De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod autem supra respondimus aduersus eos qui dicunt: si peccator genuit peccatorem, iustus quoque iustum gignere debuit. hoc etiam his respondemus, qui dicunt de homine baptizato natum iam uelut baptizatum haberi debuisse. cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuerit baptizari, si secundum epistolam, quae ad Hebreos scripta est, in lumbis Abrahae Leui potuit decimari? hoc qui dicunt adtendant non propterea Leui postea non fuisse decimatum, quia iam fuerat decimatus in lumbis Abrahae, sed quia sic ordinatus est honore saeerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet; alioquin nec ceteri fratres eius, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech iam fuerant decimati.

Sed nc quis dicat propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamuis iam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia [*]( 10 cf. pag. 82 11. 13 Pelagiani 15 cf. Hebr. 7, 9 19 cf. IIebr. 7, 10 ) [*]( 1 ds in ras. GK peccatum nunquam habuit carnem peccati sqq. CT habuit unquam bd nec sumpsit camem] nec cum carne z 2 de natura carnis peccati b 3 pr. aut om. A ct Mml ut T mundabit A aut-mundallit om. A ait LillI suscipiendum Lml 4 mandauit Ka.c. peccatum Lml id est] item r 5 pia] ipsa z fides Lml sancta z 6 eligerent Lrnl eligere SV elegerat b 7 baptizandu Vm1 propter-cst in mg. m2K 8 babtizanta (b pro p in hac parte ml semper teTe) Lml baptizanda S baptizanta PG immitationes Lml 10 super Kinl 12 baptizati Vml nato LmlM 13 debuisset SVmlPGml cuur GA illuuis LmlVGml illum uiis S 14 poterit r potuit KACbd 15 ebreos L haebraeos S scripta sunt V hahrahę LK abraae A 16 fin. non om. A 17 habrahe L abraheę S 18 est om. L sacerdoti SVmlGml sacerdotio PGm2 prauerct Sml croueret V 19 ceteris LmlSVml decima Lml 20 habrahę L abraheae S abraae A, ita etiam l. 21 melcisedec Lml melchlsedec C fueręnt Lml fuerat VmlKml 21 filius Vml )

112
decimatio talis res erat. quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israhelitae annis omnibus, immo ex fructibus omnibus decimas tota uita sua crebras solent praebere Leuitis, baptismum autem tale sacramentum esse, quod semel datur et, si iam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, non nisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur: qui hoc dicit, ne diu disputem, circumcisionem respiciat, quae semel fiebat et tamen in singulis singulatim fiebat. sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur circumcidendus fuit, sic nunc de baptizato qui natus fuerit baptizandus est.

At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt. miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. [*]( 11 Pelagiani I Cor. 7, 14 26 I Cor. 7, 14 ) [*]( 1 reserat b saepe om. z fnerit Gml 2 israeliti fL frugibus z 3 crebra L tali Vml 4 datum* L 5 esse VmlC 6 pr. qui s.l. LVG, orti. PS 7 recipiat LSVPGml 8 singillatim Gm2KCbd tcmporae V in tempore A circumcisio Vtnl 9 nascetur A 11 ait rni G apls L at enim 0 apls S at enim e amplius Vat enim apls P ait (i s.l.m2)enim *** apostolusGaitapis inquitAAtenimap. aitd apostolus]add.alioquins.l.LG,in mg. A 16 n baptizari Gm2 dubitabant K 17aliquot Kml trahii SV 23 dapentur A erit] est zCTd ut s.l.m2 S aut V 24 et illud b adtendunt SV trahentur parentibus Vml 26 non immundicia b inmundia Vm1 utramque Lml )

113
explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat ?

Nostrae autem, immo ipsius apostoli sententiae qui dixit: ex uno omnes ad condemnationem et: ex uno omnes ad iustificationem uitae, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum adtende.

