Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Homo, homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet. ecce ubi satis adparet locutionis esse, cum dicitur: homo, homo, tamquam dicat "homo ille aut ille". hoc est quicumque homo, non, sicut quidam putauerunt: homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: homo, sed homo; id est: non qualiscumque uelut similis pecori, sed qui uere sit homo. quem sensum non esse uerum, sed locutionis hoc esse scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur, qui culpatur, non qui laudatur.

Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.