum putant: ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret uel ab agnis agnum uel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere. adparet tamen in Christo rebus inpletis quid illo praecepto fuerit; figuratum.

Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeterna lem III - quod graece dicitur alwviov — non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus: sed illud aeternum est, quod iste significat dies. uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quam- \'quam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum,; quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Iericho circumiret arca — aliud, cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus [*]( 17 Ex. 12, 14 27 cf. los. (i, 8. 9 ) [*](1 dici latine b dicitur F1 2 thura bd 3 oues sec. P1 4 poneretur] diceretur T 10 ex*pectatoribus P 12 hoc etiam dictmn esse 6 13 acciperet PXVX accipi V2b 19 eonion C aeonion PSNVT 22 uel PVS1 25 ne-aeternum in mg. m. 2 C 26 habeat V 28 septiens CN ihericho N circuiret PSVT )

115
praefiniatur obseruationis siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae his significantur aeternae intellegantur.

Et factus est clamor magnus in terra Aegypto; non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. nonne potuit esse aliqua domus, quae primogenitum non haberet? cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat, quae non haberet mortuum? an et hoc diuinitus praescientia dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? ab hac sane plaga non putandi sunt inmunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessem; hominum quippe erat uel animalium, non terrae; id est: homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra uel in caelo factum erat, sicut rana uel locusta uel tenebrae. unde qui habitabant adfligerentur. a talibus enim plagis cum terra Gessem fuisset aliena, procul dubio perueniebat beneficium ad eos Aegyptios, qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur; hac uero primogemti eorum omnes percussi sunt.

Filii autem Israhel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses et petierunt ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem. et dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaue runt illis; et praedati sunt Aegyptios. iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; [*]( 7 Ex. 12, 30 24 Ex. 12, 35. 36 ) [*]( 1 cottidie ST 5 iis Nd in his S 7 Et om. PST 8 aegypti PSVT aegyptiis b jy ea V 14 ab-Aegyptii in mg. infer. m. i P 16 erant PVxSb terra C 18 caelum C 19 lucusta P 20 gesseu bd 22 hec C ųęrQ V priraogeniti eorum scripsi cum bd: primogenitorum codd. ) [*]( 8* )

116
sed nunc per recapitulationem repetitur. nam narratum est quando factum est. modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum adcommodarent ista filiis Israhel? nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessem.

Quid est quod ait: accipietis autem fasciculum hyssopi et tinguentes ex sanguine qui est iuxta ostium linietis super limen et super ambos postes? quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique uelit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit pascha. an eo modo consequenter praecipit, quamuis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? an, quod est credibilius, ideo dixit: ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes uas ipsum, in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tinguit?

Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccot in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum, si ipso modo potest recte interpretari quod graecus ait azoaxeoVjv. quo uerbo non solum mobilia uerum etiam mouentia significari indicat scriptura, ubi ludas loquens ad patrem suum dicit: mitte puerum mecum, et surgentes ibimus, ut uiuamus et non moriamur et nos et tu et substantia nostra. ibi enim [*]( 7 Ex. 12, 22 18 Ex. 12, 37 23 Gen. 43, 7 ) [*](2 comodo C quomodo (do s. I. m. 2) V ut] et ut C 3 lueto C adcommodauernnt C 7 quaestio XLVI in codicibus et apud Eugippium ante quaestionem LV pag. 125 habetur; sed retinui ordinem priorum editorum 8 ysopi CPVN T yssopi S isopi b tingentea Tbd 9 linetis CPSV1 10 sanguine N 12 an] utrum ne in ras. Y.b praecepit SVTb praecoepit N 15 leniturus C et] et super VT om. S 17 tingat b tingit d 18 rammesse V 19 soccoth PTNb socchot V Socchoth d sexccnta prSTbd 20 ipso] isto PSXVTbd recte om. C 21 ait] uit C habet PSbd aposceuen CPSTT aposceue N 22 significare C 23 dicens C 25 ubi V )

117
graecus <wroa%eoTr(v habet, ubi "substantiam" latinus interpretatus est, quod aliquando censum" interpretantur nostri, sicut nunc "instructum" dicere uoluimus, dum tamen eo nomine et homines et iumenta uel omnia pecora intellegantur. ubi etiam utrum et uxores possint intellegi nescio. sescenta tamen milia peditum cum scriptura commemoret addens et dicens: excepto instructu uel censu uel substantia uel si quo alio uerbo melius interpretatur a;:oaxaora, manifestum est et homines significatos siue in seruis siue in mulieribus siue in his aetatibus, quae militiae non essent idoneae, ut sescenta milia peditum in eis solis intellegamus, qui possent militari agmine armari.

