De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Per idem tempus, inter illos quidem, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de ordine scripsi, in quibus quaestio magna uersatur, utrum omnia bona et mala di??nae prouidentiae ordo contineat. sed cum rem uiderem ad intellegendum difficilem satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de ordine studendi loqui malui, cum a corporalibus ad incorporalia potest profici.

Uerum et his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae uocabulum;

et quod non addebam: corporis, quando sensus corporis nominaui;

et quod multum tribui liberalibus disciplinis, quas multi sancti multum nesciunt, quidam etiam sciunt et sancti non sunt;

et quod Musas quasi aliquas deas quamuis iocando commemoraui;

et quod admirationem uitium nuncupaui;

et quod philosophos non uera pietate praeditos dixi uirtutis luce fulsisse;

et quod duos mundos unum sensibilem, alterum intellegibilem, non ex Platonis uel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendaui, tamquam hoc etiam dominus significare uoluerit, quia non ait: regnum meum non est de mundo, sed: regnum meum non est de hoc mundo, cum possit et aliqua locutione dictum inueniri et, si alius a domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intellegi, in quo erit caelum nouum et terra noua, quando conplebitur quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum. nec Plato quidem in hoc errauit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non uocabulum, quod ecclesiasticae consuetudini in re [*]( 11 De ord. II 9, 27 12 De ord. I 1, 2 cf. Retract. 11,4 13 De ord. I 5, 15. 8, 24. II14, 39 sq. 14 De ord. I 3, 6. 8, 24. II 14, 41 16 De ord. 13,8 De ord. I 11, 31 17 De ord. I 11, 32 18 Plato Resp. p. 507. Tim. p. 27 sq. Dicis Doxogr. p. 305b, 3. p. 334 a, 1. cf. Aug. de Acad. III 17, 37 21 Ioh. 18, 3G 24 Es. 65, 17.66, 22. II Petro 3,13. Apoc. 21,1 25 Matth. 6,10 )

187
illa inusitatum est, sed ipsam rem uelimus adtendere. mundum quippe ille intellegibilem nuncupauit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit deus mundum. quam qui esse negat, sequitur, ut dicat inrationabiliter deum fecisse quod fecit, aut, cum faceret uel antequam faceret, nescisse, quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat. si uero erat, sicut erat, ipsam uidetur Plato uocasse intellegibilem mundum. nec tamen isto nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi.

Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: summa opera danda est optimis moribus, mox addidi: deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem uiuentes facillime exaudiet. sic enim dictum est, tamquam deus non exaudiat peccatores; quod quidem dixit in euangelio, sed ille, qui nondum cognouerat Christum, a quo iam fuerat inluminatus in corpore.

nec illud placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi, ut, qui hanc audit uel legit, possit putare me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales.

Hoc opus sic incipit: De ordine rerum, Zenobi. [*]( 3 Act. 17, 24 10 De ord. II 20, 52 13 Ioh. 9, 30 sq. 15 De ord. II 20, 53 sq. 18 Aug. de ciu. dei VI 5. VII 35 )

188