Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet loquens ad Moysen, quomodo uestirentur et unguerentur, quid est [*]( 3 ebraeos N quo N terra grato C tetragrammaton PSNVT 4 ineffabilem N credunt-quae om. N 5 quomodoabet N 7 agiasma CPSVT agias ma N 10 (et 16) omnis datis V1 15 sanctorum] eorum Y 17 id om. N 18 sanctificantur T 20 autem om. C 22 et ad pi Y 23 in qua aduertendum si inueniri potest qui non habeat necessitatem pro suis offerre peccatis preter xpm qui solus potest omnium auferre peccata intellegitur sqq. PSVT 28 ungerentur PSNTbd- )

171
quod ait: et inplebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? an forte muneribus, quae offerenda sunt deo?

Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem coloris eorum, a lumbis usque ad femora erunt. cum uestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: femoralia facies linea tegere turpitudinem coloris eorum, quasi adparere posset tanta desuper ueste adhibita? nisi quia signum esse uoluit in hoc castitatis uel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a se ipso habita, sed data intellegatur.

Cum de filiis Aaron loqueretur, et indues eos, inquit, tunicas et cinges eos zonis et circumdabis eis cidaras. quam dicat cidarim uel cidaras, quoniam non est interpretatum nec in usu modo est, ignoratur; puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putauerunt. neque enim diceret: circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.

Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. quomodo dicat "in sempiternum" de his significatiuis rebus, superius saepe diximus. nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illis esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. ibi enim et iuratio et nulla dei paenitudo, quas significetur mutatio. iurauit enim dominus et non paenitebit eum, tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. de ordine autem Aaron dictum eat quidem "in sempiternum" uel propter tempus non praeceptum [*]( 1 Ex. 28, 37 4 Ex. 28, 38 12 Ex. 29, 8. 9 19 Ex. 29, 9 25 Ps. 109, 4 ) [*]( 5 corporis bd 6 totum corpus cooperiat T 7 facies] facienda CN 8 corporis bd 9 caritatis V 11 a] ei PSVT 16 non om. N tegmen PSNVT neque-usui esset om. N 17 eos CPN 22 ut illis scripsi: utile CS1 ut ille PNVT ut illud S2bd 23 (et 27) melchisedech PSVT 24 significatur CN 25 iurabit N 26 inquit om. N 27 quidem in] quid enim V )

172
quousque obseruaretur uel quod res significaret aeternas; nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iurauit dominus et non paenitebit eum. et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: non paenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron paenituit eum, id est mutauit illud.

Quid est: et consummabis manus Aaron et manus filiorum eius? an per manus potestatem significauit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent, potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?

Et adduces uitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superinponent Aaron et filii eius manus suas super caput uituli in conspectu domini. ecce unde supra dictum est consummandas esse manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super uitulum immolandum.

Quod odor suauitatis domino saepe dicitur sacrificium de uictimis pecorum in scripturis sanctis, non utique deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor dei spiritaliter intellegitur. non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. sicut ergo ille olefacit, sic ista significant. [*]( 7 Ex. 29, 9 12 Ex. 29, 10 19 cf. Ex. 29, 18 ) [*]( 1 quo pi VT 2 tamen est S 4 sacerdocift C Melchisedec om. C 5 paenitebit PISIVI 6 illum N 7 manus] munus C 8 eius OM. C 9 ipse T conseruare PSV; V in mg. consecrare 10 quia S 12 uitellum PSN 13 testimonii om. PlSV superinponet C 14 uitelli CPSNV 17 quo VT 18 uitellum CPSNVT 20 sanctis] sacris PV 21 illius om. pIV tantum] tafii CNS tam PF\' 22 deum om. T spiritaliter exhibetur om. N 23 quoniam] quam PSIN quoniam-intellegitur om. V spiritaliter deum delectat cum spiritaliter exhibetur intellegitur sqq. T; sed superscr. uacat 25 olfacit S olffacit Y )

173

Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron, id est huius Aaron. hoc enim pertinere uoluit ad summum sacerdotem.-

Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israhel, cum diceret de pectusculo et brachio uictimarum. more illo ergo "aeternum" dixit, quem supra saepe commemorauimus.

Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum unguere eos in ipsis et consummare manus eorum. septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis. haec uerba multas quaestiones habent. nam primum hic notandum est, quomodo cum "stolam" dixerit "sancti", postea pluraliter dicit: unguere eos in ipsis, tamquam in stolis. nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. quamquam ambiguum sit, utrum in ipsis ab eo quod sunt "ipsa" genere neutro quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est uestis sacerdotalis: quod magis putandum est ex eo quod in consequentibus dicit: septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei, ea scilicet omnia quae commemorauit, cum uestem sacerdotalem describeret. repetiuit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde mihi quid uideretur exposui. quod uero ait: septem diebus uestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus non uestiet? sed illis septem continuis intellegi uoluit, quibus eius sacerdotium quodam modo dedicatur, atque hebdomadis est in eius incoatione [*]( 1 Ex. 29, 26 4 Ex. 29, 28 8 Ex. 29, 29. 30 16 cf. quaest. CXim 24 cf. quaest. CXXV ) [*]( 1 petusculum T 4 filii P\'N 6 grgt, V 7 saepe supra PSNVTbd 8 ţ1ţ erit V 9 ungere PNTd in om. PST, (s. I.) V 10 eas PSNVJ 11 intrauit PT 12 deseruiret P idè seruire C 14 sancti om.N 15 tamenquam F1 16 in om. PlSV 17 quamquam-eo om. N ambuguum P in om. T 21 ea om. V 22 commerauit V 24 quid mihi bd uideatur S 26 diebus se bd 28 dicatur T inclioatione P2SNVTbd festiuitatis PS )

174
festiuitas. successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum uiuo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. quomodo ergo proprium dicit huius unius esse "intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis", cum et illa quae sunt extra uelum, quo uelantur sancta sanctorum, sancta appellentur et tabernaculum testimonii etiam illud uocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum. ubi cum desei-uiant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis? si enim dixisset: deseruire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in epistula ad Hebraeos diligentissime commendatur. nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, non uult utique intellegi nisi in sanctis sanctorum, quia et ipsa utique sancta appellantur. non enim omnia, quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt; illa uero, quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam dominum Christum significabat, apertissime supra dicta ad Hebraeos epistula commendatur. quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam, quae legem habebat, esset propitiatorium, ubi dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui legem non inplent, hoc mihi uidetur etiam in ipsa ueste sacerdotis [*]( 16 cf. Hebr. 9, 7-11 ) [*]( 4 conuiuo S 5 unius-cleseruire (script. irica in mg. inf. m. 2 add.) P 7 uecum C quo om. C 8 appellantur CPSNl\' 10 seruiant N 15 est enim P 21 dici-sanctorum om. 01 22 sunt om. PłSVT 26 sancto] sancta PNT 27 propiatorium C significatur PJSY intellegenda est (exp. m. 1) V 28 quia V )
175
significari; nam et ipsa quid aliud quam ecclesiae sacramenta significat? quod in λογίῳ, id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina uero sanctificationem et oblationem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile areae, in qua lex erat, et lamina illa in fronte simile propitiatorio, quod super aream erat, et ut utrobique seruaretur quod scriptum est: superexultat misericordia iudicio.

Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod uelo separatur, ubi est arca testimonii; uerum tamen et hoc altare extra uelum positum per sanctificationem septem dierum dicit potius quam per unctionem fieri sanctum sancti. et addit: omnis qui tetigerit altare sanctificabitur.

Cum de anulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit, et duos anulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus, quoniam graecus habet: εἰς τά δύο κλίτη ποιήσεως ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. et latera sunt et aafiUpa latera sunt. unde quidam Latini sic interpretati sunt: in duas partes facies in duobus lateribus. non autem ait Graecus (lipt], quod est partes, sed κλίτη, quod latera. nam hoc uerbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: uxor tua sicut uinea fertilis in [*]( 7 Iac. 2, 13 10 cf. Ex. 29, 37 16 cf. Ex. 30, 3 17 Ex. 30, 4 25 Ps. 127, 3 ) [*]( 1 significat sacramenta S 2 logion C logio PSNTV 3 lammina PNVT 4 ablationem 82Nbd 5 fin. similis bd 6 area C 7 superexsaltat ST superexaltat PY 14 dici PłSY potius] positQ CP3 quam om. CPNT 15 qui-santificabitur om. N 17 anulus C 18 sub—quidam om. P1 20 ista dyoclitepsesis entis dysi pleurys C ista disclite pseses entes dysin pleurea S ista dyoclitepyesissent ys dysi pleuris N ista dyoclitepseses entes disin pleures PT ista dyoclite pses en tes eysin pleures Y 21 et) nam bd clite CPSNYT pleuri CN pleure PSTV ŲI.HĮę V 23 meres C merae PV mere SN ingre T 24 clite CPSVN clitg T quodj id 6 T )

176
lateribus domus tuae. ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusatiuum, post uero ablatiuum posuit: in duo latera facies, in duobus lateribus. quis autem sit sensus difficile est adsequi. nisi forte, ut solet scriptura amare ellipsin, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur "erunt", ut iste sit sensus: in duo latera facies, in duobus lateribus erunt, id est: ad duo latera facies anulos, quoniam in duobus lateribus erunt.

