De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Ad haec adiungit et dicit: \'prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est. homo autem\', inquit, \'qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus inputatur. seminum uero causa in conditione corporum est, quibus corporibus qui male utitur boni meritum, non genus sauciat. liquido igitur\', inquit, \'claret bonum non esse causam mali. si ergo\\ inquit, \'trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali conuentio nuptiarum et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus adparuit dicente domino in euangelio: ex fructibus suis arbor agnoscitur. quomodo\', inquit, (tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? constat igitur rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens adprobetur. defenduntur autem et bona pronuntiantur; fructus igitur adprobatur innocuus\'.

Ad haec responsurus prius uolo intentum esse-lectorem nihil agere istos, nisi ut saluator non sit paruulis necessarius, [*]( 2 I Cor. 15, 38 13 Op. imp. V 23 (si-innocuus) 17 Matth. 12, 33; Luc. 6, 44 ) [*]( 1 inquit om. W prononcio m. 1 K 2 generositateiu K 4 contempno K condempno p. 6 hoc N 8 et] quia et P 9 mala 8 est boni EPN inquit om. N 10 quod 8. Z. m. 2 C sed seminibus in mg. m. 2 C 11 semini p. 13 inquit om. P bonam FEKRVPBSWAm bona p. causa K si om. T 15 conuentio est EN est conuentio FRVPd, m. 2 CT 16 et om. R fructus malus N 17 cognoscitur CSWAp 18 quid K 19 constant B 20 rea] ea E mala s. Z. m. 2 C, b orinale K 21 posset E 22 et om. R pronuntiatur m. 1 C ergo Vbd 23 innocuis BK m. 1 24 ego responsurus P esse intentum R Vbd 25 ista P saluator (0 ex u) K )

295
quos peccata prorsus a quibus saluentur negant habere. haec tanta peruersitas et tantae inimica gratiae dei, quae data est per Iesum Christum dominum nostrum, qui uenit quaerere et saluare quod perierat, insinuare se nititur cordibus parum intellegentium laude operum diuinorum, hoc est laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis, quae omnia bona sunt. nolo enim dicere: laude libidinis, quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam laudare uideatur. ac per hoc mala, quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae non eam, quia falsum est, ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. et ideo illud quod diximus, \'quod adulteriorum culpam bonum quod inde nascitur, id est homo non potest excusare\', uerum esse concedit et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtiuum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, adstruit et confirmat, ut potest. illud autem alterum quod diximus: \'nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari\', non uult consentire quod uerum sit, quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed catholicus catholicus erit. prorsus'>, inquit, \'si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est\\ et ad hoc cetera adtexit, ut probet causam mali bonum esse non posse et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat saluatorem, nasci omnino non [*]( 3 cf. Luc. 19, 10 13 cf. p. 293, 22 18 cf. 212, 6 ) [*]( 1 negat TP 2 tanta alt. A 6 humanae naturae S 8 quia eam] quia enim KR quam EVPN 10 ac] hac K malaq, K 12 sanare P non om. RP ideo om. B 13 quod med. om. n bono in ras. F 14 id est] idem R excusari (i ex e) E 16 similitudine T bono TSW 18 alterum om. R quoQ F 19 censentire uult N 20 si consenserit] sic senserit VP 22 non excusari N possunt om. N 24 est boni PW hec N 25 bonam CTEKRVPNb quia bono sunt R 26 non esse] esse non posse KPN 27 quia S habeat necessarium KPN )
296
posse, quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati. quamuis homo, qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato, nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi. propter quod illa est a domino benedictio nuptiarum: crescite et multiplicamini et replete terram. peccatum autem, quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum coniunctione sunt nuptiae. nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis et potuerunt esse nuptiae sine illo; ad conditionem autem pertinet corporis non uitae illius, sed mortis huius, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamuis ipsum possit esse sine illis. nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque inmunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum, aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et mouetur et mouet et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis peruenit finem. hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum, sed habent illud in corpore mortis huius paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt inplere quod uolunt. non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas uenit, sed ab eo quod ex uno homine peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt.

Quid est ergo quod ait: \'ex fructibus suis arbor agno- 25 scitur\', quia hoc in euangelio dixisse dominum legimus? [*](4 Geu. 3, 28 22 Rom. 5, 12 25 cf. 294, 17 26 Op. imp. V 21 (numquid-297, 4 mala de mala) ) [*](1 peccatum B 2 non om. R 4 nuptiarum om. E 7 coniunctiones TN 8 esse om. P 9 nuptiae om. T condicionem TF m. 2 11 esse om. C sine illo nuptiae B possint m. 1 C 12 pudenda] utenda R 13 quae R et N 14 longe] linguae RK m. 1 15 cQmittit K 17 sua m. 1 C ad suae in ras. F 18 igitur N in] ex F malum om. P 21 eos E 25 suis] eius KBVP cognoscitur arbor N 26 dominum dixisse VP nunquid W )

297
numquid inde dominus loquebatur et non potius de duabus uoluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens, quia de bona uoluntate opera bona nascuntur et mala de mala nec possunt bona de mala et mala de bona? quodsi nuptias tamquam arborem bonam secundum istam quam commemorauit euangelicam similitudinem posuerimus, profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum tamquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit; mala quippe arbor bonos fructus non facit. porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo., ita etiam hic non erit arbor conubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. nihil proinde ualet ad istam quaestionem similitudo illa euangelica, quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente et expiatur in renascente, sed uoluntarium peccatum hominis primi originalis est causa peccati. \'dicis iterum\', inquit, \'nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei\'. et dixi hoc et uerissime dixi; et si non Pelagianus, sed catholicus esset, nihil aliud et ipse in catholica diceret.