Quaeri autem solet, utrum ad tantum numerum Hebraei peruenire potuerint per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in scripturis numerus potest. qui primum anni quot fuerint non parua quaestio est. dicit enim deus ad Abraham, cum factum esset illud sacrificium de uacca trima et capra et ariete et turture et columba, antequam non solum Isaac sed nec Ismahel quidem natus esset: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis. si ergo quadringentos annos sic acceperimus. ut in seruitute sub Aegyptiis intellegantur, non paruum spatium temporis fuit, quo ita populus multiplicaretur. sed tot annos non fuisse apertissimo indicio scriptura testatur. [*]( 17 cf. Gen. 15, 9 19 Gen. 15, 13: cf. de ciu. dei 16, 24 ) [*]( 1 aposceuen CPSJS VT substantia C 2 quod-interpretantur in mg. inf. m. 2 C 4 intelleguntur CI 5 utrum] uiri b possunt PNV possent VIb 5 (et 11) sexcenta PSVTbd 6 commemorat 1JT et addens C 8 quo] co C aposceuue C aposceue PSNVT airosxsrjYjv b 11 possunt N 12 armati T 16 fjuot] quod CN est om. b ad om. T 17 habraham S illuc P IH turtore C 19 ismael Td hismael b scias Cbd 21 seruitute PVT 22 quadringentos annos d 23 ut] et N seruitutg CN 25 iudicio b )

118

Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo Iacob intrauit in Aegyptum. donec inde populus per Moysen liberatus est, quoniam in Exodo scriptum est: incolatus autem filiorum Israhel quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. seruitutis autem eorum uolunt esse annos quadringentos, propter quod scriptum est in Genesi: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis. sed quoniam seruitutis anni post mortem Ioseph conputantur — illo enim uiuo non solum ibi non seruierunt uerum etiam regnauerunt est quemadmodum conputentur quadringenti triginta in Aegypto. ingressus est enim Iacob anno filii sui tricesimo et nono, quoniam triginta annorum erat Ioseph, cum adparuit in conspectu Pharaonis et regnare coepit sub illo; transactis autem septem annis ubertatis secundo anno famis ingressus est Iacob in Aegyptum cum aliis filiis suis. ac per hoc tunc agebat Ioseph XXX et nouem annos, qui inpletis uitae suae annis CX mortuus est. uixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui LXXI annos: quos si detraxerimus quadringentis triginta annis, remanebunt seruitutis anni, id est post mortem Ioseph, non CCCC sed CCC et LVIIII anni. quod si ex illo putabimus nos conputare debere, ex quo Ioseph sub Pharaone regnare coepit, ut tunc quodam modo intellegatur intrasse Israhel in Aegyptum, quando ibi filius eius tanta [*]( 4 Ex. 12, 40 15 cf. Gcn. 41, 46 17 cf. Gen. 45, 6 19 rf. Gen. 50. 22. 25 ) [*]( 2 per Moysen populus S 5 aegypti PSVTb et om. PV ai:o: xa: 0: jiatepe? or>Tu>v cod. Alex et Lag 7 propterea Sbd 8 genesis V scias bd 10 quadringentos annos d 12 seruient C 13 quadrigenti C trigenta C 14 tricensimo CplN trigesimo 1\'bd 16 conspectfl C sub] cum N 20 ergoj enim PSVTb 21 annos et unum S annus C retraxerimus PSVb a quadringentis bd quadrigentis C 23 si om. PS 24 putauimus CPST 25 ut tunc] utrum T )

