De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Hoc ergo pro meo captu intellegere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est, non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis, aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur. utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet accipite.
\'Beatus\', inquit, \'Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est [*]( 8 cf. Matth. 15, 32 13 cf. Rora. 10. 3 14 cf. Phil. 3, 9 25 cf. Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius ) [*]( 1 adorandum V concedunt M 3 propriae M 4 arbitrantur M 6 euuangelica Ch 9 contendant M 11 Haec bd in om. m. 1 M pelagii in scriptis Ch 12 quam V nominauit Vb quod hi M 15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere Vb 16 cognoscere P 17 aperte TPb 20 diuinae om. m. 1 C 21 praeterierint M 22 recente C 27 pciosus m. 1 Ch procipuus TP V emanauit V )
Audiat ergo illum uenerabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris. \'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere.
Ipsam denique paenitentiam, quam procul dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut [*]( 9 Ambr. expos. cuang. sec. Luc. II 84 (XV 1583 M.) 14 I Cor. 10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 ) [*]( 1 qualibus] quamlibet b 2 quemlibet b auctoritatis M 5 quo probet] quolibet TP quemlibet V sine peccato esse posse C 7 peccandum non POlt m. 1 10 deum CTPCh m. 1 11 utique utiqui? C itaque TPVd est studiis M 13 nemo-domino om. TPC m. 1 15 uidetis enim C 19 feneratoris unius bd faeneratoris MC 20 hominem b debuerit M 21 di C 22 gratia M eccepertinere om. V 24 quaiji Ch. )
Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem, [*]( 1 Ambr. expo3. euang. sec. Luc. X 89 3 cf. Luc. 22, 58-62 9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh. 18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91 21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 ) [*]( 1 decimo b libro om. V beatus ambroeius aperit ita V ambrosius dicit C 3 plorant delictum b 4 secundo et non Pb 6 legant autem M 10 uerissima m. 1 T 11 ostenditur C 12 ammonendo CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum est om. CTP 15 latente M 16 interiore CChTPVbd in interiore homine V 17 perduxit ad fletum V 18 actionibus] affectionibus V 24 habundantia MP 25 obfuisse om. m. 1 C 26 uirum om. P ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 11 )