Quid est ergo quod quaerit a nobis: per quid peccatum inuenitur in paruulo? utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? sic enim loquitur et tamquam . ad omnia ista respondet et a peccato quasi cuncta ista [*]( 5 Op. imp. V 21 (quoàsi-arborem malam) 10 cf. Matth. 7, 18 11 Op. imp. V 21 (porro-homo) 18 cf. p. 212, 9 ) [*]( 3 malam om. T dicens arborem N uoluntate bona W bonani uoluntateiji K 4 possunt mala de bona N 5 bona de mala N \'10 homo om. R bonus K 12 humana S 14 nil P 16 et om. P et-renascente in mg. K 18 inquit iterum C 19 a-inde in mg. p. trahitur BMSWp. 21 sed] et m. 1 C esse S 22 in om. RVP catholicus VP catholica fide N catholice T catolica K 23 quod fin. B 24 inueniatur TEKRVPNbd 26 ista omnia E qu*asi F ita RSWmp )

298
purgando nihil uult remanere unde peccatum inueniatur in paruulo. uerba denique iam ipsa eius adtende: \'per quid igitur\', inquit, \'peccatum inuenitur in paruulo? per uoluntatem? nulla in eo fuit. per nuptias? sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non peccasse praemiseras, sed, quantum ex consequentibus adparet, non hoc uere concesseras. ipsae sunt igitur execrandae\', inquit, \'quae causam fecerunt malo? sed illae solae opus indicant personarum. parentes igitur qui conuentu suo causam fecere peccato iure damnabiles sunt. ambigi ergo\', inquit, \'iam non potest, si tuam sequamur sententiam, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perueniret. et ubi est, quod paulo ante hominem opus dei dixeras? quia, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est origo nascentium; si autem credis a deo hominem fieri et esse coniuges innocentes, uide quam stare non possit trahi ex his originale peccatum\'.,

Ad omnia ista huic respondet apostolus, qui neque uoluntatem arguit paruuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum, neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a deo non solum institutionem, uerum etiam benedictionem, neque parentes, in quantum parentes sunt inuicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, sed per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intrauit [*]( 2 Op. imp. II 24 (per-fuit) 4 ib. II 24 (per-praemiseras) 8 cf. ib. II 24 19 Op. imp. II 35 (Ad-299, 17 peccatum); II 38 21 ib. II 39 23 ib. II 40 24 ib. II 44 (per-299, 2 peccauerunt) Rom. 5, 12 2 iam denique B 4 hee PN 5 promiseras TEKPN sequentibus V 6 non] in BSW Ap. sint m execrandae igitur B 7 exsegrandae T mali 0 C mali cet. 9 peccati A sunt om. TEKRPM nSTFjlfi 10 non om. F sententia K potentiam m. 1 B 13 ante om. T quasi TA 14 originale E 15 esse om. E 16 homines MSWAm omnes homines B 19 respondit CFKRP 20 paruuli ex populi C 22 dno P 23 jij quaijtuip in quantum K parentes om. A licite inuicem N 24 propagandos A coniugatis C coniugatos E 25 peccatum intr. in h. m. KPWAm intrauit p. in h. m. BMp. hunc om. T )

299
et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, aduersus fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent neque conarentur inaniter ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica uerba tam dilucida et tam manifesta conuertere, adserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccauerit primum, in quo de cetero quisquis peccare uoluit, peccandi inuenit exemplum, ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transiret, cum profecto, si apostolus imitationem hic intellegi uoluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse et per omnes homines pertransisse dixisset. de diabolo quippe \'scriptum est: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius. sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio . utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per > omnes originale peccatum.

Quid autem aliud indicant etiam sequentia uerba apostolica? cum enim hoc dixisset, adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. erat ergo, sed non deputabatur, ( quia non ostendebatur, quod deputaretur. sicut enim alibi dicit: per legem cognitio peccati, sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen — hoc est, quod supra dixerat: usque ad legem — non ut a Moyse deinceps non [*]( 10 Op. imp. II 47 (profecto-17 peccatum) 14 Sap. 2, 25 15 Op. imp. II 57. 63 (sed-peccatum) 18 Op. imp. II 69 (Quid-300, 18 sunt) 19-21 Rom. 5, 13 24 ib. 3, 20; 5, 14 ) [*]( 6 delucida K dulcia delucida R lucida VB tam om. TKRVPN 7 di*ctum F datum N 8 uoluerit KRVPN peccandi om. A exemplum inuenit E ut] et V 10 imitatione-apostolus om. VP 11 uoluerit N 12 intrasse peccatum N 13 transisse T 15 utique generatio E 16 »*generationem B doceretis se K 19 ad legem enim N enim om. F 25 ad om. F mose F )

