Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et iurauit Iacob per timorem patris sui Isaac. "per timorem" utique, quo timebat deum, quem timorem etiam superius commendauit, cum diceret : deus patris mei Abrahae et timor patris mei Isaac.

Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in scripturis militia caeli nominatur.

Nuntiato sibi fratre suo Iacob ueniente obuiam ei cum quadringentis <uiris> turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit ualde; et ut uisum est homini perturbato, diuisam multitudinem suam in duo castra disposuit. ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis dei, quandoquidem dixit: si uenerit ad castra prima frater meus et exciderit ea, erunt secunda in salutem. sed etiam hoc fieri potuit, ut euerteret castra eius Esau et tamen deus post illam adflictionem adesset et liberaret eum et quae promisit inpleret. et admonendi fuimus hoc exemplo, ut, quamuis credamus in deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea deum tentare uideamur. denique post haec quae uerba dicat idem Iacob considerandum est. deus, inquit, patris mei Abraham et deus patris mei Isaac, domine, qui dixisti mihi: recurre in terram generationis tuae, et bene tibi [*](4 Gen. 31, 50 7 Gen. 31, 54 9 Gen. 31, 42 11 cf. Gen. 32, 2 14 cf. Gen, 32, 6 sqq. 19 Gen. 32, 8 27 Gen. 32, 9-12 5 quam b non deberent N 7 patrisui N 10 isaac est b 11 uidet CPVT 12 fuerit SVtbd 14 uenientem P 15 uiris, quod codd. om. retinui cum bd 16 ut om. PVb perturbaUo P 17 disponere T V 2b 19 et om. N 20 salute N 24 ab] ad N 26 id 6 P 29 faciam tibi PVTb ) [*](4* )

52
faciam; idoneus es mihi ab omni iustitia et ab omni ueritate quae fecisti puero tuo. in uirga enim mea ista transii Iordanen hunc, nunc autem factus sum in duo castra. erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia ego timeo illum, ne cum uenerit feriat me et matres super filios. tu autem dixisti: benefaciam tibi et ponam semen tuumtamquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. satis in his uerbis et humana infirmitas et fides pietatis adparet.

Quod latini codices habent de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius in muneribus praecedentibus eum, scriptor libri qui narrans ait de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius, huc usque uerba Iacob dixisse intellegitur, cetera uero sua intulisse quod ait: in muneribus praecedentibus eum, tamquam diceret: in muneribus, quae praecedebant Iacob, placabo uultum fratris mei. ordo est ergo uerborum Iacob: placabo uultum eius et post hoc uidebo faciem eius; forsitan enim suscipiet faciem meam. interposita autem sunt uerba scriptoris: in muneribus praecedentibus eum.

Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem : luctando superauit? praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israhelitis, qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham [*](11 Gen. 32, 20 22 cf. Gen. 32, 26 30 Rom. 11, 1 ) [*]( 3 ista om. b transiui SNVb iordannem C iordanem N V 5 cseu N 8 arena CP dinumerabitur V 12 (et 14. 17) placebo N 13 quia N narrat C 22 iacob benedici PVbd iacob om. T 25 ab eo benedici PVbd 29 christo N 30 generej semine d )

53
tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis, de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.

Quid sibi uult quod Iacob ait fratri suo: propter hoc uidi faciem tuam, quemadmodum cum uidet aliquis faciem dei? utrum pauentis et perturbati animi uerba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praeiudicetur ex his uerbis homini dei. non enim dixit: , quemadmodum si uiderem faciem dei, sed: cum uidet aliquis; ipse autem "aliquis" quem significare possit incertum est. atque ita fortasse temperata sunt uerba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine inpietatis arguerent. quod etsi benigno animo dicta haec uerba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat, potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit apostolus: etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi, maxime quia sine articulo in graeco dictum est: quo articulo euidentissime solet ueri dei unius fieri significatio. non enim dixit: 1tpoCI>1to\'i too ttsoO, sed dixit: irpoctov fteoO; [*](3 Ps. 17, 46 5 Rom. II, 5 7 (Jen. 33, 10 12 cf. Ps. 95, 5 21 cf. Ex. 7, 1 23 I Cor. 8, 5 ) [*]( 1 tribuj de tribu PSTbd, (de s. I.) V 10 adultiouem N proruperint (i ex u) V 11 possint CSN, (i ex u) V 12 dicta P 15 aliquid N autem] enim b 18 a om. N quod N sit N 20 he N suceptione N 22 pharaoni PNT faraoni S 23 (et 24) di N 26 dei ueri PSNVTb 27 prosopon tu theu CPT prosopon tu heu S prosopont utheu N prosopon et heu V prosopou theu CPSN prosopontieu V prosotontutlicu T )

54
facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui graecum eloquium audire atque intellegere solent.

