Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum, inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit.
Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere: peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem, quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es. quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum, solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma, [*]( 18 Ps. 140, 5 24 Rom. 3, 23 25 Eccle. 7, 21 26 Hiob 4, 18-19 ) [*]( 1 spiritum sanctum v 2 equauit szII aequa uis a aequatis v alienam mensam m 3 fedent mm2 fedant asmmlu 4 XXIII mg. as tacto mm1 5 aut] an v confectu a 9 reperiant sv 10 lambent asml praelambunt uml 11 infundunt coni. v 15 exsuflatis s exsufflatis 8 efflatis v 16 XXV (sic) mg. as sanctissimus om. s 17 eundem a idem cet. v 19 inquit] autem a ungat SI) 21 prophani a 22 XXVI mg. a (non s) 23 est persona a 24 omnes] add. enim v 25 saleTn m 26 si om. suv agelis a suis bis uml prauitate a )
Donatista dixit: Similiter dominus per Aggaeum prophetam inmundos tactus inquinamenta conferre nec pollutum quemquam posse sancire, si inlicita praesumptione conetur attingere quod sanctum uideat contineri, salubri expositione monstrauit, dum pro nobis prophetam cautum exhibuit: interroga, inquit dominus, sacerdotes dicens: si alligauerit homo carnem sanctam in summo uestimento et tetigerit summitas uestimenti aliquam creaturam panis aut uini aut olei, si sanctificatur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit dominus: si tetigerit inquinatus in animam horum aliquid, si inquinabitur? et dixerunt sacerdotes: inquinabitur. et dixit dominus: sic et populus hic et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur.
Catholicus respondit: Hoc aduersum te usus es testimonio, qui donum dei in tuo ponis arbitrio. si enim tactus sancti inmundi inquinamenta non tollit, uanum est quod geritis, quod conficitis, quod lauatis. si tetigerit, inquit, quod sanctum est creaturam panisaut uiniuelolei, sanctificabitur? [*]( 4 Esai. 14, 12-15 17 Agg. 2, 11-14 30 Agg. 2, 12 ) [*]( 2 dinitns a caelerate asml 3 quid] quod mm2 6 et super astra v 7 dei] celi m sedebam mm1 in om. m 8 altissimo] alto (o 8. t) m 9 profundam s 13 XXVIII mg. a XVIII mg. s aggeum am 14 inquinamentum v 15 sanctire u 16 exposione a 17 pro om. m propheta a 19 sumo s 21 si om. u 23 anima SlttJ, cf. Post gesta 20, 31 25 ista (s s. I.) a 27 XXVnII mg. a XVIIII mg. s respondit om. a est m 28 dono sml 29 geritur v 30 lauatis] laudatis a inquid a 31 panis aut panis uiuni um1 uel] aut s )