300
esset peccatum, sed quia nec per Moyseu lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. regnauit autem in quibus? et in his, inquit, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. cuius futuri nisi Christi? et qualis forma nisi a contrario? quod alibi etiam breuiter dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur: sicut in illo illud, ita in isto istud. ipsa est forma, sed haec forma non omni ex parte conformis est. unde hic apostolus secutus adiunxit: sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit. quid est (multo magis abundauit\', nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine uicturi sunt? et non, inquit, sicut per unum hominem peccantem, ita est et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. ex uno ergo quid nisi delicto? quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. dicant isti, quomodo ex uno delicto in [*]( 5 Rom. 5, 14 8 1 Cor. 15, 22 11 Op. imp. II 85 (haec--flicturi sunt) 12 Rom. 5, 15 15 Op. imp. II 98 (quid-uicturi sunt) 18 Rom. 5, 16; Op. imp. II 103 20 cf. ib. II 113 21 ib. II 103 ) [*]( 1 nec lex per moysen data TKRVPN mosen F 3 est om. M secunda F 6 similitudine B 7 et qualis] aequalis (in mg. mirifice satis) T a] e BMSWA 9 uiuificantur T 10 ita et W est om. N 11 ex omni parte EP hinc FVAbd 12 ita est et CFE. 13 donum VP delictum om. B 14 in om. VP gratiae V uniue] ipsius V 15 habundauit KRAp. abundabit TV quid-abundauit om. 1\', in mg. K 16 multum KR habundauit Kp. abundabit V quia om. m xpm] ihm VP 17 autem ipsum E 18 autem om. W 19 hominem om. lib. praeter C peccaatfi S et donum est CS 20 condemptionem fi 22 quid] quod N gratiam R )
301
condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. gratia uero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud unum soluit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae uoluntatis adduntur; si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. adhuc permaneant in uanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit paruulos morientes, qui ex Adam nascuntur, nisi in Christo renascantur? quid ergo a nobis quaerit iste, quod non uult ab apostolo audire. per quid peccatum inueniatur in paruulo: utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? ecce audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inueniatur in paruulo: per unius delictum, inquit apostolus, in omnes homines ad condemnationem. omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem per Christum, cum utique [*]( 6 Rom. 5, 17. 18 12 Op. imp. II 103 (adhuc-24 condemnationem) 19 cf. ib. II 27 25 ib. II 144 (omnes-302, 13 intrauit) ) [*]( 4 originale m.1 M 6 repugnauit B 7 abundantiam gratiae] habundantiae Kp. abundantię RBlIISW Am gratiae et om. VP 8 gratiam accipiunt N inuitam P 9 in om. N 10 per om. W 11 in om. N 16 quisque N delicta sua quisque delicta W 17 tantum] tamen N 18 par| *uolos m.1 K 19 nisi-renascalltur] si-non renascuntur TKRPBMAmp. si-non renascantur FEVWbd quaerit a nobis N 20 iste om. S quod] qui BMW Ap. quid Sm ab om. B 24 apostolus om. p. in om. N 26 iustificationem uitae TKRPN )
302
non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad uitam. sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad uitam; sicut dicimus de litterarum magistro, si in ciuitate solus est: omnes iste hic litteras docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. denique autem quos omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans: sicut enim, inquit, per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi.

Adhuc quaerat, per quid peccatum inueniatur in paruulo. respondeant ei paginae sanctae: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. ob unius delictum multi mortui sunt. iudicium ex uno in condemnationem. ob unius delictum mors regnauit per unum. per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi. ecce per quid delictum inuenitur in paruulo! iam credat originale peccatum, sinat uenire paruulos, ut saluentur, ad Christum.

Quid est quod dicit: \'non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit: per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum?\' quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? per unum hominem, ait apostolus; per unius delictum, ait apostolus; per inoboedientiam unius [*]( 3 cf. Op. imp. II 209 7. Rom. 5, 19 12-19 Rom. 5, 12. 15-19 22 Op. imp. II 24. 27 (non-ingressum) ) [*]( 4 diximus P 6 denique autem quos omnes] quos antem omnes TKRVPMSWAmp denique quos ante omnes bd 7 dixit om. S 9 et om. P obedientiam unius N 11 Adhoc T inuenitur KR 13 intrauit in hunc mundum E 16 noxju? (s. l. add. unius) C 20 paruolo K paruulos (in mg. lis) T 21 ad xpm ut (om. B) saluentur N a xpo VP 23 pr. qui om. S 24 innocentia T 27 inoboedientia K )

303
hominis, ait apostolus. quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius?

(Si peccatum\', inquit, 'ex uoluntate est, mala uoluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura\'. cito respondeo: ex uoluntate peccatum est. quaerit forte, utrum et originale peccatum. respondeo: prorsus et originale peccatum, quia et hoc ex uoluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset et in omnes transiret. sed quod secutus adiunxit: \'si ex natura, mala natura\', quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, sicut manifestum est ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam uoluntatem malam, id est ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. si ex angelo, quid erat ipse angelus nisi bonum opus dei? si ex homine, quid erat ipse homo nisi bonum opus dei? immo quia uoluntas mala angeli ex angelo, ex homine homini orta est, quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus dei et bona atque laudanda natura? ecce ergo ex bono oritur malum nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono, ipsam dico uoluntatem malam, quam nullum praecessit malum, non opera mala, quae non sunt nisi ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala. nec ideo tamen ex bono potuit oriri uoluntas mala, quia bonum factum est a bono deo, sed quia de nihilo factum est, non de deo. quid ergo est quod dicit: \'si natura opus est dei, per opus dei opus diaboli transire non sinitur'? nonne opus diaboli, [*]( 3 Op. imp. V 26 (Hi-mala natura) 9 ib. V 26 (quaero-304,4 potuit) 19 cf. ib. V 41 21 ib. V 38 (nee-de deo); cf. V 35. 38. 39. 54 ) [*]( 4 si om. T mala om. m. 1 R respondebo N 5 est om. 8 10 sicut] si+ut in ras. F 12 ipsam om. KRVPNb fructuum (pr. u s. Z.) C fructu m. 1 V mala unde dicat exorta R 14 si-dei om. E homine ex omne K 15 mala angeli ex angelo] mala ex angelo angeli TKRVPF m. 2 mala angelo ex angelo m. 1 F, d angeli mala ex angelo N 16 hominis TKRVPN est om. T 17 ista mala in eis E orerentur FKT m. 1 19 possit R 20 quam om. jx 22 uolunta A 24 est ergo BAli quid C est om. KRN 25 einit W )

304
quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere dei ortum est? quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi iam erat, per opus dei transire non potuit, praesertim cum ipso uerbo utatur apostolus dicens: et ita in omnes homines pertransiit? numquid homines non sunt opus dei? pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est opus diaboli per opus dei, atque ut alio modo id ipsum dicam, quia diaboli opus, id est peccatum per ipsum diabolum exortum, qui factura uel opus est dei, per aliud opus dei, id est hominem pertransiit, opus operis dei per opus dei. et ideo deus est solus inmutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia.