Non unius modi est sanctificatio; nant et catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi et orationem manus inpositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamuis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est. uerum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae uitae huius utimur, sanctificari idem apostolus dixit per uerbum dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intrauerit non in uentrem uadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena soluuntur, unde et [*]( 12 Rom. 5,16.13 14 I Cor. 7,14 19 cf. Aug. De catech. rudibus 26,50 (XL 344, 51 sqq. M) et Confess. 111 (CSKL XXXIII p. I 15, 14) 21 cf. I Tim. 4, 5 24 cf. Matth. 15, 17 ) [*]( 1 iustumldictumA 3 permittuntur A 4damnariquiascisunt**fatercnturV ex iufidelibus natos um. z 6 esse Vml 7 distincto Vml natos] add. et lib 9 baptismo rllll post habentrepet. damuari-habcnt K _10 absorditatem A 12 et om. V13 hoc utn.KC 15 [laulolum Kml 16 nam-xpi in mg.m2L nam in ras. V quā M caticuminos LP catecumcnos SVml catecuminos Vm2GAM catechuminos K cathecuminos Cb 17 secundum in ras. Vm2 18 cod. Remigianus Maurinorum: et manus impositionem 21 sustentan*dv V huius uitae d alimur zbd 23 refectu Vml sed sicut in ras. rm3 prgo] et LSPG, om. V autem b non efficit] n ad hoc ualet s.l.m3V 21 inos K in nos C iutrauit Kml non s.l.m2K uadit GKml 25 et om. KCb ) [*]( LX. Auguflt. VIII pars I. Vrba et Zyoha. ) [*]( 8 )

114
ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos dominus exhortatur, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei ualet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorum remissionem. ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine uel remissione quaestionem omnino non pertinet. nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: sanctificatur enim uir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his uerbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam peruenisse et in regnum caelorum esse intraturum. quia sanctificatus dictus est in uxore.

Quisquis uero adhuc monetur, quare baptizentur qui iam de baptizatis nascuntur, hoc breuiter accipiat. sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur, sic regeneratio spiritus gratiae per unum Iesum Christum ad iustificationem uitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. sacramentum autem baptismi profecto sacramentum regenerationis est. quocirca sicut homo, qui non uixerit, mori non potest et qui mortuus non fuerit resurgere non potest, ita qui natus non fuerit renasci non potest. ex quo conficitur neminem in suo parente renasci potuisse non natum. oportet autem ut, si natus fuerit, renascatur, quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. oportet igitur, ut sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac uita exeat, etiam [*]( 1 cf. loh. 6,27 8 I Cor. 7, 14 18 cf. Rom. 5,18 22 cf. Tit. 3, 5 26 Ioh. 3, 3 ) [*]( 1 exortatur LVGK 2 cathecumeni LmlS caticumini P catecumeni V catecumini GK catecumiuis A cathecumini Cldb cathicumini Lm2 3 in regnum d ad] a LmlSVmlGml 6 originale Gml origine M remissionem CM 8 infideles (i s. fin. e)S in uxore fideli (fideli s.l.m2)V 9 in fratre] in uiro fideli s.l.m2V 11 quotlibet lÚnl 12 non exp. L 13 neque enim S 14 iam] n SPG, exp. LV, om. b 15 ductus Vml datus Gml 16 moue*tur L baptizetur LmlSVCvil 18 ad] in b in omnes L ut omnes SGml **omnis (e s. i m2lV homines C 19 generatio zAlIfd 20 dicit 01111 21 praedistinati VK generantur Lml 26 renatus z 2ssine ullo AC )

115
paruulus inbuatur; quod non fit nisi in remissionem peccatorum. quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri commemorauit quid Moj\'ses fecerit in exaltatione serpentis. cum itaque per baptismi sacramentum morti Christi conformantur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. quem tamen morsum non in sua uita propria. sed in illo cui primitus in illo cui est acceperunt.