Et erunt arcus amitibus, ita ut tollatur illud in eis. quos anulos dixerat, arcus dicit; anulos quippe pro rotundis ansis posuit. et quid est aliud anulus uel circulus nisi undique arcus ? ideo quidam nolentes arcus dicere "thecas" interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: et erunt thecae amitibus. quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum uerbum sit; dixit autem ψαλίδες, qui arcus interpretantur.

Incendet super illud incensum continuationis in conspectu domini in progenies eorum. "continuationis incensum" dicit, quod continuatim fieret, id est nullo die praetermitteretur. cum de altari praeciperet incensi, id est in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio, praedixerat id ipsum incensum cotidie poni debere. nunc autem dicit: et depropitiabit Aaron uel exorabit super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum depropitiationis . depropitiationis ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. unde intellegendum est hoc [*]( 9 Ex. 30, 4 17 Ex. 30, 8 23 Ex. 30, 10 - ) [*]( 3 duabus P 5 ellypsin CPNV elypsim 81 eclipsin Tb subaudiatur (exp. m. 1) SV subauditur N 9 Et-amitibus om. N tollatur] idolatur N 11 rutundis C ansis om. C uel circulus om. C 14 non om. C 16 psalides CPSNVT quod bd interpretatur CPSVTbd 17 et hoc et sequenti loco Ti et Lag aliter coniungunt 21 ponere C olochaustum S 25 sangine (u om. saepius) C depropitiationis addidi; cf. ăp.ap\'miiv xo5 t;tl.aop.ofi cod. Alex. et Lag 26 depropitiationis] depropitiabit TVbd 27 exylasraos C exilasmos PSNVT unde et PSVTd )

177
quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum deum super cornua altaris incensi, id est, ut de sanguine purificationis delictorum, uictimarum scilicet, quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam adpositionem incensi, quam cotidie iusserat fieri. illa enim fiebat aromatis, non sanguine, et cotidie, non semel in anno. non ergo sumus intellecturi semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine, et cotidie quidem solere intrare sine sanguine causa incensi inponendi, cum sanguine autem semel in anno, maxime quia sequitur et dicit: semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est domino. non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod cotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. et post hoc adiungit: sanctum sanctorum est domino; ac per hoc, si sanctum sanctorum non extra, sed intra uelum erat, etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra uelum, intrinsecus iussit.

Quid est quod ait: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, nisi quia iubet eos aliquando uisitari et conputari, id est numerari? quod in Dauid propterea uindicatum intellegendum est, quia deus non iusserat.

Aduertendum est et notandum quemadmodum ungento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta [*]( 11 Ex. 30, 10 20 Ex. 30, 12 23 cf. II Reg. 24 25 cf. Ex. 30, 26-29 27 Ex. 30, 29 ) [*]( 1 fieri om. IJlSV 4 et in T 5 fieri iusserat PSNVTbd 6 ille C aroroatibus TV2bd 9 et ut PVI soleret Sine N 11 sec. cod. Alex purificauit P 14 purificabis T quod om. PSV1 15 fieri debere PSNVT adiunctum est C 16 domino—sanctcrum om. T si om. PlSY 18 apponi N iussit om. T, exp. m. 1 Y 20 cflputationem C 21 uisitationem PSVT 22 iubet—et con in mg. add. C 25 auertendum N est etiam bd 26 ungendo Pl F\'5\' unguento N T ) [*]( XXVIII Ang. aect. III pars S ) [*]( 12 )