\'In uno\', inquit, \'homine iure uituperatur intentio et origo laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; in paruulo autem unum est, natura tantum, quia uoluntas non est. illud ergo unum\', inquit, \'aut deo adscribetur aut daemoni. si natura\', inquit, \'per deum est, non potest in ea esse originale malum; si a diabolo, nihil erit, per quod homo diuino operi uindicetur. perfecte itaque Manicheus est, qui malum originale defendit\'. audiat potius aduersum ista quod uerum est. in uno homine iure uituperatur intentio et natura laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; sed etiam in paruulo non unum est tantum, id est natura, in qua creatus est homo a deo bono; habet enim et uitium, quod per unum [*]( 5 Rom. 5, 12 6 Op. imp. V 26 (numquid-l1 opus dei), sed om. quia-pertransiit; V 63 (numquid-14 omnia); cf. V 64 ) [*](1 primum om. T factus est prius T 2 quiapropter K 3 opere dei N alibi T 4 ipsa T 5 uerbo om. m. 1 M uerba T 8 ut om. W quia-pertransiit om. TKRVPNd et op. imp. V 26. 63 9 quia CE 12 quia CFE qui cet. 13 fecit opera N 14 orta] creata R 15 nomine B 16 contra P 18 asscribitur A 19 est om. T potest] opus est N 20 malum] peccatum S 21 uendicatur A quia RK m. 1 25 qu*a T creatur P 26 per om. T )

305
in omnes homines pertransiit, sicut sapit apostolus, non sicut desipit Pelagius uel Caelestius uel eorum quicumque discipulus. horum itaque duorum, quae in paruulo esse diximus, unum adscribitur deo, alterum diabolo. et quod utrumque propter unum horum, id est propter uitium subicitur potestati diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, sed dei; subicitur autem uitium uitio, natura naturae, quia et in diabolo utrumque est, ut, cum dilecti et electi de potestate tenebrarum eruuntur, cui iure subduntur, adpareat quid donetur iustificatis bonis a deo bona bene operante de malis.

Quod autem iste sibi quasi religiose dicere uisus est: (si natura per deum est, non potest in ea esse originale malum\', nonne religiosius sibi alius uidetur dicere: si natura per deum est, non potest in ea oriri ullum malum? et tamen falsum est; hoc enim Manichei adserere uoluerunt et non creaturam dei factam de nihilo, sed ipsam naturam dei malis omnibus inplere conati sunt. non enim ortum est malum nisi in bono nec tamen summo et inmutabili, quod est natura dei, sed facto de nihilo per sapientiam dei. est itaque per quod homo diuino operi uindicetur, quia non esset homo, nisi diuino opere crearetur. malum autem non esset in paruulis, nisi uoluntate primi hominis peccaretur et origine uitiata peccatum originale traheretur. non ergo sicut iste ait: \'perfecte Manicheus est, qui malum originale defendit\', sed perfecte Pelagianus est, [*](1 homines om. p. transiit P 2 celestinus TKp. quicumque eorum EBA 3 paruulos T 4 ascribitur C adscribetur TR asscribetur PBSWmp. asscribitur EMA 5 horum unum P potestate Sp. 6 ideo] id BM ide SWAmp. est non BMWp. est om. SA fit] est T 8 cum om. A 9 quod TB 10 a deo om. N bona] bono TFKBVPd om. N operando jj. de] et de TFMd 11 relegiose K 12 non potest om. R eo T esse-in ea om. m originale peccatum uel malum M 13 non TKRBMSW Ap. uideretur KBVPBM SWAp. 14 eo T nullum malum oriri S 17 inpleuere T conati sunt om. T 19 factum P per alt. om. T 20 uendicetur N homo om. C 22 et ex origine b 23 traheretur-credit in mg. m. 2 C trahetur S perfectus C ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 20 )

306
qui malum originale non credit. neque enim ex quo esse coepit Manichei pestilentiosa doctrina, ex illo coeperunt in ecclesia dei paruuli baptizandi exorcizari et exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum Christi nisi erutos a tenebrarum potestate transferri, aut in libris Manichei legitur, quod uenerit filius hominis quaerere et saluare quod perierat, aut quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et cetera ad eandem sententiam pertinentia, quae supra commemorauimus, aut quod reddit deus peccata patrum in filios, aut quod in psalmo scriptum est: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit, aut: homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt, aut: ecce ueteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihil ante te; uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens, aut quod apostolus dicit: omnis creatura uanitati subiecta est, aut in libro Ecclesiaste: uanitas uanitatum et omnia uanitas. quae abundantia est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole? aut in libro Ecclesiastico: iugum graue super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, aut quod dicit apostolus: in Adam omnes moriuntur, aut quod dicit [*]( 4 cf. Col. 1, 13 G Luc. 19, 10 7 Eom. 5, 12 9 cf. Ex. 20, 5 11 Ps. 50, 7 12 Ps. 143, 4 14 Ps. 38, 6 16 Rom. 8, 20 18 Eccle. 1, 2. 3 20 Eccli. 40, 1 23 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 enim om. R coepit (cppit) esse N 2 manicheorum P 3 exorzizari BWpo exor*#cizari K exufflari E exsuflari T 4 xpij di N potestate tenebrarum Tp. 5 aut] aut quod m. 1 C aut quando (quando in mg.) m. 2 C, b 7 quod s. l. C pecc. intr. in mundum P 8 intrauit om. R 10 peccatum P salmo K 12 uterum R uanitati homo E uanitati* T 14 ueteris K 15 nichil VPBSAmpo nihilum bd ante te est EV 16 dicit] ait W 17 uanitati om. E ecclesiastes KVPN 18 uanitantium TVP uanitaijtiQ F habundantia jRSTF|i. 19 quo p. 21 exitus ęQyūp po 23 aut] at R dicit om. E )
307
sanctus Iob, ubi de peccatis suis loquitur: homo enim natus ex muliere breuis uitae et plenus iracundiae sicut flos feni decidit; fugit autem sicut umbra et non stabit. nonne et huius curam fecisti et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? quis enim erit mundus a sordibus? ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit uita eius super terram. quas enim dixerit sordes, quia peccata intellegi uoluit, ipsa lectio indicat, ubi prorsus unde loquatur adparet. unde est et illud apud prophetam Zachariam, ubi aufertur a sacerdote uestis sordida et dicitur ei: ecce abstuli peccata tua. puto, quod ista omnia et cetera huius modi, quae indicant omnem hominem sub peccato et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manicheorum, sed in luce catholicorum.