119
potestate sublimatus est. etiam sic CCCL erunt, quos Tychonius uult accipi quadringentos, ut a toto pars intellegatur, id est a toto centenario pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti scripturam. si autem, quod aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israhel in Aegyptum. quando illic Ioseph esse uenditus coepit, detracturi sumus adhuc annos XIII, ut CCCXXXVII annos pro quadringentis accipiamus. sed cum scriptura commemoret Caath filium Leui auum Moysi cum auo suo Iacob intrasse in Aegyptum, dicat eum autem uixisse annos CXXX. filium uero eius patrem Moysi Ambram CXXXVII, Moysen uero dicat LXXX annorum fuisse cum de Aegypto populum liberauit — etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est. ille quoque Ambram ultimo uitae suae anno genuisset Moysen — conputati anni CXXX et CXXXVII et octoginta trecentos quadraginta septem annos faciunt. non quadringentos triginta. quodsi quis dicat extremo anno uitae Ioseph natum esse Caath filium Leui. septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos uixit in Aegypto Ioseph post ingressum patris sui. quapropter etiam sic septuaginta anni uitae Ioseph ab ingressu Iacob in Aegyptum usque natiuitatem Caath, si tunc natus adseratur, et centum triginta anni ipsius Caath et centum triginta septem filii eius Ambram patris Moysi et octoginta ipsius Moysi, [*](1 Tyohon. in Kegul. V 8 cf. (jen. 4<5. 11 10 of. Kx. 6, 18 cf. Ex. 6. 20 11 cf. Ex. 7, 7 ) [*]( 1 si C tichonius N thyconius T thiconius b 2 quatrigentos C 3 centinario C 5 fabeamus T 6 iosep C 7 per quadringentos ln 9 iet 13) cat C cath PT chat N leQui C 10 autem eum bd 11 amram STb 14 amram Sb abram NT 15 genuisse Sb moyse T ciiputet annos b 16 et quadraginta Vbd qudringenta S 17 quadrigentos C trigenta C quodsi-septuaginta om. V 18 gat C cath PT chat N fere T 19 annos et unum 8 anno. T 20 aegyptuin T 21 si b 22 usque ad PSVbd (et 23) cat C cath PT chat N 23 Pl". et om. T 24 amrain STb )
120
quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.

Proinde illa nimirum conputatio, quam secutus est Eusebius in historia sua chronica, perspicua ueritate subnixa est. ab illa enim promissione conputat quadringentos triginta annos, qua uocauit deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum uult intellegi prophetatum, id est qua promisit deus Abrahae quod benedicentur in eo omnes tribus terrae, hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a deo post quadringentos et triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandas promissiones. ex illa ergo promissione, qua uocatus est Abraham et credidit deo, post quadringentos et triginta annos factam legem dicit apostolus. non ex tempore quo Iacob intrauit in Aegyptum. deinde etiam ipsa scriptura Exodi satis hoc significatur; non enim dixit: incolatus filiorum Israhel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni quadringenti triginta, sed aperte dixit: quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan ipsi et patres eorum. ac per hoc manifestum est conputandum esse tempus etiam patriarcharum Abrahae, Isaac et Iacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan, id est ex illa promissione, in qua eius fidem laudat apostolus, usque ad illud tempus, quo ingressus est Israhel in Aegyptum. toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan et deinde semen Israhel in Aegypto. ac sic conpleti sunt [*]( 3 Euseb. CIiron. ad niundi a. 3260 10 Gal. 3, 17 17 Ex. 12, 40 ) [*]( 1 qudrigentos C et deceni SYb quadrangentos C 4 crunica CPT 5 quadragentos C trigenta C 7 canan C chanan N habrabae C 9 benedicerentur PSNVTbd 12 lex è N 13 ergo om. C 15 dicet C 17 significauit bd 18 aegypti PSV 19 anni-Aegypto om. S quadraginti C quam P quae N 20 aegypti CAPT\'6 canaan C chanan N 21 esset N 23 perigrinari C peregrinare PST in] de b 24 fidei V 25 est om. C )

121
quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israhel ex Aegypto, quando facta est lex in monte Sina. quae non infirmat testamentum ad euacuandas promissiones.