Neque illud fallat, quod nec parenti post conuersionem obsunt propria peccata; quanto enim magis, inquiunt, filio eius obesse non possunt! sed qui hoc sentiunt non adtendunt, quia, sicut parenti per hoc quod spiritu renatus est propria peccata non obsunt, ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt oberunt, quia et innouati parentes non ex primitiis nouitatis, sed ex reliquiis uetustatis earnaliter gignunt et filii ex parentum reliqua uetustate toti uetusti in peccati carne propagati damnationem ueteri homini debitam sacramento spiritalis regenerationis et renouationis cuadunt. illud namque praecipue propter quaestiones, quae de hac re motae sunt uel moueri adhuc possunt, adtendere ac meminisse debemus tantummodo peccatorum omnium plenam- perfectamque remissionem baptismo fieri, hominis uero ipsius qualitatem non totam continuo commutari, sed spiritales primitias in 1 ene proficientibus de die in diem nouitate crescente commutare in se quod carnaliter uetus est, donec totum ita renouetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptionemque perueniat. [*]( 1 cf. Slarc. 1, 4. Act. 2, 33 3 cf. Toh. 3, 14 9 Pelagiani 11 cf. Ioh. 3, 5 16 cf. Tit. 3, 5 19 cf. Col. 2,13 22 cf. II Cor. 4,16 ) [*](dc/i S) [*]( 1 in remiss.-116, 27 peccati om. S; cf. Praef. remissionem ACd remissione cet. 3 moyse Lrrl exaltationes Vml exaltationem A 4 confor- mentur d 7 in suauitate LmlVmlPG 8 quod] add. si 6 post conuersione ̄ post confessionē C confessioncm KT 9 absunt Vtnl quanta Ka.c. 11 propria-est in mg. m2 K quide*L 14 fin ox] et V parcntum (in my. \\ parentes) V 15 uetusti] uctustati Kml uetustate M 15 et in peccati d in om. A peccati (o s. i m2) V in carne .4 carnis (s s. i m2) V propeccati (propagatis. m2) K ueteris hominis P 1G deuitam LmlVml dcuita P spiritali z generationis Vml 18 remotae C mota M 20 in baptismo Vm2 21 commutare (i a. e ml )K 24 ad infirmitatem Vtnl ) [*]( 8* )

116

Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat apostolus, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, non sic manet in membris eorum, qui ex aqua et spiritu renati sunt, tamquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena et perfeeta fit remissio peccatorum omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a deo, sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non inlicitis consensionibus quodam modo re- . uiuescat et in regnum proprium dominationemque reuocetur. ab hac autem uetustate carnis, in qua est lex ista peccati uel peccatum iam remissum, usque adeo spiritus uita discernitur, in cuius nouitate baptizati per dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit apostolo dicere tales non esse in peccato, nisi etiam diceret in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali uita emigrarent; qui enim magis i m in carne sunt, inquit, deo placere non possunt; uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. uerum tamen sicut ipsa carne quamuis corruptibili bene utuntur qui membra eius ad opera bona conuertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque uiuunt, sicut denique etiam morte, quae primi peeeati poena est, bene utuntur qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque uera et sancta iustitia fortiter et patienter inpendunt, sic illa etiam lege peccati, quod iam remissum in uetustate carnis manet, bene utuntur coniugati fideles, qui ex eo quod sunt in (\'Christi nouitate dominari sibi libidinem minime patiuntur, ex eo autem quod adhuc trahunt Adae uetustatem regenerandos inmortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur et qua illi qui [*]( 2Rom. 6,12 4 cf. Rom 7, 23. loh. 3, 5 6cf. Eph. 2,16 cf. Esai. 59, 2 11 cf. Rom. 7, 6 14 Rom. 8, 8. 9 ) [*](del. S) [*](2 apostolus in ras. m2V rognat Vml 3 uero Kml 6inimicis A 7 sfiparatum K 8 ct in ras. V peremtum L inlieiis Vml reuiuiscat Vm2 Pm. rec. KAbd 9 dominationemquae Lml dominatioiiemqui V ml uocetur V PG ac L hanc C 11 spuKb nouitatem z 12 renasc A fuerit CDI. A diccre] esset dicere A 13 illos om. KCb 14 uite Aml migrarent zATbd 15 inquit sunt b 16 alt. in om. V di s.l.mSK 17 in ipsa A 18 coruertunt F conuertunt (uert. s.l.) Km2 20 morte* L mortcm VP 23utantur LmlV qui coniugati K 24 qui om. K minime s.l.Km2 minus M 25Adae uetustatem]ad uotustatSXft regcncrando A 27 a uoce qua (pr.) inc. S quia Km2 **nati V qua] quia LmlSVmlGKml )

117
nascuntur renascendo soluuntur. quamdiu ergo manet lex concupiscentialis in membris, manente ipsa reatus eius soluitur; sed ei soluitur, qui sacramentum regenerationis accepit renouarique iam coepit. ex illa autem manente concupiscentiae uetustate quod nasciturrenasci indiget, ut sanetur, quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritaliter filios carnaliter genuerunt, filii uero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?

Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati reatum eius solui per gratiam sacramenti. sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione soluatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus eius soluitur et non erit, cum fit in baptismo plena remissio peccatorum. denique si continuo consequatur ab hac uita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. sicut ergo non est mirum praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.

Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit usque in finem carnalis huius generationis et corruptibilis saeculi, cuius filii generant et generantur, nullo existente homine, de quo in hac uita constituto ueraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum excepto uno mediatore, qui [*]( 1 cf. Rom. 7. 23 22 cf. Rom. 5, 12 25 cf. Luc. 20,31 27 cf. I Tim. 2, 5. Rom. 5, 10 ) [*]( 1 reuascendos SGml concupiscentialiter Pd 2 manente in S manete Ktnl manente et C sed ei soluitur om. V 4 illoSr PG manentёLml concupiscentia AM 5 qua Vml 6 filios carn. gen. om. M carnale Sml 9dictaet facta.4 11 pertinetet LmlSVP preterinerunt Lml praeteritierunt (in mg. t pterier)V 12 non**V nondum LSPG iam non M non tum d 13 praeteritas Kml 14 eius om. A non crit cum om. A 16 uita(ae) migratio LSG uitae migr. V uitoemigratio C uitaemigratione M nitamigratio b 17 solutisteneoant om. z est om. Kb 18 factorum atque dictorum (om. cogit.) rb dict. fact. atque cog. d 22 ita om. V 24 usque s.l.Am2 25 exsistente P 27 mediatori A )

118
nos creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum, idem ipse dominus noster hanc suam medellam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc iudicium denegauit eis, quos per certissimam praescientiam et iustissimam beneficentiam secum regnaturos in uitam praedestinauit aeternam. namque ante natiuitatem carnis infirmitatemque passionis et uirtutem resurrectionis suae earum rerum futurarum fide eos qui tune fuerant informabat ad hereditatem salutis aeternae, quarum rerum praesentium fide informauit eos, qui cum gererentur aderant atque inpleri praedicta cernebant, quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt et nos ipsos et qui deinde futuri sunt informare non cessat. una ergo fides est, quae omnes saluos facit, qui ex carnali generatione in spiritalem renascendo saluantur, terminata in eo, qui uenit pro nobis iudicari et mori, iudex uiuorum et mortuorum. sed huius unius fidei pro significationis oportunitate per uaria tempora sacramenta uariata sunt.

Idem ipse itaque saluator est paruulorum atque maiorum, de quo dixerunt angeli: natus est uobis hodie saluator et de quodictumest aduirginemMariam: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ubi aperte demonstratum est eum hoc nomine, quo appellatus est Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe latine saluator est. quis est igitur qui audeat dicere dominum Christum tantum maioribus. non etiam paruulis esse Iesum? qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuaret corpus peccati, in quo [*](llef. Luc. 8,48 12cf. Ioh.3,5 17 Luc. 2, 11 18 Matth. 1, 21 23 cf. Rom. 8, 3 24 cf. Rom. 6, 6 ) [*](1 rec. per rem. b 2 medelam Lm2Vm2PKA nullius generis b 4 praesentiam KA iustissimam] futuram zd beneficientiam z regenera- turos A 5 ita ante V 7 fidem LmlSVml fides Vm2 in eos G informaba*t A 8 quarumjtaqua (ta s.l.m2)V fidem P uitae V 9 gene- rerentur Lml adderant Vml 10 praeterit.] add. rerum KCb fidem P, om.Kb qui s.l.m2V fuerunt ezp. V 12 regeneratione K in spirituali A spiritaliter z spiritualiter M renascendo saluantur] renascunturzd, b in mg. 13 iudicare KmlA 14 significationibus Vml 15 oportunetateLmJ 17 nobis Kml 18 est om.A Iesum] emmanuhel M 20 quod apeliatur Jf quod (quo A) appellatus (om. est)atC quo appellatur Mb 22 quis] qui z igitur] quippe z 22 audet G a.c. dicere om.K 23 paruolis L 24 similitudinem A )

119
infirmissimo nulli usui congruis uel idoneis infantilibus membris anima rationalis miserabili ignorantia praegrauatur. quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo paruulo fuerim suspicatus, quam uidemus in paruulis. per hanc enim etiam, cum motibus inrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando uel doloris terrore cohibentur, ut omnino uideas illius inoboedientiae filios, quae mouetur in membris repugnans legi mentis nec. cum uult ratio, conquiescit; uerum et ipsa saepe uel dolore corporis tamquam uapulando conpescitur uel pauescendo uel tali aliquo animi motu non tamen uoluntate praecipiente conprimitur. sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti uoluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem uideatur etiam senescendo illa caro peruenire potuisse, nisi iuuenis fuisset occisus. quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae uoluntate suscepta est. ad eam quippe iturus eamque passurus hoc ait: ecce ucnit princeps mundi huius et in me nihil inueniet; sed ut sciant omnes, quia uoluntatem patris mei facio. surgite, eamus hinc. his dictis perrexit ad indebitam mortem factus oboediens usque ad mortem.