Quid autem dicam de ipsis diuinarum scripturarum tractatoribus, qui in catholica ecclesia floruerunt, quomodo haec non in alios sensus conati sunt uertere, quoniam stabiles erant in antiquissima et robustissima fide, non autem nouitio mouebantur errore? quos si colligere et eorum testimoniis uti uelim, et nimis longum erit et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus auerti, minus fortasse uidebor praesumpsisse quam debui. uerumtamen, ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut iam commemoraui, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium — qui tamen Ambrosius nihil aliud defendit in paruulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi originale peccatum — numquid [*]( 1 Iob 14, 1-5 11 Zach. 3, 4 23 cf. p. 252, 2 25 cf. p. 251. 15 sqq. ) [*]( 1 natus est KP 2 ex] de E iracondiaiu (s. o add. v) K 3 foeni F 4 intrare fecisti fin. p. 5 intrare] iijstare T tuo om. TKM in er. R erit om. N 7 dixerat T 8 ubi] unde T 9 est s. I. C 10 zachriam K etfertur (s. et add. m. 2 au) C 13 maledictio WS m. 1 malo R 15 quod P 16 ecclesia catholica N 17 haec] et R aliis m. 1 K alio. F sensos m. 1 K 19 quod T 20 uellg m. 1 B 21 praesumsisse T 22 uerumptamen P beatum 8 23 cummemoraui K 26 xpm om. N ) [*]( 20* )

308
et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo non solum fuisse, sed uel esse potuisse Manicheus, cum prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis adparuit? et tamen in libro de baptismate paruulorum ita defendit originale peccatum, ut propterea dicat et ante octauum diem, si necesse sit, paruulum baptizari oportere, ne pereat anima eius. quem tanto uult intellegi ad indulgentiam baptismi facilius peruenire, quanto magis ei dimittuntur non propria, sed aliena peccata. hos iste audeat dicere Manicheos et antiquissimam ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur paruuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum eius, eruti transferantur. nos autem paratiores sumus cum istis uiris et cum ecclesia Christi in huius fidei antiquitate firmata quaelibet maledicta et contumelias perpeti quam cum Pelagianis cuiuslibet eloquii praedicatione laudari.

\'Ais iterum\', inquit, \'et dicis: nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset\'; non dixi: nulla esset concupiscentia, quia est et glorianda concupiscentia spiritalis, qua concupiscitur sapientia, sed dixi: \'nulla esset pudenda concupiscentia\'. relegantur uerba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur adpareat. sed quo uoluerit eam nomine appellet, [*]( 4 cf. Cypr. ep. 64, 2 (718, 1 sqq. H) 20 cf. Gal. 5, 17; Sap. 6, 21 21 cf. p. 212, 16 ) [*]( 1 et] de K om. VPS ciprianus S 2 uel esse] uelle e BMWm, m, 1 S uelle esse KVPA 3 urbe romana m. 1 C 7 ad indulgentiam intellegi C 8 magis om. P 10 exorzizantur A 11 ijel (s. I. ut) T exsuflantur T exufflantur E 12 est om. B diabolo N diabulo m. 1 C angelis N 13 nos autem om. R istis] sitis K 14 fiimata om. R 15 quam s. I. C Pelagiani b 16 cuius eloquii libet (in mg. mira et inusitata locutio) T 17 agis CVPBMSWm inquis T 18 nisi-essent etiam in mg. inf. T 19 nulla esse concupiscentia T quia-concupiscentia om. R; quia-glorianda om. P 20 est enim concupiscentia P spiritualis E 21 pudenda concupiscentia T praelegantur KR 22 posui BMSWAm 23 cummemorentur K appareant B uoluerit ille JH )

309
illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inoboedientiae praecesserat, ideo subsecutam. qui autem uult intellegere quid senserint, debet considerare quid texerint. succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non uestimenta fecerunt, quae succinctoria graece 7teptCto{j.aTa nuncupantur. quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est, quae nonnulli latini campestria sunt interpretati. quis autem ignorat qui campestrantur quas partes corporis contegant? has enim tegebant Romani iuuenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit.

(Illae ergo nuptiae\', inquit, \'quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles; ista uero coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta definis. illa itaque\', inquit, \'quae institui potuisse somnias, bona deliberas, ista uero, de quibus dicit scriptura diuina: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non coniugium nuncupari\'. non est mirum, si Pelagiani dicta nostra in sensus quos uolunt detorquere conantur, quando et de scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueuerunt more quidem haereticorum etiam ceterorum. quis enim diceret sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse [*]( 5 cf. Gen. 3, 7 9 cf. de ciu. dei XIV 17 18 Gen. 2, 24 ) [*]( 1 qua (a s. l. «. 2 add.) T 2 qua nemo p. 3 quoniam] quod RP 4 quid] quod N 5 quod B subcinctoria T 6 succentoria m. 1 T grece CK 7 perizomata lib. nuncupantur-perizomata om. P quooperiant TK cooperient FC m.1 cooperiunt m. 2 C coopant S 8 appellari omnibus notum est P 9 capestrantur m 10 contegantur W tegant R 13 ille CK 16 arguuntur A 17 deberas K deliberas (li in ras.) R 19 patrem suum R 21 nuncupari non coniugium E 22 retorquere T 23 et om. CN dictum est aliquid E est om. R 24 testimonia sunt S consuerunt TKRP )

310
potuisse? deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos, sicut scriptum est. unde autem fieri posset, ut qui fuerant coniungendi et ipsa coniunctione generaturi sua corpora non mouerent, quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? non ergo hic quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri, sed de pudendo motu genitalium, qui profecto non esset et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, sed uoluntati sicut cetera membra seruirent. an non etiam nunc in corpore mortis huius imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? humori denique, quod est mirabilius, in uesica intus posito qui, et quando eius copia non urgemur, imperatur ut profluat et obtemperat? immo ipsis abditis uisceribus et neruis, quibus idem humor continetur, imperatur, ut eum [*](15 ) propellant, exprimant, eiciant, et, si sanitas adest, sine difficultate seruiunt uoluntati. quanto ergo facilius atque tranquillius oboedientibus genitalibus corporis partibus et ipsum membrum porrigeretur et homo seminaretur, nisi hominibus illis inoboedientibus membrorum istorum inoboedientia iusto supplicio redderetur? quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, iubente uoluntate quam pruriente uoluptate filios seminare. inmundi autem, qui propter istum morbum. non solum meretrices, uerum etiam coniuges amant, de hoc supplicio carnis grauiore supplicio mentis exultant. [*]( 1 Gen. 1, 27 ) [*]( 1 quoniam K 2 fieri posset] fieret BMSWAm fierent jj. ut qui fuerant om. T 4 sit T 5 hic ergo TKP 6 possunt P 9 libidini? K uoluntati* K 11 corriguntur m. 1 K,R; in cod. R adnotatur: desunt quatuor capita quae reperiuntur in codice no 589 p. 94 12 est om. NC m. 1 13 qui] c*Qlibet (ibet m. 2 8. l.) F, d om. TVP non] nos SWmfJo urguemur TK urgetur VP 14 profiu m. 1 E additis VPS 15 umor K 16 exprimunt S et] ea m. 1 C 17 seruiuunt K 19 et] ut P 21 reddetur m. 1 C 22 iubere (f nubere) E,CNb uoluntati N 25 grauiori E )
311

Absit ergo, ut dicamus, quod nos dicere iste confingit. ista coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio deus instituit. hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamuis iam debita damnatione moritura. istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est — excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et ecclesiae sacramento —: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. hoc enim ante peccatum dictum est et, si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri. et nunc quamuis sine illa non fiat in corpore mortis huius, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat [*](15 )homo uxori suae et sint duo in carne una. quamobrem etsi dicitur nunc alias esse nuptias, alias uero, si nemo peccasset, esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quandam in deterius mutatam dicitur qualitatem. sicut alius dicitur, quamuis idem ipse sit homo, qui mutauerit uitam siue in melius siue in deterius — aliud est enim iustus, aliud peccator, quamuis idem ipse sit homo — sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine, cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime coniungitur mulier uiro et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato [*](25 )seruatur inmunis et hoc more legitimo filii seminantur, eaedem ipsae sunt nuptiae, quas deus instituit, quamuis diabolus non ipsas, sed homines, ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati [*]( 9 cf, Eph. 5, 32 Gen. 2, 24 ) [*]( 3 constituit P 4 ab T generatione T 5 quibus non detraxit in mg. C 6 dubio ubi munera T 7 debita iam W 9 propter hoc TP 12 et om. T sine] nisi E 13 fieri in corpore uitae illius KVP 14 fieri om. m homo adhereat p. hereat FE 17 potuisset (et in ras.) S 18 quaedam F 19 homo sit S 21 homo sit S 22 libidine pr. om. P 24 carnali F adulterorum BMAmb adulteorum S 25 eadem m. 1 C, TK 26 ipsae om. N )

312
persuasione sauciauerit inoboedientiae persuadendo peccatum, cui per diuinum iudicium inoboedientia membrorum reciproca redderetur, in qua coniugati. quamuis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem.

Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis aduersus nouos haereticos disputationibus laboramus, et occulto dei conpulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissoluit. uolens enim nobis maiorem inuidiam commouere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato paruulos nasci, \'illos ergo\', inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. probaui itaque\', inquit, \'nihil te aliud agere, quam ut deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem\'. ego quidem conditorem hominum omnium, quamuis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi deum; uitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. libido autem pudenda non moueat membra, nisi quando uolumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus uitando conspectum et adpetendo secretum, et non est morbus; non prohibeat apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. quod enim graecus habet: νπά rcadst IrciitojiAac, alii latine interpretati sunt: in [*]( 27 I Thess. 4, 5 ) [*]( 2 inoboedientia* C 4 omnino S 8 aduersis S 9 instictu K 12 nasci] nisi s. l. Sergo 8. l. M igitur B 13 ut bonos T bonus m. 1 K 14 opus est p. 15 exordia SW inquit itaque BMWAm itaque om. p. 16 apud te S aliud te BMAm aliud om. S neges deum B 17 omnium hominum T 18 et-renascantur in mg. K om. C periant K 21 lidbido K 26 possidere A quid B 27 enpathi epithimias CFBMSAm\\i. en pathi epitymias T EN PATHI EPYTHIMIAS K ENP THI EPV THIMIAS VP in pathi epithimias EW )

313
morbo desideriiuel concupiscentiae, aliiuero: in passione concupiscentiae, uel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus inuenitur. sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad uituperationem consueuit intellegi.

Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste. sentiat, de paruulis, pro quibus laboramus, ut saluatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. uerba eius repeto: 'illos ergo\\ inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis). o si nodum soluat etiam contentionis, quomodo nodum soluit istius quaestionis! numquid enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? de paruulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo inuidia commouetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putauit [*](20 )inuidiam. ipse dicit: \'quomodo sunt rei paruuli pro quibus Christus mortuus est?\' nos respondemus: immo paruuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? ista controuersia iudicem quaerat. iudicet ergo Christus et, cui rei mors eius profecerit, ipse dicat. hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. iudicet cum illo et apostolus, quia et in apostolo ipse loquitur Christus. clamat et dicit de deo patre, quia [*]( 24 Matth. 26, 28 27 Rom. 8, 32 ) [*]( 1 alii-concupiscentae om. CN 2 aliquo S alio om. S 3 lingua latina Vbd 4 non nisi d 6 carnis concupiscentia BlJ\'IAmp. iste om. N 12 0 om. T sic F soluat om. KVPm 13 istius soluit A 14 se om. N 15 sed de paruulis VP nouis ENb 16 ab exordio om. N commouetur inuidia B 19 putauit ex patuit C 20 rei non sunt T rei sunt Vbd paruuli om. T 21 nos-est om. T 22 isto K 23 quaerit Bbd 25 remissione T 27 qui TVPbd )