Septuagesimo ergo et quinto anno uitae suae Abraham, sicut scriptura dicit, egressus est in terram Chanaan et genuit Isaac, cum esset annorum C. fiunt itaque anni XXV ex promissione usque ad natum Isaac. his adduntur omnes anni uitae Isaac, id est centum octoginta, fiunt ducenti quinque. tunc erat Iacob annorum CXX; nati sunt enim sexagenario patri gemini ipse et Esau. post X autem annos intrauit Iacob in Aegyptum, cum esset annorum CXXX, Ioseph autem esset XXXVIIII. fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Aegyptum CCXV. Ioseph autem ab illo tricesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto inuenit. uixit annos septuaginta unum, quia omnes aetatis eius anni C et X fuerunt. cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni CCLXXXVI. restant CXLIIII uel quinque, quibus intellegitur seruisse in Aegypto populus Israhel post mortem Ioseph. his annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas. hominis consideretur, adiuuante illo qui eos uoluit ualde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sescentis milibus peditum egressus est populus ex Aegypto excepto cetero adparatu. ubi et seruitia erant et sexus muliebris et inbellis aetas.

Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et [*]( 5 cf. Gen. 12, 4 7 cf. Gen. 21, 5 8 cf. (ien. 35, 28 11 cf. Gen. 25, 26 12 cf. Gen. 47, 9 16 cf. Gen. 50, 22 26 Gen. 15, 13 ) [*]( 1 quadragenti C trigenta C 2 lex om. Pl 5 ergo om. VSVTb abraham om. N 6 terra Px 8 uitae suae SVb 9 isaac om. PlSV 10 sexaginario C patre PSVTbd 12 fin. cum esset PSTb esset om. V 13 fiunt om. r 14 iosep C tricensimo CP trigesimo NTd 16 annos om. N septuaginta et unum annos PVTbd et om. PSX V Tbd 17 accesserunt PSV 18 unum CPSN 19 quibus intellegitur om. N 21 adiuuanto P1 23 sexcentis PSYTbd 26 scias bd )

122
in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto conputantur anni quadringenti quinque. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos et quinque anuos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est non conputetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia siue in terra Chanaan siue in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei. quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis, illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem loseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.

Quid est quod ait, cum de pascha praeciperet: <et> erit tibi in signo super manum tuam? an [*]( 4 Gen. 21, 12 29 Ex. 13, 9 ) [*]( 1 quadragintis C quadringentos d 2 annos d 3 quadragintos C 4 semen tibi C 5 usque ad PVTbd 6 anno C quadrigenti (sic persaepe) C 17 canan C 20 yperbaton PSV 21 sit om. C scias bd 23 seruitute X redigant P 20 aegyptQ C 29 et addidi signum bd ,1; rr(;is:ov Lag )

123
intellegitur super opera tua, id est quod praeferre debeas operibus tuis? pertinet enim pascha propter occisionem ouis ad fidem Christi et sanguinem, quo redemti sumus. haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodam modo super manum aduersus illos, qui in operibus legis gloriabantur. de qua re apostolus loquitur et multum agit, qui fidem operibus sic uult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona atque ab ea praeueniantur, non ut ipsa uelut meritis bonorum operum retribui uideatur. illa enim ad gratiam pertinet; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.

Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos deus uiam terrae Phylistiim, quia prope erat. dixit enim deus: ne quando paeniteat populum, cum uiderit proelium, et reuertatur in Aegyptum. hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad deuitanda quae aduersa sunt, etiam cum deus apertissime adiutor est.

Quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. utrum progeniem in centum annis uult conputari et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est ab ipso Iacob qui intrauit in Aegyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Leui, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses inuenitur. has autem dicit progenies latinus interpres, quas j;y;dç Graeci uocant, quae in euangelio generationes [*](6 cf. Gal. 3; Hebr. 11 9 Rom. 11, 6 12 Ex. 13, 17 19 Ex. 13, 18 27 cf. Matth. 1, 17 ) [*](1 perferre V 3 quod N o gloriaaatur T 0 et nulll fuit posse deo placere sine fide qui sqq. b ait C agit fg e.lp. m. 1) P sic uuIt) suis V 7 uult om. b anteponit SVb 8 perueniantur d 5) pertinent b 12 emisit b 13 per uiam S-Tb terrae Phylistiim om. N filistin C philistim PST 15 reuertetur P\' 17 euitanda b 22 et triginta b hominum (exp. est et sttperscr. oms) V 25 cat C cath PT chat N amram Sb :!fi autem om. S 27 geneas CPSNVT )

124
appellantur nec numerantur nisi per successiones hominum. non per numerum annorum.

