Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. et utinam minarentur et non tunderent cotidie.
  2. hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare.
  3. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  4. Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege,
  5. uel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate.
  6. non dico istum nil peccasse, sed uestros peiores esse.
  7. quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire?
  8. non Christus, non imperator haec probatur permisisse,
  9. fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege.
  10. quia scriptum est: reconde gladium, scelus non putant in fuste,
  11. non ut homo moriatur, sed ut conquassetur ualde
  12. et postea moriatur inde, iam cruciatus languore.
  13. sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.
  14. fustes Israheles uocant, quod dixerunt cum honore,
  15. ut plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.
  16. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  17. Nolite nobis iam, fratres, tempus Macarii imputare.
  18. si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde;
  19. si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare.
  20. nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.