De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quamquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret mortem quoque corporis merito accidisse peccati. cum enim dixisset: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subiecit: aculeus autem mortis est peccatum, uirtus uero peccati lex. quia ergo, sicut apostoli apertissima uerba declarant, 10 absorbebitur mors in uictoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et inmortalitatem, id est quo uiuificabit deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius in nobis, manifestum est et huius mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum, aculeum autem, quo mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non morte peccamus. sic itaque dictum est \'aculeus mortis\', quomodo lignum uitae, non quod hominis uita faceret, sed quo uita hominis fieret, et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. sic ergo et aculeus mortis, , quo mors facta est, non quem mors fecit. sic enim dicimus et [*](4 I Cor. 15,53—66 13 cf. Rom. 8,11 19 cf. Gen. 2,9 ) [*](1 quanquam Lm2 ibi etiam b chorintios V 2 diu] dni b tractum F 4 opportet L 5 induere om. ml G mortalitatem LmlSV cum auteminmortalitatem] cu au mortale hoc inquit induet inmortalitatem KAC, om. Gmlil 7 hoc] add. induet b inquidGV, om. A, exp. L 8 absorpta A uictoria LSVGm2PA31b; post uictoria eras. tua G 9 uictoria] contentio z, b in mg. aculus L 10 est om. L autem uero LmlS autem ueroF aute*u (u in ras.) G autem P 11 declarant uerbaK 12 obsorbebitur Pml absor- betur A uictoria zCb curriptibile V 13 mortalitatem Lml idem (tn mg. 1 e) V quod z qui Kml uiuificabit (bi s.l.) L uiuificauit CM 14 habitantcm ACMb 15 et om. A resurrectione LmlSmlVml PGKml resurrectionis C 16 corporis] carnis b 17 quem] quHLml quaeG quae S p.c. peccatu Vtnl 18 mortis] mors A 19 dignum LmlSml PmlG quo Lm1SVm1PG uitā Sp.c.A quod KAJI hominis uita P hominis om. A 20 ct om. PGKAM dignum Vtnl quo SmlVtnlGml 21 siGml etom.A 22 feccrit Km2AMb )
Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. omnes adimit atque aufert iste sanctae scripturae sensus manifestus ambages. quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis huius, sic ab origine tractum est et peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum et propagine adtractum et uoluntate auctum atque ipsam carnem resuscitandam medicus uenit in similitudine carnis peccati, qui non est opus sanis. sed aegrotantibus, nec uenit uocare iustos, sed peccatores. proinde quod ait apostolus, cum fideles moneret, ut se ab infidelibus coniugibus non disiungerent: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore et sanctificata est mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi et Pelagius cum eandem ad Corinthios epistolam tractaret exposuit, quod exempla iam praecesserant et uirorum quos uxores et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo [*]( 1 I Cor. 15, 56 4 Rom. 5, 20 5. 8 Gal. 3, 22 6 I Cor. 15, 57 7 cf. Rom. 5, 20 13 cf. Rom. 7, 24 17 cf. Marc. 2, 17 19 Cor. 7, 14 23 cf. De serm. dom. in monte I 45 (XXXIV 1252 Jl) et Pelagii Comm. (XXX 766.767 M) ) [*](1 mortuus Vml peccati Ltnl 2 moriremur V 3 ut non V emundatione Lml 4 habundaret VP31 5 coconclusit V 6 quid V iEm xpm dum nrm P 7 nostrum om.A ubi s.l.mlV post abundauit exp.ibi V peccatum (in mg. al delictum) b 8 et gratia b promisso Pml promisio G 9 per s. exp. et G 10 gratiam V 11 rcfellatur Kml et fallat om. A 12 ista J/, om. KAC scae Us K, om. M 13 originale Lml traitur PC; trahitur-origine in mg. Km2 14 et om.zd hac om. A 15 atque om. A atque] add. ad zbd 1G simili- tudinc A 22 quia Sm2A 18 quod otn. A scificati A 23 chorintios V 24 epistulaiS apistola. G, om. P quod] cu A 25 alt. quos A lucrifaecerent Gtnl lucrifacerent K Christo om. V )
Id enim agit illa disputatio, contra cuius nouitatem antiqua ueritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari uideantur. sed aperte hoc non dicitur. ne tam firmata salubriter ecclesiae consuetudo uiolatoros suos ferre non possit. sed si pupillis opem ferre praecipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt ! [*]( 7 cf. Iliez. 1S, 6 ) [*](2 si om. A apostoli] amplius V 3 sanare V aliqua] illa A 4 uirfilii in mg. A ucl] ulla V ct PCMd 5 quia cu (cu s.l.ml) L in om. Kml 7 dicerat V hiezechihel VK hiezechil C hyzechiel M ezcchiel A 9 pro- posita LSVPb 10 sanctitas Ktnl asparginem A 13 ecclesiastiG ecclesiastici Vml et om. zd 15 mundarentur V datnnatione PM 17 absol- uantur Sml absolbuntur C 19 possint A 20 cogit Stnl ait A illa] ista zM 22 uideantur in mg. mlL firmatae K firma z 23 eccla A pupullis r 24 praecipim\' F 23 destituores Sm1 2G gratia xpi A se s.i.G )
Illud autem quod dicunt sine ullo peccato aliquos homines iam ratione propriae uoluntatis utentes in hoc saeculo uixisse uel uiuere optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat, non tamen quasi factum fuerit confidendum. hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc cotidie soluitur, quod ueraciter in oratione dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quam orationem quisquis cuilibet, etiam homini sancto et dei uoluntatem scienti atque facienti, praeter unum sanctum sanctorum dicit in hac uita necessariam non fuisse, multum errat nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat; si autem se ipsum talem putat, ipse sc decipit et ueritas in eo nonest, non ob aliud, nisi quia falsum putat. nouit ergo ille medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in aeternam salutem, qui et ipsam mortem, quamuis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc saeculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum eius timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen, et in quibusdam etiam iustos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adiuuat ad perficiendam iustitiam, ut, dum non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens, actionem gratiarum semper indulgentiae ipsius debeamus et sic ab illa prima causa omnium uitiorum, hoc est a tumore superbiae, sancta humilitate sanemur. hanc epistolam dum [*]( 7 Matth. 6,12 l2cf.IIoh.l,8 13 cf. Matth. 9,12 19 cf. Ps.142, 2 ) [*]( 2 propriae uoluntatis om. zd 3 obtandum LmlSG obtantum Vml fiat- alt. fiat in mg. P conandum (c ex qu) L conandum est ut fiat s.l.tn2G conandum—suppL est ut fiat in mg. Km2 alt. \\its.l.m2S 4 ñ 8. expo ut K factum ex fructuG confitcndum V AM confidendum est b 5 conantibus (c ex qu) L digni Gml quicquid Lm2I\'Gin2Km2Am2b quodquid M 6 cottidie K in illa oratione b 8 ort V etiam om. zd 9 faciendi Lml prae LmlSmlV per PG 10 post sanctorum add. s.l.m2 +xpmS necessaria GC 11 erat Vml si autem] sic cū PGm2 12 se decipit]seducit m2s.exp. sed accipit K 13 que facsum Lml quia A 14 proficiat A perficiant C 15 quia A peccanti V inflicto Lml 16 auferret A confcrt V cum eius] cuius P 17eiV 18 quibusdam]quibus dicit V 19 n du A 20 agnitionem LmlSVPGml ingulgentiae L rGml, Sin mg. 21 ipsius in mg. P tutiorum V 22 tumores V saneonur deo gratias z epistulam S epystolam K dum om. A )