Dixit autem Moyses: confidite et state et uidete salutem quae est a domino, quam faciet uobis hodie. sicut enim uidistis Aegyptios hodie, non adponetis amplius uidere eos in aeternum tempus. quomodo accipienda sunt haec uerba. cum uiderint postea Israhelitae Aegyptios? an quia isti qui tunc uidebant non eos ulterius uiderunt, quia et illi sunt mortui qui consequebantur et isti omnes quisquis die mortis suae? nam posteri eorum uiderunt posteros illorum, an "non eos uidebitis sicut hodie" intellegendum est non sicut hodie persequentes et inimicos et tanto post uos agmine uenientes, ut omnino nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi uidebunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique uidebunt ut hodie?

Quid est quod dixit dominus ad Moysen: quid tu clamas ad me? cum scriptura non dixerit aliquid de Moysei uocibus nec eum orantem commemorauerit? nisi quia intellegi uoluit hoc eum egisse uocis silentio, ut corde clamaret.

Et tu leua uirgam tuam et extende manum tuam super mare. haec est illa uirga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi; tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.

Extendisti dexteram tuam, transuorauit eos terra. terram pro aqua non mirum est positam. tota quippe pars ista extrema uel infima mundi terrae nomine censetur secundum id quod saepe dicitur: deus qui fecit caelum et [*]( 3 Ei. 14, 13 17 Ex. 14, 15 21 Ex. 14. 16 25 Ex. 15, 12 28 Ps. 145, 6; Act. 14, 14; Apoc. 14, 7 ) [*]( 3 confidete NP et uidete salutem Onl. N 9 uiderint b 10 quisque PSNVTbd 15 utique (in mg. at utrique) b 18 moysi PSNYTbd 21 eleua bd ...ţ.y påpόrJY a(JI) cod. Alex et Lag 22 uirga illa b 25 dexteram] manum Vb transforauit Pl 26 terra] terra N terra (s. I. m. 1) PV terra b posita b 27 infirma PS infinna N )

125
terram, et in illius psalmi distributione commemoratis caelestibus, laudate, inquit, dominum de terra, et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.

Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. ecce iam quinto commemoratur spiritus dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: digitus dei est hoc. primo, ubi scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquas; secundo, ubi dicitur: non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt; tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: quoniam spiritus dei est in te; quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: digitus dei est hoc; quinto in hoc cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. meminerimus autem spiritum dei non solum ad beneficia uerum etiam ad uindictam commemorari. nam quid aliud etiam supra dixit: < e t) per spiritum irae tuae diuisa est aqua? iste itaque spiritus dei in Aegyptios spiritus irae eius, quibus nocuit aquarum diuisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui, filiis uero Israhel, quibus profuit quod aqua diuisa est, non fuit ille spiritus irae dei. unde significatur propter diuersas operationes et effectus spiritum dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille dumtaxat, qui etiam spiritus sanctus in unitate trinitatis accipitur. proinde non arbitror alium quam eundem significari, ubi dicit apostolus: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: abba, pater, [*](2 Ps. 148, 7. 8 4 Ex. 15. 10 6 Ex. 8, 19 7 Gen. 1, 2 8 Gen. 6, 3 10 Gen. 41, 38 15 Ex. 15, 8 24 Rom. 8, 15 ) [*]( 1 in om. Cd 2 ea om. N 3 pertinebant b 4 hic exponitur cap. XLVI quod priores edit. secutus pag. 116 retinui 6 et) ut N 7 super me ferebatur C ferebatur 0 9 caro b 10 dicit pharao T 12 hic b 14 ad uindictam comm om. N 15 et addidi 16 iste est S 17 irae dei b nam spiritus PSNVb eiusI eius erat (erat ex eius) V eius fuit d 18 in filios (in s. I.) V 21 spiritus Tb 24 enim om. P1 25 timore SVTbd- )

126
quia eodem spiritu dei, id est digito dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem conuincerentur et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. de hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus dei, quo inpertitur gratia et regeneratio in uitam aeternam, dicitur: spiritus autem uiuificat, cum supra diceretur: littera occidit, id est lex conscripta tantummodo iubens sine adiutorio gratiae.

