Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Uitulum unum ex bubus, arietem unum. non ait: ex ouibus, sicut illud "ex bubus", cum et illud, si deesset, plenum esset.

Agnos anniculos sine uitio septem . hoc quod in agnis posuit, sine uitio, per omnia subauditur, et in uitulo scilicet et in ariete.-

Decima decima agno uni septem agnis, id est: singulas singulis.

Exceptis uotis uestris et uoluntaria uestra et holocaustomata uestra et sacrificia uestra et liba.mina uestra et salutaria uestra. hanc locutionem. si uel graeca esset, non notarem . non enim ait: exceptis uotis uestris et uoluntariis uestris et cetera, ut coeperat, sed neque: excepta uota uestra, ut ab ipso uelut soloecismo inciperet, sed. cum prius recte usitata locutione dixisset: exceptis uotis uestris, ea deinde adiunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit "exceptis", sed "excepta": quod non admittit nec graeca nec latina locutio.

Homo, homo quicumque uouerit uotum domino, pro eo. quod est: omnis homo.

Cum autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua. hic mulierem feminam dicit, etiamsi uirgo sit, more scripturarum : unde etiam de Christo est, quod ait apostolus: factum ex muliere.

Et audierit pater eius uota eius et definitiones eius, quas definiuit. definitiones definiuit. locutio est. [*]( 1 Num. 29. 2 4 Ib. 29, 2 7 Ib. 29, 4 9 Ib. 29, 39 19 Ib. 30. 3 21 Ib. 30, 4 25 Gal. 4, 4 26 Num. 30, 5 ) [*]( 1 bobus M arietum 81 2 bobus bd 5 agnis] annis N 8 singula d 10 holochaustomata S et med. om. bd 13 ceperat C1 14 solecfsmo C 16 adiuncxit S 17 sed om. C 18 amittit CS ammittit X grega X 20 omnes C 21 pvr; euSYjtai cod. Alex. 22 definitionem scripsi: definitione libri; cf. Quaest. in Num. quaest. LVIT 23 mnlierem (Ii s. l. add. tn. 1) C foeminam S1 27 definitiones definiuit om X )

597

Definiuit aduersus animam suam; id est aduersus delectationes animae suae.

Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius . hic plus habet "et"; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia uota eius.

Si autem facta fuerit uiro . intellegitur nupserit; scriptura sic loquitur.

Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.

Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum.

Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat.

Interfecerunt in gladio . quod usitate diceretur: interfecerunt gladio.

Et omnes ciuitates eorum quae in habitationibus eorum . subauditur "erant".

Et uillas eorum succenderunt in igni. quod usitate diceretur: succenderunt igni.

Et omnem multitudinem mulierum, quae non nouit concubitum masculi, uiuificate. nusquam certius adparet hebraea locutione mulieres etiam uirgines dici solere. [*]( 1 Ib. 30, 5 3 Ib. 30. 5 6 lb. 30, 7 8 Ib. 3u. 7 10 Ib. 30. 13 16 Ib. 31, 4 19 Ib. 31, 8 21 Ib. 31, 10 23 Ib. 31, 10 25 Ib. 31, 18 2 delectationes] delicta b 4 et 8. I. m. 1 C ei N 7 nubserit CL 8 eius] eris N subsubauditur b 9 interpretes etiam bd 10 exierunt ie 8. I. m. 1) C.b ex-secundum om. C 12 manent LS cum] et cum d 13 ei om. C 14 solycismum C 16 xai yIXiou? cod..Âle:c. 17 tribubus] tribus C ouuv cod. Alex. duodeciens CNLS1 ctj et iam A\' 21 abitationibus N 25 cox £r\'ID cod. Alex. 26 cubitum CNLS 1)ŲŞ nusquam (prim nus in fine uersus exp. tn. 1) C 27 dici uirgines LSbd )

598

Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis eaEleazar sacerdoti primitias domini. non dixit "dabitis".

Et animae hominum a mulieribus, quae non cognouerunt concubitum uiri, omnis anima duo et XXX milia. et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognouerunt concubitum uiri, id est uirgines.

Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.