314
proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. puto, quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa paruuli non separenter a nobis. sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro paruulis Christum, uerum etiam inde nos arguit, quod eosdem paruulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? iam itaque apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. si igitur, sicut iste et confitetur et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et paruuli, pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est traditus Christus, habent profecto et paruuli delicta originalia, pro quibus est traditus Christus, habet quod in\' eis sanet, qui, sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus; habet cur eos saluos faciat, qui uenit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores saluos facere; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum; habet propter quod eos quaerat, qui uenit, ut dicit, quaerere et saluum facere quod perierat; habet quod in eis soluat filius dei, qui propterea uenit, sicut dicit apostolus Iohannes, ut soluat opera diaboli. huic ergo paruulorum saluti inimicus est, [*]( 9 Rom. 4, 25 16 Matth. 9, 12 17 I Tim. 1, 15 19 cf. Matth. 26, 28 21 Luc. 19, 10 23 I Ioh. 3, 8 ) [*]( 1 filio suo W 2 eum] illum E dicit C 3 causa C er.) K 5 non] nec T 7 xps mortuus est PSW 10 delecta m. 1 K 12 et profitetur om. F 13 est traditus TK et-Christus om. T traditus est FEVpbd 15 traditus est VAbd qui] quia TEPN 16 ait ipse W medicis (in mg. add. sanis) T 17 faciet m. 1 C 18 dixit VP paulus apostolue E Paulus om. m. 1 K, N 19 in om. TKP dimittat T 20 remissione T habet-perierat om. N 23 propterea] propria S iohannis K 24 paruulorum ergo C saluti paruulorum N )
315
qui eorum sic adserit innocentiam, ut sauciatis et uulneratis neget necessariam medicinam.

Iam quod sequitur et adiungit, adtende. \'si ante peccatum\', inquit, 'per deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commouerentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. quod quia manifestissime nuptias damnat, amoueto hunc sensum, precor, de ecclesiarum medio et uere credito quia per Iesum Christum facta sunt omnia et sine ipso factum est nihil\'. ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. persuasit malum diabolus tamquam peccatum, non creauit tamquam naturam. sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo uitiauit. qui enim uulnerat, non creat membra, sed uexat. sed uulnera, quae corporibus infliguntur, membra faciunt claudicare uel aegre moueri, non eam uirtutem qua iustus est homo; uulnus autem, quod peccatum uocatur, ipsam uitam uulnerat, qua recte uiuebatur. hoc autem ualde tunc maius atque altius diabolus inflixit. quam sunt ista hominibus nota peccata. unde illo magno primi hominis peccato natura ibi nostra in deterius commutata non solum est facta peccatrix, uerum etiam genuit peccatores. et tamen ipse languor, quo bene uiuendi uirtus periit, non est utique natura, sed uitium, sicut certe mala in corpore ualitudo non est ulla substantia uel natura, sed uitium, et licet non semper, [*]( 9 cf. Ioh. 1, 3 18 Op. imp. VI 7 (ualde-24 xiitiwn) ) [*]( 1 eorum om. P 2 neget] non sit N necessaria medicina N 3 quid CBSW Ap. 4 ante] autem Cb 5 renascerentur S per-commouerentur om. T 6 ascribitur P ascribetur Em asscribetur BMSWAp 7 amouete P 11 hominibus m. 2 ex omnibus C 13 natura CFEN natura] creatus m. 2 ex natus C 14 eam om. P enim om. W 15 infiguntur T 16 mori P 17 quia F 18 ualde] uulnus b 19 infixit TE infuxit C 21 ibi nostra om. N 22 facta est Vbd generat TFEKVPbd 23 langor m. 1 F 24 sicut—uitium om. N certe] et TKP cetera C ualetudo TKVPNbd )

316
tamen plerumque malae ualitudines parentum ingenerantur quodam modo et adparent in corporibus filiorum.

Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutauit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur nec nisi in renascente remittitur, ita ut etiam de parentibus iam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis natiuitas obligauit, secunda spiritalis absoluat, cuius rei mirabilis mirabile creator in oliua et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex oleastri, uerum etiam ex oliuae semine nonnisi oleaster exoritur. quapropter quamuis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis, tamen, quia remissa est in remissione peccatorum, non iam illis in peccatum reputatur nec nocet aliquid, nisi eius motibus ad inlicita consentiatur. proles uero eorum, quia non per spiritalem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, uelut ex illa oliua quidam nostri generis oleaster sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. quomodo ergo adfirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus et culpam generantibus, cum potius ueritas monstrat, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi renascentibus?

Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa inpudicis, domanda pudicis, pudenda [*]( 3 Op. imp. VI 7. 23 (peccatum-trahitur) 13 cf. Rom. 7, 23 ) [*]( 1 ualetudinis K habitudines E ualetudines TVbd nongenerantur T 2 quodadmodo K 4 in peius mutauit Vbd grauius P 5 nos m. 2 ex non C om. N 9 cuius Tbd cui cet. mirabilis om. N 10 in oleastro CN perduxit m. 1 C, SWmp 12 omnibus CN generatis m. 1 C 14 quia tamen W peccatorum om. CBMSWm 15 in peccato P 16 at K proles] pro his C earum K 19 ut] non (j. om. W 22 monstret TKVPbd fuerat F regenerantibus PB 24 in renascentibus TKVPbd, m. 2 C 26 de om. T domandainpudicis om. p. )

