Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Numquid inueniemus hominem talem, qui habet spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus dei, id est spiritus sanctus. primo ubi dictum est: et spiritus dei <superferebatur) super aquam; secundo ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao [*]( 1 cf. Gen. 41, 1 2 Gen. 24, 43 5 Ps. 23, 2 10 Gen. 41, 30 17 Gen. 41, 38 20 Gen. 1, 2 21 Gen. 6, 3 ) [*]( 3 epi tes peges CS epites peges PN epitespeges VT 4 epiteyputamu (tey s. I.) C epitu potamu PNVT epi ta potamu S 7 enim hanc b 9 habitant T 10 et, quod hoc loco libri omittunt, addidi secutus lectionem omnium codd. in capitalis libri Geneseos 12 famen T patiantur S 14 signifieauerunt PSNVb 17 inuenimus CIPSNVITEug 18 habet scripsi: habeat libri; sed in capitulis libri Geneseos omnes codices "habet" praebent iam nisi I oms N 19 spiritus dei—sanctus scripsi: spiritus sanctus id est spiritus dei libri 20 ubi I enim b et om. NbEug (ed. KnoeJl p. 343) superferebatur scripsi: ferebatur bd om. CPSNVTEug; cf. quaest. de Ex. LV 21 dicit Pbd 23 carnis 01 caro PSVTb sint PSV )
Et inposuit Pharao nomen Ioseph Psonthomplanech. hoc nomen interpretari dicitur "occulta reuelauit", ex illo utique quod somnia regi aperuit; aegyptia uero lingua" saluatorem mundi" perhibent appellatum isto nomine.
Et dedit ei Aseneth filiam Petephrae sacerdotis Solis ciuitatis ipsi uxorem. quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius, cuius seruus fuit, an alterius : sed credibilius existimatur alterius. nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moueant. primum, quia scriptura non commemorauit, cum uideatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuuenis non paruam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. deinde quomodo spado filiam habere potuerit? sed respondetur: quomodo uxorem? postea quippe creditur abscisus uel casu uulneris uel propria uoluntate. et quod honor eius non ipse commemoratur qui solet, id est quod άρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi uolunt. sed etiam hic respondetur duos illum honores habuisse, et sacerdotium Solis et militiae principatum : congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic uero, posteaquam in Ioseph adparuit non parua diuinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad diuinitatem non paruam secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. uerum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris. nimis [*]( 3 Gen. 41, 45 8 (Jen. 41, 45 ) [*]( 3 sonthonfanec C psothonfanec P V psonthofanec N psothonphanec S psonthonfanec T psotonphanech b 4 occultare uelauit N 8 asenneth PT asenneht S asennet N assapetli V asseneth b 8 (et 10) petefarh CI petefrc PSVN petefres T phutifaris b 11 aestiroatur bd quomodo] cur non d 17 abscissus d 19 archimagiros CPSVT arciinagiros T 22 sacerdotum b 27 sacerdotium V sacerdote b )
Et congregauit Ioseph triticum sicut arenam maris multum ualde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus. pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia et quomodo appellaretur . non inueniebatur. nam unde fieri potest, ut quamlibet magnae finitae tamen multitudinis numerus non sit? quamuis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.
Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae uidit ipse; adorauerant enim eum fratres sui. sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum uidisset, a patre increpante audierat, qui uiuebat. [*]( 14 Gen. 41, 49 22 Gen. 42, 9 27 cf. Gen. 37, 10 ) [*](1 hunc fuisse prępositum b sacerdotQ b 3 de ciuitate b eliopolis CPSNVT 6 in om. P5AT 8 templo SV2bd aliquid aliud officio egisse b 10 tamen est b 11 petefar C\' pctefres PSNVT petrefres b 12 periculosv (sv s. 1. add. m. 2) C 16 numeraro C\'PSNV 18 usitati] suscitati N excideret N 19 quantumlibet SlJd 21 yperbolen CPSNVT 24 excelsius-potest in nig. inf. add. m. 1 C 27 quos uiuebat (up. m. 1) PS om. NT )
Quid est quod Ioseph uir tam sapiens atque ita non solum hominum inter quos uiuebat testimonio, sed ipsa etiam scriptura teste laudatus ita iurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum iunior ueniret? an etiam bono et fideli uilis fuerat Pharaonis salus, cui fidem sicut primitus domino suo seruabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locauerat, si illi seruauit, qui eum seruum emticium possidebat! quodsi non curabat Pharaonis salutem, numquid et periurium pro cuiuslibet hominis salute uitare non debuit? an non est periurium? tenuit enim unum eorum, donec ueniret Beniamin, et uerum factum est quod dixerat: non exibitis hinc, nisi uenerit frater uester. ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille uenturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum iurauit dicens: mittite ex uobis unum et adducite fratrem . uestrum; uos autem abducemini, quoadusque manifesta sint uerba uestra, si uera dicitis an non; sin autem, per salutem Pharaonis <nisi> exploratores estis; id est: si non uera dicitis, exploratores estis. huic sententiae interposuit iurationem, quia, si uera non dixissent, exploratores essent, id est exploratorum poena digni essent, quos tamen uera dicere sciebat. neque enim periurus [*]( 12 Gen. 42, 15 17 Gen. 42, 16 ) [*]( 2 post hominum legitur testiminio in T inter-testimonio del. m. 2 S tpter Y quos uiuebat s. I. m. 1 P om. V testimonio om. CPN 3 etiam ipsa T laudatur pIS 5 minor b uenerit SNVb fideli uiro Sbd 6 salus Pharaonis bd pharaoni S 7 quanta T 8 seruauit fidem b 11 periurium om. N 12 ueninminęų N et uerum (del. m. 1) 8 13 non om. CPNVT 14 et om. b esset ille uenturus b 15 ducendfl b 16 quod om. T 18 abducemini scripsi: ducemini CPSTd ducimini N uinciemini in mg. T ducemini (mini m. 1 del. et s. I. quaedavi add. uidetur, quae m. 2 del. et diemini superscripsit; eadem m. duce cxp. et hinc fi egrediemini supra add.) Y n educemini b 19 dicetis N 20 nisi addidi; vf. tj jjlav cod. Graec. 21 dicetis N 23 id est] ideo Splb 24 quotamen N peiurus P )
Quid est quod cum inter se paenitentes filii Israhel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint et hoc eis diuino iudicio redderetur, quod se periclitari uidebant, adiungit scriptura et dicit: ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. hoc scilicet intellegendum est ideo eos putasse quia ille non audiret, quod uidebant interpretem, qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret. nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.
Et iterum accessit ad eos et dixit illis. nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat. [*]( 13 III Reg. 18, 24 19 Gen. 42. 23 27 Gen. 42, 24 ) [*]( 4 qua C fecistis P 8 sunt N quo N dixit CPN ita om. N 9 adictum N esse] 5 T 11 deputamini PSVT 12 habemini CIPSV et dcputabimini om. N deputamini S 13 Eliae d 16 intra PSNVT 22 audierat T audierit b 24 lingua T 29 dixerant CN )
Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, obseruandum est.
Quod a praeposito domus audiunt: deus uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thesauros in saccis uestris; argentum autem uestrum probatum habeo, mendacium uidetur, sed aliquid significare credendum est. argentum enim quod et datur et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte.
Biberunt autem et inebriati sunt cum eo. solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium non propter illos filios Israhel sed propter Ioseph, qui ualde sapiens commendatur; sed hoc uerbum et pro satietate solere poni in scripturis qui diligenter aduerterit multis in locis inueniet. unde est illud: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis hoc positum est et donum dei commemoratur adparet hac ebrietate saturitatem significari. nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit umore corrumpitur sicut uita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluuio.
Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia augurio auguratur homo qualis ego — de hoc augurio [*]( 1 Gen. 42, 38 7 Gen. 43, 22 13 Ps. 11, 7 16 Gen. 43. 33 21 Ps. 64, 10 28 Gen. 44, 15 ) [*]( 1 senectutem P 7 a om. PS 12 probum CPV-N 14 examinatum om. CSNV 15 septuploIVF 17 hic JV 20 inuenit N 21 et illud N 23 hanc PSVTb 24 ebrietatem PSNVTb saturitatem P1 om. N significare (e ex i) ST, b 25 sacietate P 28 nescitis scripsi: neeciebatis libri; sed in capit. "ncscitis" haletur 29 hoc] quo in ras. )
Non neglegenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph quamdiu uoluit tenuit et quanta uoluit mora produxit, non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur. tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur ad futuram gloriam exultationis, quae in eis fuerat reuelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.
Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Ioseph, quamuis apud eum loqueretur, ut [*]( 19 cf. Gen. 44 29 cf. Gen. 44, 18—34 ) [*](1 eis oni. V suum quid sibi om. N 2 ioco] in eo N 5 tamquain sint X 10 grauitati (ti exp. et s sltperpos.) V 12 tantae PSXT prophetamdorum N 19 non neglegenter om. N tatam S 21 quantum PIBY protrasit b 24 differetur X adj ob b 30 querentur X )
Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me deus ante uos remanere uestrum reliquias super terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. an forte illud significat alto secretoque mysterio quod ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt. [*]( 11 Gen. 45. 7 17 Eom. 11. 5 18 Es. 10, 22 23 Rom. 11, 1. 25 ) [*]( 1 insinuatione b 2 et om. PSNVT 3 et om T 5 sentiam N 8 audire 01 auderet PlSVTb 9 nescienti] mentienti 2V 10 narrationi suae bd 12 -jjjuov y.a-a)«B,.fjijjLa cod. Ale.c et Lag 13 reliquiarium (i fin. s. I. m. 1) SN reliquiarum Vb 14 reliquiarium (i fIn. 8. 1. m. 1) S reliquiarum PNVb 19 nuraerur\' C 25 plenitudinem Sb plenitudo T 27 israhelite 6 )
Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. quaerendum quomodo dicat "filias et filias filiarum eius cum eo", cum filiam unam legatur habuisse. superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israhel omnes dicuntur etiam uniuersus populus ab illo propagatus. sed nunc cum dicit "filias filiarum" propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque adserat filias eius potuisse appellari.
Quod dicit scriptura tot animas perperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex . qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.
Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamis Syriae, etDinam filiam eius; omnes animae, filii et filiae [eius], triginta tres. numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes [*](1 Gen. 46, 6. 7 5 cf. quaest. CXXV 11 cf. Gen. 46, 15 sqq. 13 cf. de Gen. ad litt. 1. X 295 sq. 19 Gen. 46, 26 22 Gen. 46, 15 ) [*](1 intrauerunt V intrauit b omnes C 2 semen om C a fin. eius-filiarum om. C 4 alt. filias om. C cum eo om. VTb 6 ne- potes N dicantur JP1 8 propterJ praeter V 9 nurus] gijiflenis {s. I. neptes) V 10 quisqye V asserit S 11 uel tot om. 01 exp. V 12 anime C exiisse bd 13 quoti P 14 a-simul om. N 22 hic C 24 eius inclusi; nam in capitulis recte omittitur 25 trigintetres b mesopotamiam N 26 sex scripsi cum d: se C sed PSNVTb neptes cômemoratţ b )
Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum exceptis uidelicet filiis Ioseph et deinde illis adnumeratis infertur: septuaginta quinque animae erant. cumquibusIacobintrauitinAegyptum, sic accipiendum est: qui erant in domo Iacob, quando intrauit in Aegyptum. nam utique quos ibi inuenit, non cum eis intrauit. sed quoniam diligentius discussa ueritate reperiuntur duo nati iam fuisse, cum intrauit, Ephraem et Manasses — quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur uerum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat — nec Septuaginta interpretes mihi in hoc uidentur errasse. qui propter aliquam mysticam significationem quadam uelut prophetica libertate hunc numerum complere uoluerunt. si adhuc uiuente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob adgregandos iudicauerunt. sed quia inuenitur Iacob decem et septem annos uixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo uiuo etiam nepotes habere, non inuenitur. ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in [*]( 3 Gen. 35, 26; cf. quacst. CXVII 10 Gen. 46, 26. 27; Ex. 1. 5 16 cf. Gen. 41. 50 18 cf. Hieron. XXVIII p. 225. 226 19 cf. Ex. 1, 5 25 cf. Gen. 47. 28 27 cf. Gen. 45. 6 28 cf. Gen. 41, 50 ) [*]( 3 hii NY 4 est om. V 6 locutione (ne s. I. m. 1) S om. N 7 orte b pr. sint SNb 8 nominare C 11 uidilicet C 12 septuagenta (e pro i in num. card. saepissime) C 17 ephrcm CPSVT et phrem N effrg b 18 secundum om. b 23 et Ephraem om. N 24 indicauertlt b 26 potuerint PNVT )
Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito : nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus [*]( 14 cf. Gen. 46, 27. 21. 22 25 cf. Gen. 46, 32-34 29 Gen. 1, 26 ) [*]( 7 hebraica PSNVTbd isto b 8 enim] autem b susceperet C 9 qui] inquid N 10 autem om. b filios eum PSNVTb filius C 13 hebraicam PSNVTbd 14 et om. N 15 comeniorantur b 16 filii eiusS 17 decl C 22 numeros C in om. PV 23 sacratissimus C 29 dominaptur C )