Venerunt autem in Merra et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset — Merra enim interpretatur "amaritudo" — quomodo uenerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum scriptura appellauit, in quem uenerunt. quo iam appellabatur cum haec scribebantur ? posterius enim utique scripta sunt quam illa contigerunt.

Et ostendit ei dominus lignum et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. genus ligni erat istam habens uim an quolibet ligno id poterat facere deus, qui tanta mirabilia faciebat? hoc tamen uidetur significare, quod dictum est "ostendit ei." tam quam tale iam lignum esset. quo posset hoc fieri; nisi forte locus erat, ubi ligna omnino non inueniebantur, ut hoc ipsum esset diuini adiutorii, [*](1 cf. Ex. 31, 1H 2 cf. Gal. 3, 22—26 8 II Gor. 3, 6 11 Ex. 15. 23 19 Ex. 15, 25 ) [*]( erst 1 quo<l P quo* V 2 incusus ipr. s ex i) P incy$y§ 6 V 4 a quo d 5 quae—Christi om. N 6 id est—gratia om. N 9 lex om. V 10 iubene om. C adiutorifl Pl 11 mesra PYTb myrra N 12 bibere aquam PV mesra PVTb mirra N 13 potuerant PVTb 14 eo quod b merra (alt. r s. I.) C mesra PVTb myrra N 15 merra CS mesram PV mesra Tb myrra N 17 quo ex quod P quod b appellatur S 19 jpmisit N illum V 20 aqua N 21 uim an j suiman N aquolibet Pl potuerat pIS Vb facere poterat (potuerat PlSVb) PSNVTbd )

127
quod ei lignum dominus ostendit. ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis. sed in tali etiam natura ligni quis nisi creator et demonstrator laudandus est?

Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo; et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut temtem illos s ambulabunt in lege mea an non. temtatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probatio, ut deus nouerit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam dei gratiam.

Moyses et Aaron dicunt ad populum inter cetera: propter quod exaudiuit dominus murmurationem uestram quam uos murmuratis aduersum nos. nos autem quid sumus? non enim aduersum nos murmur uestrum est sed aduersum deum. non ex hoc tantum se ualere uoluerunt quantum deus — dixerunt enim: quid sumus nos? — ut illi aduersum illum se scirent murmurasse, qui istos miserat et qui per istos operabatur. nec talis est illa sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: ausus es mentiri spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed deo. non enim ait: ,.ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed deo": quod si dixisset, simile fuisset. neque ita dixit: ausus es mentiri spiritui sancto? non spiritui sancto mentitus es, sed deo"; ita enim loquens negaret deum esse spiritum sanctum. nunc uero cum dixisset: ausus es mentiri spiritui [*](5 Ex. 16, 4 13 Ex. 16, 8 20 Act. 5, 3. 4 ) [*]( 1 duminus lignum V6 3 natura om. PSVT ligno SYT 5 au- tom om. b 6 exibit X S ambulent b legC mefi C 10 ipsos] ipso V ipse b quod PlT 12 in terj-a cetera T 14 qua C murmorastis C murmurastis T l.r> aduersus N 16 est om. K aduersus bd dominum b ex hoc] enim b 18 aduersus PaNYTbd scire P1 19 illa est d 20 annaniae CPSN cur ausus b es» S 21 mentitus es om. S deo. Quod simile fuisset si dixisset: non spiritui sancto mentitus es (ftera. 241 sqq. b 22 non-ueo add. m. 2 scriptura scottica P mihi post mentiri om. S mihi non ment. C )

128
sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipsum spiritum sanctum deum esse monstrauit subiungens: non hominibus mentitus es, sed deo.

Deus mandat per Moysen populo: ad uesperam edetis carnes et mane replebimini panibus. ecce non pro omni alimento panes nominantur. nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsa alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis — ipsos enim proprie panes appellare consueuimus — manna autem panum nomine appellat. non autem uacat quod dicit ad uesperam carnes et mane panes se daturum. tale quippe aliquid etiam in Helia significatum est, cum ei alimenta coruus adferret. an forte carnibus ad uesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram? ad uesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem adparuit discipulis, qui resurrexerat in uirtute.