Quapropter illi qui dicunt: si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi aduentu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: neque enim praeuaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio uel redemptio [*]( 3 cf. Ioh. 1, 14 9 cf. Rom. 7, 23 18 Ioh. 14, 30. 31 21 cf. Pliil. 2, 8 22 Pclagiani ) [*]( 1 nulli (s.l.m21o)V infantibus LmlSVml PGml AG 2 pregrabatur SYmlGml praegrauiatur Kml 3pr. in s.l.L,om.SVmlPGml 4 utI et Kml inhabi- taret KGb ne SVmlPG 5 suspicatos LmlSVmlGtnl paruolis Lml 6 comotibus (om. cum)/l mortibus Lml monitibus M irronalihus i 9 nec om. V 11 motū A 12 quaerat Kml in eo erat bd 13 uolunt (i s. n)A 14 uideatur (uideat C) etiam KACbd et. uid. cet. senesccnte (te in ras.tn2)V 15 non inonoedientiac LmlSVmlPG inoboeditiae Kml 16 dedita VmlKml de uita A 17hoceros. V 18 ait] eratV 10 uoluntate LS 21 factus-mortem otn. A 23 moriremur Vm2 aduentum LmlCml 24 moremur Lml morireruur Vm2Pm1 morerentur Km1 puaricatores Vml 25 redemtio L )

120
profuit saluatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod apostolus sine ambiguitate locutus est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur? neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in uitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. quomodo ergo \'plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo\', cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem uitam, sed ad perpetuam resurgamus? nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. ideo: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam uitam, quae post istam mortem beata futura est, per uirtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter remouendam mortis molestiam delicatius crederctur in Christum. plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donauit. quid enim magnum erat uidendo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius, [*]( 3 I Cor. 15, 21. 22 14 cf. Col. 2, 14 16 Matth. 26, 28 ) [*](1 fuit La.c.SVG attendunt hoc A 2 sine dubitatione KCbd ñ credunt A loquutus SV 6resurrectionem LmlC Hms.l.m2K aeternam om.A 9 ergo om. A nobis om. A 11 autem] tam A redemtionem L 12 est] add. etKb n cst] add. et Kb effuso A 14 cyrographa L cirografa SV M cyrografaPaC eirographa K chyrografa G 15 a OM. AM ideo] et ideo zd et ideo ait b 16 est] add. inquit s.i.mSL aitVd effudetur V 17 remissione LV A111 18 etiam in rns. Am2 20 felicitas Gp.c. munueretur Kml si Kml 21esse dicerent K 24 mortis mplestiamL mortis—remouendam in mq.m2A 25 renouendaKmlsemouendalli 27critT7 2scredereom.A moriturosGm2A moriturus M quoalltLml maior V )

121
quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturus • sine fine uieturum ! denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus in obuiam Christo in aera et sic semper cum domino uiuant. et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credunt non sperando quod non uident, sed amando quod uident. quae fides est eneruis et debilis nec fides omnino dicenda, quando quidem fides ita definita est: fides est sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebreos epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui deo fide placuerunt: secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas uidentes et salutantes et confitentes, quia hospites et peregrini sunt super terram. et paulo post eandem fidei laudem ita conelusit: et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem non tulerunt promissiones dei; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. haec laus fidei non esset nec omnino, ut iam dixi, fides esset, si homines in eredendo praemia uisibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces inmortalitatis in hoc saeculo redderetur.