317
tamen et pudicis et inpudicis, sentiat iste quodlibet, quia ei, sicut uideo, multum placet; non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellauit, membrorum uigorem nec castarum aurium reuereatur horrorem; appellet membrorum potentiam nec caueat inpudentiam; dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi uigorem uelut florem uirere potuisse nec opus fuisse, ut tegeretur, quod ita moueretur, ut inde nemo confunderetur, sed parata coniuge semper exerceretur, numquam reprimeretur, ne aliquando uoluntas tantae felicitati negaretur. absit enim, ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod uellet aut in suo corpore uel animo sentire quod nollet ac per hoc si motus libidinis uoluntatem hominum praeueniret, uoluntas continuo sequeretur, uxor, quae propter hoc numquam absens esse debebat, siue conceptura siue iam grauida, ilico admoueretur et aut proles seminaretur aut uoluptas naturalis et laudabilis expleretur et periret semen hominis, ne adpetitus tam bonae concupiscentiae fraudaretur: tantum non se conuerterent coniuges in eum usum, qui est contra naturam, sed quotiens delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. uerumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc uoluptatem laudabilis illa libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suauis esset, an repugnarent, quoniam turpis esset? si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque honestatis? si repugnarent, [*]( 2 multum uideo C placet] libet ex plabet F non eam] Et Ne in ras. F 4 ne CMSWAmp, m. 1 B 6 nemo] non P peccasset homo P 7 uiuere (s. u add. g) F fuisse] potuisse (t ex s) B 10 uoluptas TFKVPBbd tantae] tanta tantae EKVbd tantae post fel. add. TP 12 aut-nollet om. m. 1 T hac K 13 uolumtatem K uoluptatem T uolflntate S omnium m. 1 C hominis (in mg. hominfl) E 14 uxorque BMSWb 15 debeat m. 1 K decebat N deberet P siue pr.] sed siue Pb 16 ammoueretur EK prolis F 20 et gen. ad hoc creatis B genitalibuslllibus P 22 uoluntatem T 23 illa om. E adinniret T sequeretur K 24 an] aut A turpis] suauis T 25 honestatis qualiscumque E )
318
ubi est pax tantae felicitatis? hinc si forte erubuerit et dixerit tantam pacem felicitatis illius tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut numquam carnis concupiscentia uoluntatem illorum hominum praeueniret, sed, cum ipsi uellent, tunc illa consurgeret, tunc autem uellent, quando ad seminandos filios opus esset, ita ut nullus seminis esset inritus iactus, nullus fieret concubitus, quem non sequeretur conceptus et partus ad nutum seruiente carne, ad nutum seruiente libidine: hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. et si non uult concedere uitium esse libidinem, dicat saltem per illorum hominum inoboedientiam etiam ipsam uitiatam esse carnis concupiscentiam, ut illa, quae oboedienter et ordinate moueretur, nunc inoboedienter inordinateque moueatur, ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet coniugatis, sed et quando non est necessaria moueatur et, quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, eorum sequatur nutus, sed suos exerat motus. hanc ergo eius inoboedientiam inoboedientes illi tunc homines receperunt et in nos propagine transfuderunt. neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate mouebatur, quando membra prius glorianda, tunc iam pudenda texerunt.

Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quodlibet, praedicet utlibet, laudet quantumlibet — sicut enim multis locis significat, multum libet — ut eius si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carne coniugum non fruuntur, tantum paruulis [*]( 1 hic bd 5 congeret BSm čgeret et W contingeret A cogeret p. 6 irritus iactus esset p. ictus CFE 8 ad-carne om. m. 1 T carng B libidinS B 9 saltim BMSWp. non-11 saltem om. F 10 uitium dicat esse libidinem CBMSAmp dicat om. OMWmp. 11 saltim BMWp. ipsum m 12 uitiam M uitiQ BSWAmp 13 nunc-moueatur om. P 15 moueatur-necessaria in mg. K 16 non eorum TKVPNbd earum P 17 nutum KP 18 homines ex omnes C omnes E reciperunt K 20 membra om. N 22 dixissent iat K sentiat] iam P iste om. E 23 ut] quod W 24 saltim BSTVmp. 26 carnre KW carnalis m. 2 C, bd coniugium m. 1 C, S coniugio m. 2 C, bd paruulis om. B )

319
parcat, ut non eos laudet inutiliter defendatque crudeliter, saluos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium, sed ad saluatorem Christum uenire permittat. nam ut iam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti scriptus est, ut diceret: \'uere credito quia per Iesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihi' ? , concedat Iesum etiam paruulis esse Iesum et, ut per eum facta omnia fatetur per id quod est uerbum deus, ita etiam paruulos ab eo saluos fieri fateatur per id quod est Iesus, si uult catholicus esse christianus. sic enim scriptum est in euangelio: et uocabunt nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. ideo ergo Iesum, quoniam Iesus latine saluator est; ipse enim saluum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et paruuli, saluum faciet autem a peccatis eorum. sunt ergo et in paruulis peccata originalia, propter quae Iesus, id est saluator possit esse et ipsorum. [*]( 6 cf. Ioh. 1, 3 11 Matth. 1, 21 ) [*](1 pareat S ut om. TKV 2 ad om. W pelagiani S Pelagium-saluatorem in mg. inf. K ad om. W 3 iam om. m 5 est om. S 7 per] quod in ras. F 8 facta sunt CE fatetur-fieri om. E 10 Iesus] dš T 11 est om. W 12 saluet E 14 enim om. EP suum a peccatis eorum W 15 autem faciet Vbd peccatis originalibus E eorum-originalia om. EP m. 2 17 id est] idem N Explicit CKE Explicit liber II de nuptiis ad Valerium comitem BMSW Explicit liber secundus Aurelii Augustini ad Valerium comitem de nuptiis et concupiscentia F Explicit liber secundus F Explicit liber secundus sci Aug de nuptiis et concupiscentia ad Valerium comitem P Explicit liber secundus de nuptiis et concupiscentia ad Valerium comitem JJL subscriptio abest a codd. TAm )
320