Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum.

Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu.et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.