Hinc et ipse dominus mori uoluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod [*]( 2 cf. Retract. et Epist. ad Mcrcatorem (193) CSEL LVII 3 cf. I Thess. 4,16 8 Hebr. 11,1 11 Hcbr. 11,13 16 Hebr. 11, 39. 40 22Ilebr. 2,14.15 ) [*]( 1 moriturfi A 3 repentina KmlC 4 in med.om.LSPGmlKm2ACMTbd 6 credant Lm2 7 deuilia VmlGml debiles Kml omnino ow. A 8 sperantium (in mrj. al sperandarum)b 9 conuinctio LmlSP coniunctio V et conuictio A uidctnr ACmlM 10 scribtum Lml hacbreos S cbrcos K hebraeos Abd opistulaiS aepistola K cum om. V 11 sequcnter A quodam Vml sec. fidem du fidom inquid V 12 hi /I.l.m2L hii GK homines LmIS homncs G mortui s V 13 promissioue Kml 14 ospites VKmlCml 15 ita om. K 16 testomonium Vml consequuti SVG 17 pro nobis] per fidem K 22 noluit LmlSVmlGml 25 timorB A )

122
ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis uerissime diceretur. unde ille qui sine ullo peccato uel originali uel proprio , moriebatur dixit, quod paulo ante commemoraui: ecce ueniet princeps mundi,— idest diabolus, qui potestatem habet mortis in me nihil inucniet, id est peccati, propter quod homines mori fecit. et quasi diceretur ci: \'quare ergo moreris?\' sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc, id est, \'ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de oboedientiae iustitia factus oboediens usque ad mortem\'. et hoc ergo illo testimonio demonstratum est et, quod timorem mortis fideles uincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes inmortalitas consecuta.

Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret — tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit —, tamen illud, quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, nisi ego abiero. hoc enim erat dicere: \'non poteritis iuste uiuere ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi [*]( 3 Ioh. 14, 30. 31 9 cf. Phil. 2, 8 17 cf. Rom. 1, 17 20 cf. Marc. 16,7, Luc. 24, 48 26 Ioh. 16, 7. ) [*]( 3 morieba*tur L 4 diabolos Vml habebat zd 5 quod om. V 7 inquit om. z 9 actore K obocdientia ct iust. sMTbd 10 fin. et eras. L 11 timore LmlSVGml 12 inmortalitatis Kml consequutaSFG 13multa om. S 14 ipse Lml quisbusdam Lml lactantibus KAM latesccntibus C lactentibus b 15 conualesceret T 16 enl in mg. add. Km2 17 expcctare Lml lQsuoSVmlPGml 21 aufcrans LvilSGml cuiusquc P 22quale*r 24 post crit] poterit Kml poterant (s.l. 1 n)Km2 postea erit zTbd 25 esset A 26 sco de spiritu KG de spu sco PAbd )

123
a uestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor uestrum inuisibilia credendo proficiat\'. hanc ex fide iustitiam identidem loquens de spiritu sancto ita commendat: ille, inquit, arguet mundum de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad patrem uado etiam non uidebitis me.quaeestistaiustitiaqua eum non uiderent, nisi ut iustus ex fide uiueret et non respicientes quae uidentur, sed quae non uidentur spiritu ex fide spem iustitiae expectaremus?

Qui autem dicunt: si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam redemptor nobis tribuit, moreremur, non intellegunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc uitam obsint, deus soluit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone iustitiae. posset enim et alius hoc non intellegens dicere: \'si propter peccatum dixit deus homini: in sudore uultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra, quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? item si propter peccatum mulieri dictum est: in gemitu paries, cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur?\' et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his uerbis diuini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris aduersatur.

Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina [*]( 2 cf. Phil. 3, 9 3 Ioh. 16, 8-10 7 cf. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11 10 Pelagiani 16 Gen. 3, 19. 18 20 Gen. 3,16 ) [*](1 a om.z 2 idemtidem LmIV 4et de iustitia A et de iudicio AMbd . 5 credunt Lml crederint (ri s.l.) Am2 6 nouidebitis K jin. qu*aS 7 uiderunt z lOita LmlSVmlPGml 11 accedissetyl redemtor LC 12 quorum Kml 13eos LmlSVmlPGKml 14sinitCp.c. 17 terra pariet tibi zA 18 pecca- toruni om.zATd hic om. A 19 paret A 20 dic. est milL KCbd mulieris A 21 femineac Lm1Km2s.l. 22 et] nec LmlSVPG amiserant Kml ammiserant LmlC 25 nisi-litteris om.z 27 hancShQcC 2S certaminiXmi )

124
exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.