Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Factus est super eum spiritus domini . cum sł>spiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur "praelatus est mihi".

Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro . sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo #v(i>Oev; nam locutio minus latina est.

Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat\' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius.

Et percussit alienigenas in sescentos uiros: non ait "alienigenarum sescentos uiros" aut certe "alienigenas in sescentis uiris".

Nonne praecepit dominus deus Israhel tibi: et perges in montem Thabor? non ait "ut pergas", quod uidetur esse consequens, sed inusitata locutione: nonne praecepit tibi: et perges, ut subaudiamus uerbum, quod supra positum est, et sit: nonne perges? aut solita locutione plus habet et\'; nam ista coniunctione detracta sensus currit: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi: perges in montem Thabor et accipies tecum decem milia uirorum?et cetera. [*]( 1 Iud. 2, 20 3 Ib. 3, 10 6 Ioh. 1, 30 9 Iud. 3, 21 12 Ib. 3, 17 17 Ib. 3, 31 20 Ib. 4, 6 ) [*]( 1 oinjxouoav cod. Alex. 5 dictum] ductum b 6 fuangelio 8 9 Aioth bd foemore S 10 apoanoten LSN 12 eglon Nb exsilis N catantifrasin LS1 cantantifrasin 2V ad antiphrasin b 13 dictum om. b 14 enim] cd b percuasQ N concluserunt N 17 sexcentos LSbd 18 alienaenarum N sexcentos LSbd aliegcnas N1 alienigenis b 19 sexcentis LSbd 21 tabor LSN 23 et] ut b 24 pergens N 25 coniunctio LS retracta LSb sensu S 27 tabor LSN )

623

Quoniam nescio diem, in quo dominus prosperat angelum mecum : utrum prosperat actus angeli eius, qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum?

Omnes currus suos nongentos currus ferreos. ubilibet distinguatur, elegans repetitio : utrum "omnes currus suos", et deinde sequatur "nongentos currus fereos", an "omnes currus suos nongentos" et deinde inferatur "currus ferreos" .

Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus?

Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio.

Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev.

Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit "pelle" aut" de pelle"; sic enim habet graecus: sv \'tÎj Seppet.

Et erit si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? et dices: non est. detracta coniunctione consequentem habet sensum: si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? dices: non est. [*]( 1 Iud. 4, 8 4 Ib. 4, 13 9 Ib. 4, 15 17 Ib. 4, 15 19 Ib. 4, 18 21 Ib. 4, 20 ) [*]( 1 properat LS1 4 ferre sabilibet N 5 curros suos LtN 6 anferreos om. b 7 curros N inferatur (in 8. I. m. T) 8 9 pabefecit N pauere fecit L 11 barach bd pauere fecit L curros LI 13 pauere fecit L 15 barach bd pauere fecit L 16 pauere fecit L caederentur d 17 curro Nl 18 latino LSl apoanothen LSN 19 covexaXu\'iisv autov ev TTJ seppei AOTRJS cod. Alex. no N 20 enthederum LS en te derri N post SeppEt add. a-jTfjc d 21 sec. cod. Alex. eris b 22 dicis LSl coniunctio LS coniuncio N 24 dicis s. I. N )

624

Et pergebat manus filiorum Israhel pergens: solita et frequentata locutio est.

Et indurabatur in Iabin regem Chanaan: nouo modo positum est hoc uerbum "indurabatur" pro eo, quod est fortis efficiebatur et praeualidus.

Perforauit caput eius et percussit: id est percussit caput eius et perforauit.

Sic pereant omnes inimici tui, domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia eius: non dixit "diligentes te", cum utique de domino uellet intellegi.

Et factum est quando seminauit uir Israhel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem.

Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum: ista repetitio uerbi non uidetur habere solitam elegantiam uel adfectum.

Et liberaui uos de manu Aegypti: per manum potestatem significat, per Aegyptum Aegyptios.

Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur "intende", hoc est: in me intende . et est ista locutio scripturis familiarissima.