178
sanctorum. omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae uelo teguntur, et cetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum; haec tamen notanda credidimus. ubi etiam meminerimus: sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari uoluit sanctum sancti, . continuo dictum est: omnis qui tangit illud, sanctificabitur, ita de omnibus postea, quae illo ungento uncta dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: omnis qui tangit ea, sanctificabitur. quod duobus modis intellegi potest: siue tangendo sanctificabitur siue sanctificabitur, ut ei liceat tangere, si tamen non licebat populo tangere tabernaculum, quando adferebant hostias uel quaecumque ab eis adlata offerebantur deo. nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Leuitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: et filiis Israhel loqueris dicens — utique filii Israhel totus ille populus erat; iubet autem illis dici — oleum linitio unctionis sanctum erit hoc uobis in progenies uestras. super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis uobis ipsis similiter; sanctum est et sanctificatio erit uobis. quicumque fecerit similiter et quicumque dabit de eo exterae nationis, interibit de populo suo. iubet igitur non solis sacerdotibus, sed uniuerso populo Israhel, ut non faciant tale ungentum in usus humanos. hoc est enim quod ait: super carnem hominis non linietur. prohibet ergo simile fieri in usus [*]( 7 Ex. 29, 37 10 Ex. 80, 29 16 Ex. 80, 31—33 ) [*]( 2 iam onl. CTP2 4 credimus P\'SVT 5 sicllt] quod sicut Vzbd 8 illo] de illo PSVTbd unguentQ N uncta dicta om. N 9 ita sunt N sententiam PV 11 tangendo] ungendo P 13 tangere populo PSNVTbd 14 oblata CT 16 loquere PSVT 17 filiis PSV 18 linitionis V unctionis (m. 1 exp.) V 20 linitur C 21 in ipsis PSVł 23 ex dabit fact. dederit V de] ex S nationis scripsi: nationi libri; cf. 179, 3 et atXo-jtvs: cod. Gr. 26 super carnem om. N 27 linetur N )
179
suos et interitum minatur, si quisquam similiter fecerit, id est ungentum ad usus suos simile confecerit uel cuiquam hinc dederit exterae nationis. ac per hoc quod ait: sanctificatio erit uobis, cum hoc populo Israhel uniuerso dici iubeat, non uideo quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando ueniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt. et hinc dictum: omnis qui tangit sanctificabitur, non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

Quod praecepit quibus aromatis fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur, sed, ut dictum est, thymiama uel incensum quod inponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.

Et concides de illis minutum et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. sanctum sanctorum erit uobis incensum. ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur; et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat adhibita sane differentia cum ait: unde innotescam tibi inde. sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est intra uelum super arcam.

Quid est quod Beselehel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se repleuisse [*]( 12 cf. Ex. 30, 34 18 Ei. 30, 36. 37 27 cf. Er. 31, 2. 3 ) [*]( 1 similiter simile P\'SV\' 3 nationi PSVTbd 4 dici] die N 5 inbet PS VT 6 ueniebat Vbd tangeret N 7 sanctificabatur PIBV 12 aromatibus bd timiama CT tymiama PSNV 15 ungitur N 17 sca PSVIT 18 concedes N minitum PV; in mg. add. V minutatum 20 sanctum] in sca P\'S 26 supra T 27 besalehel PTVX beseleel d adhiberet C ) [*]( 12* )

180
spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae in omni opere excogitare et architecto nari et cetera? utrum spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium uidentur? an et hoc significatiue dictum est, ut ea pertineant ad diuinum spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste diuino sapientiae et intellectus et scientiae, nondum legitur spiritus sanctus.

Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me — quia in illo promissa est requies aeterna — et filiis Israhel signum est [*]( 9 cf. Ex. 31, 13 sqq. 10 Ex. 31, 16. 17 16 I Cor. 10, 18 18 Boin. 2, 29 22 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 architectonarii P 8 et intellectus om. PIBY 10 praeciperit C aeternum om. 8 12 nonnisi] non est nisi FsVbd 17 se esse (se s. I.) V israhel esse S 19 circumcisio piS VI circumciso V1 corde F1 distinguitur PSNl Tbd 20 inde iSPT 21 sec. cod. Alex. filii CN est om. S V T aeternum om. S 22 quia petram SP1 23 ips SP1 25 sit] sic C 27 et requies N )

181
aeternum, quia filii Israhel acceperunt obseruandum signum, quo requies significatur aeterna ueris Israhelitis, hoc est filiis promissionis et uisuris deum facie ad faciem sicuti est.

Et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. cum tam multa locutus sit deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. nimirum omnia cetera, quae praecepit deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, scilicet dilectione dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.