Quaeritur, utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum in itinere propter quos si inmoraretur uenturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. an forte ueraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?

Quomodo scriptura dicit quod uidit Sychem filius Emmor Chorraeus, princeps terrae, Dinam filiam Iacob, et accepit eam et dormiuit cum ea et humiliauit eam. et intendit animo Dinae filiae Iacob et adamauit uirginem et locutus est secundum sensum uirginis ipsi? quomodo uirgo appellatur, si iam cum illa dormierat eamque humiliauerat? nisi forte uirgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium. an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? prius enim potuit intendere animae ipsius et amare uirginem et loqui secundum sensum uirginis et deinde cum illa dormire eamque humiliare.

Cum paulo ante loquens Iacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, quae graece dicuntur rcatSta, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque ciuitatis interfectis quamuis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. sed intellegendum est diu illic habitasse Iacob, donec et filia eius uirgo fieret et filii [*](3 cf. Gen. 33, 14 9 Gen. 34, 2. 3 21 cr. Gen. 33, 5 ) [*]( 1 grecorum Sbd 4 in om. N quos si inmoraretur scripsi: quos immoraretur CNT quo simoraretur P quos moraretur V quos si moraretur Sbd 5 SeirJ eis S 6 scriptura di PNVT in itinere CPT ex itinere b quo PNVb 7 derigebat A 11-4 V 9 sichem ...\\\'8 10 emor Nb correus CPN correius F1 euei V2 euaei bd 6 yoppalo; cod. Alex. et Lag. 11 cum eã N 13 amauit SVTb ammauit N 14 ipsius b 15 illo SN nisi (ni 8. I. m. 1) P si S 16 et secundum N 19 uiginis S et om. PSVb 21 esau om. V 22 qui STbd pedia CPSNVT rcatos; b )

55
iuuenes. nam ita scriptum est: et uenit Iacob in Salem [in] ciuitatem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, cura aduenit de Mesopotamia Syriae; et applicuit ad faciem ciuitatis. et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sychem centum agnis; et statuit ibi aram, et inuocauit deum Israhel. exiit autem Dina filia Liae. quam peperitipsi Iacob, ut condisceret filias regionis eius cetera. adparet ergo his uerbis non transeunter, sicut uiator solet, illic mansisse Iacob, sed agrum emisse. tabernaculum constituisse, aram instruxisse ac per hoc diutius habitasse; filiam uero eius cum ad eam uenisset aetatem, ut amicas habere iam posset, condiscere uoluisse filias ciuium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae iam, ut puto. quaestionem non habet. multitudo enim non parua erat cum Iacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii eius in hoc facto nominantur, quia eiusdem facti principes atque auctores fuerunt.

Quod ait Iacob timens bella finitimorum apud ciuitatem Salem, quam expugnauerunt filii eius: ego autem exiguus sum <in> numero et conuenientes super me occident me. propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet quam possent sufficere expugnationi illius ciuitatis, cum suos in itinere in bina castra diuiserit.

Dixit autem deus ad Iacob: surge et ascende in locum Bethel et habita ibi; et fac ibi aram deo qui adparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris [*]( 1 Gen. 33, 18-34, 1 20 Gen. 34, 30 26 Gen. 35, 1 ) [*]( 2 in inclusi cinitate F sicomorum NPl Sichimorum d 3 de] in V mesopotamia V syriae (e add. m. 2) C 5 patrem P 6 sichem Vbd ibi aram ex abiri F 8 condiscederet V 11 et tahernaculum Tb 12 filia Sb 13 iam habere PVb condiscedere IVF 14 factfl ATF 15 quod in ras. T 18 qui N 21 in ego addidi 22 occidcrunt C\' occiderent P occident.. (nt in ras.) S occidgft T me om. N pter N qui b 24 quam] cQ N posset T ad expugnationfi b )

56
tui. quid est quod non dixit: et fac ibi aram mihi, qui adparui tibi, sed deus dicit: fac ibi aram deo qui adparuit tibi? utrum filius ibi adparuit et deus pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis adnumerandum?

Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: tollite deos alienos qui uobiscum sunt de medio uestrum et cetera; deinde dicitur: et dederunt Iacob deos alienos, quierant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum. quaeritur quare et inaures — quae si ornamenta erant, ad idolatriam non pertinebant — nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. nam Rebeccam a seruo Abrahae inaures accepisse scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt. ut dictum est, idolorum phylacteria fuerUł:t.

Et factus est timor dei in ciuitatibus quae circa illos erant et non sunt consecuti post filios Israhel. incipiamus animaduertere quemadmodum deus operetur in hominum mentibus. a quo enim timor dei factus est in illis ciuitatibus nisi ab illo, qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur?

Venit autem Iacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. animaduertendum est tria iam nomina huius ciuitatis commemorata: Vlammaus, quod dictum est eam prius uocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam uenisset Iacob. et Bethel, quod nomen [*]( 7 Gen. 35. 2. 4 13 cf. (ien. 24, 22. 30 18 Gen. 35, 5 24 Gen. 35, 6 26 cf. Gen. 28. 19 28 cf. Gen. 35, 15 ) [*]( 2 apparuit N apparui. P 4 annumerandum sit b 8 uestri b 9 alienos (leos S 11 idolatria C idololatriam d 12 (et 16) filacteria CPSNV philacteria T philateria b 14 habere pOJt gratia 8. I. m. 1 add. in S om. P 15 gratiam S 18 domini T 19 secuti Vb 20 cniiu aduertere PSVb 24 luzã b 25 in bethelPVT hi bethel S 26 iam om. N ullamaus PVb u*lamaus S ulanniaus N 27 pniuQ N )

57
ipse inposuit et interpretatur domus dei, et Luza, quod modo commemoratum est. nec mirum debet uideri; multis enim locis hoc accidit et in ciuitatibus et in fluminibus et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis uel adderentur uel mutarentur uocabula sicut etiam ipsis hominibus.

Iterum in Luza adparuit deus Iacob et dixit ei: nomen tuum iam non uocabitur Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. hoc ei dicit ecce iterum deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. nam hoc mirum est, quibus nomen semel dictum est. amplius eos non uocari quod uocabantur, sed quod eis nouum nomen inponebatur, omnino amplius aliquid non uocatos nisi quod eis inpositum sit, istum autem per totam uitam suam et deinceps post uitam suam appellatum esse Iacob, cui semel deus dixerat: non iam uocaberis Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intellegitur pertinere promissionem, ubi sic uidebitur deus quomodo non est antea patribus uisus. ibi enim non erit nomen uetus. quia nihil remanebit uel in ipso corpore uetustatis et dei uisio summum erit praemium.

In promissis Iacob dicitur: gentes et congregationes gentium erunt ex te. utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israhel secundum carnem?

Ascendit autem deus ab eo <de> loco ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in [*]( 7 (jen. 85, 10 15 Gen. 32, 28 21 (jen. 35, 11 26 tien. 35, 13-15 ) [*](3 prim. ct om. SVb 9 in otn. PSVTb 10 nomen scripsi: eniin C1\'SX eoiip VT etiam b 11 sed nomen eis nouum S quod om. S •;i C eis (s in ras.) N 12 nomen nouum b pro aliquiil fortasse aliud legendum 13 est N totam om. b 15 dixerat deus S 17 rectam P 18 ubi Pl Vb enim om. PsVTbd 22 post te add. qmeritur bd 23 autem om. S 2G dominus S de loco scriijai: loco lilJri; cf. årc\' COWI EX TC/J -:i::\'Į cod. Grucc. )

58
loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum: et libauit super eum libamen et infudit super eum oleum. et uocauit Iacob nomen loci in quo locutus est cum eo illic deus "Bethel". iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit. non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam diis libare lapidibus.

Quod duodecim filii Israhel, qui nati sunt ei, conputantur et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transiissent Bethel et adpropinquarent Bethleem, frustra quidam conantes istam soluere quaestionem dixerunt non legendum "nati sunt," sicut latini plerique codices habent, sed "facti sunt" — graece enim scriptum est Sfsvovco — ita uolentes intellegi etiam Beniamin, quamuis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. hoc autem modo, etiam si "nati sunt" legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Iosepli: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.

