Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice;
  2. antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne.
  3. ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,
  4. non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere,
  5. quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite.
  6. sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice?
  7. uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite.
  8. dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.
  9. numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede
  10. et in ordine illo patrum quis cui successit uidete:
  11. ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.
  12. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate..
  13. [*](217 cf. Deut. 24, 16 218 cf. Ioh. 15, 4 .231 cf. Matth. 16, 18 )[*](210 et om. cp, del. x 211 iis v habent 4> quod 2 darent 2<1»X 213 quia] quod v peccauerunt 2<t>o 214 baptzant X istos] illos 9 rebaptizare X 215 quia] qui À ml 217 non om. 2<I> 218 de] ab 2<I> 219 om. X gaudetis-iudicate om. A de-iudicate om. <I> 225 ipsam idem quod eandem sacramentum À ml cp de uite praecisum est 2<I>X 230 cui quis £ <1>X uidere X 232 om. X gaudetisiudicate om. <I> de-iudicate om. A)
    13
  14. Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide,
  15. quales illos sanctos uiros omnes solemus audire,
  16. et si tibi dicat: \'frater, quid me uis rebaptizare?
  17. quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.
  18. si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:
  19. uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.
  20. si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse,
  21. et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide.