Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt

Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. [*]( 6 Num. 18, 12 15 Ps. 15, 4 16 Ps. 5, 7 24 Num. 19, 2 ) [*]( 1 reditum C 3 pr. etiam] et ia b 5 primicia uini C 6 primitia? N dederat b 7 primitibum C 8 omnes C primitię C numeraret C 9 rebus] rebus rebus C om. b intullit C ea C nec-eam om. C saltim LS 13 numero S2 14 plurali XLS potuerint IV1 17 abhominabitur S 18 quur CN 19 pigeret (t s. I. w. 1) C piget et b 20 gregus N 21 accusatibum C 23 transferrae N 24 ad] a NLSlbd; cf. Quaest. in Num. quaest. XXXIII )

592

Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua.

Et <re>ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est.

Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.

Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat.

Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum.

Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis.

Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.

Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus. [*]( 1 Num. 19, 7 3 Ib. 19, 9 5 Ib. 19, 15 7 Ib. 20, 9 9 Ib. 20, 12 11 Ioh. 17, 19 12 Matth. 6, 9 14 Num. 20. 15 16 Ib. 20, 18 20 Ib. 20, 19 ) [*]( 1 lababit C lauauit S suum (pr. u s. I. m. 1) C 2 aquam LSb 3 reponet scripsi: ponet libri; cf. Qtiaest. in Num. quaest. XXXIII locom N1 4 loco (co 8. 1. m. 1) C latine CL 6 adligaturft C alligatamj alligam LS2 9 crededdistis (d med. et tis 8. l. m. 1) C credidisti N 14 Et incolae om. b 16 eum om. b 17 uibebat C isti] ipsi NLSbd 18 qui om. d nuntius C 19 hominis] nominis L 21 transiuimus NLS1 biberibus L 24 filiis CNLSlb irahel C om. b cepisset CL 25 transiuimus LSl )

593

Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron . non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace . uerum tamen aJcoXostc habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: a<p»st<;, quod sine dubio est" dimittis".

Et fleuerunt Aaron triginta dies omnis domus Israhel.non dixit: fleuit, nec dixit: tota uel uniuersa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est "omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. sed adsidue ponit scriptura omne pro toto.

Et detrahebat populus ad deum et aduersus Moysen . non dixit: de deo, sed: ad deum. quamuis hanc locutionem quidam transferre nolentes "detrahebant de deo" transtulerunt.

Ora ergo ad dominum ut auferat a nobis serpentem . sicut et in Exodo dictum est "ranam" singularem pro plurali.

Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et uiuebat. non solum hoc habet ista locutio, quod uertit modum uerbi et ab specie perfecta praeteriti temporis ad inperfectam clausit, sed etiam quod plus habet: et. [*]( .1 Num. 20, 29 4 Luc. 2, 29 8 Nam. 20, 29 13 Ib. 21, 5 17 Ib. 21, 7 18 cf. Ex. 8, 6 20 Num. 21, 9 ) [*]( 1 sinagoga CNLS dimisus 8 4 simeon Cbd 5 apocalypsis C apolyis N apolsis LS arcoXats b in resolutione C 7 aatsii; scripsi: aps C afis NLS cx\'?t; b azzt; d dimittis om. N 10 omnes C 11 omnibus (bus 8. I. m. 1) S 13 detraebapt N 15 transferrac N detrahebat N 16 transtullerunt C 17 ergo om. d dominum] deum Cbd 18 et om. NLSb rana C singulare d 19 pro om. C 20 eoaxsv cod. Alex. 21 eneum Cb aeneum (ne s. 1.) N 23 ab (b s. I.) N a bd speciae N temporaJis ial exp. m. 1) C 24 etJ ei N om. C ) [*]( XXVJir. Au. sect. III pars 1. ) [*]( 38 )

594

Et eleuantes ex Obot castra conlocauerunt in Acalgai trans in heremo . hoc est: in ulteriore heremo.

Et percussit asinam in uirga . non dixit "uirga" sed: in uirga.

In maledictionem inimicorum meorum uocaui ; te, et ecce benedixisti benedictionem non dixit "benediction", sed, tamquam diceret: ecce dixisti benedictionem.

Quaecumque miserit deus in os meum, hoc obseruabo loqui. non dixit: haec obseruabo.

Ueni mecum adhuc in locum alium de quo non uidebis eum inde.