Sed aliud est quod inpedit hanc solutionem quaestionis huius. quia, si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, uix annorum duodecim esse potuerunt. uiginti namque annos illic expleuit, quorum primis [*]( 10 Gen. 35, 26 21 Matth. 1, 20 ) [*]( 7 idolatriae P 8 constituere et libare mut. sunt. in constituit et libauit Ir dis NEug (ed. Knoell p. 337) 9 filii conputantur israhel qui nati sunt ei (ei orn. V) PSVTbd filii conputautur israhel omissis "qui nati sunt ei" NEug; ceterum hic locus abhorrens ab eis quae poslea e.cponuntur corruptus est ei (e.cp. et & supraser.) C 10 hii NT 11 ei om. Eug postea longe Eug 12 sitl est TVIT transisset PSVT transiisset bd appropinquaretyr S appropinquaret bd 13 bethlem PEug quidem N conantur N 16 egenonto CPSNVT 20 natus erat] nata b 22 cst 8. I. m. 2) P 23 hanc in mg. m. 2 acid. P )

59
septem sine coniugio fuit, donec seruiendo id adipisceretur. ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitiuus, cum inde profectus est. proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis uia peracta est et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. unde sequitur, ut filii eius tam paruuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidauerint. ita expugnauerint ciuitatem: in quibus Symeon et Leui, qui primi gladiis accincti intrauerunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alius autem decem annorum fuisse reperiatur, etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat. quod utique incredibile est ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina uix adhuc sex annorum fuit.

Proinde aliter soluenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum commemoratis duodecim filiis: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae. quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater eius patri copulata est. sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.

Nulla tamen est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdochen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud conprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen [*]( 6 cf. Gen. 34, 25-29 16 Gen. 35, 26 27 cf. I Cor. 15, 5 ) [*]( 1 id om. V id adipiscereturj lia deposaretur b 4 concepit P conceptus ex concepit V 5 in itinere] inxea N 6 ascriptum CP 8 simeon PSVd 9 intrauerint b 10 perinierant N alius] alter Nbd autera om b 12 peperat N 15 quft ut N 16 liii PN 17 eij et N om. T 21 post est additur: abhinc scribendum in C 22 tamen om. Eug 23 sinecdocen C synecdocen PNEug post Bynecdochen additur dictum in bd accipitur CSlP 24 adj ab N 25 non om. PSTV1 27 resurrexerit PSxb )

60
apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum adparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quodsi putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio conpleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, aliud adtendamus, ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi: ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud conplecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.\'

Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodum Iacob et uenerunt etiam filii eius qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre oues et accipe mihi inde duos haedos. simul enim pascebantur oues et haedi; et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus conplexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in [*]( 5 Ioh. 6, 70 12 Ioh. 13, 18 21 Gen. 34, 8 25 Gen. 27, 9 ) [*]( 1 illis] eis T 3 possent CPSb 4 illo numero b et) ut N 5 nonne om. S elegi uos duodecim T 7 uideatur pertinere S 8 eleguntur PlN 11 aliud] illud PNVb 15 synecdocen 01 sinecdochen S sinecdocen N 16 compleretur C 18 eodem hoc T libro] loco V emor CPSVTb 19 sichem PSVNbd 23 sinecdocen CN 26 inde mihi CNTP mihi om. V inde om S 28 caprinum bd )

61
Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura conplexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob. qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit et quos creauerit, recapitulatio intellegenda est: neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum uiginti annorum. nam eos sexagenarius suscepit et uixit omnes annos uitae suae centum octoginta.

Quaestio est, quomodo scriptura dicat post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan et habitasse in monte Seir, cum ueniente de Mesopotamia Iacob fratre eius legatur, quod iam illic habitabat. proinde quid fieri potuerit, ut scriptura falli uel fallere non credatur, in promtu est cogitare. quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis siue ex illa commotione, qua dolebat se benedictione fraudatum, siue aliqua causa uel uxorum suarum, quas odiosas uidebat esse parentibus, uel qualibet alia. et coepit habitare in monte Seir. deinde post reditum Iacob fratris sui facta inter eos concordia reuersus est et ipse ad parentes et, cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir et ibi propagauit gentem Idumaeorum.