De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quomodo, inquit. ergo loquebatur eis. qui nondum audiebant nec intellegebant, quia nec erant, qui uerba perciperent? possem respondere sic eos adlocutum deum, quemadmodum Christus nos nondum natos et tam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes, qui futuri sunt post nos. omnibus enim dicebat, quos suos futuros uidebat: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; sicut deo notus erat propheta, cui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, sicut decimatus est Leui, cum esset in lumbis Abraham. cur enim non ita et ipse Abraham in Adam et ipse Adam in primis operibus mundi, quae deus creauit omnia simul? sed uerba domini per os carnis eius et uerba dei per ora prophetarum temporali corporis uoce proferuntur et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt atque consumunt; cum uero deus dicebat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum [*]( 6 Matth. 28, 20 8 Hier. 1, 5 10 cf. Hebr. 7, 9. 10 16 Gen. 1, 26-29 ) [*]( 1 ergo loquebatur inquit PRSbd inquid El 3 eos] illos b alloquutum PR quemammodum EPRl 4 et tam] etiam PRSbd poet işţų (corr. m. 1) S 6 dicebagt (n exp. m. 1) P futuros suos S 7 in] ad S 8 profeta E prophaeta R 9 formare Et 10 abrae b 13 ora] os El ora* (m eras, (?) P 15 uero (a. I. m. 2 at ergo) E 19 repentium] reptilium PBtl reppunt B 20 et crescite — 24 terram om. b 24 panulum El 25 semen? E ) [*](12* )

180
seminis seminalis, quod erit, uobis ad escam, ipse sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis uocem in illa eius summa sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inserebat et omnipotenti potentia futura faciebat hominemque suo tempore formandum in temporum tamquam semine uel tamquam radice condebat. quando condebat, unde inciperent saecula ab illo condita, qui est ante saecula. creaturae quippe aliae creaturas alias quaedam tempore, quaedam causis praecedunt; ille autem omnia, quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, uerum etiam aeternitate praecedit. sed de hoc oportunioribus deinde scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.

Nunc de homine quod coeptum est terminetur ea moderatione seruata, ut in profundo scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi quam adfirmandi temeritatem. quia enim nouerat Hieremiam deus, priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est; apertissime quippe dicit: priusquam te formarem in utero, noui te. ubi autem illum nosset, antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati adsequi uel difficile uel inpossibile est - utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Leui in lumbis Abrahae decimatus est, an in ipso Adam, in quo genus humanum tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus [*]( 20 Hier. 1, 5 ) [*]( 1 seminalis in mg. m. 1 R 2 aeris-onmem om. S 8 summa. eius PRSbd qua Et 4 instraepebat E 5 inferebat Si 6 hominem quae R 7 radicerp E 8 quando] Unde R quando condebat om. EP18 unde] omne unde b 9 post saecula inc. cap. VIIII E 10 autem] autem etiam E 11 quaę Pl 12 etiam om. b praeceditj praecellit b opportunioribus Pbd 15 ceptum E coeptum (0 8. I. m. 1) S 17 prestemus E adfirmandi El 18 deus] dfis S 21 antaequam P1 antequam ilJtnii (illum exp. m. 1) S 22 adsequi E1 24 humanum genus b humanum] hominum S 26 post an add. cum bd )

181
factus, quae creauit omnia simul; an uero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinauit sanctos suos ante mundi constitutionem; an potius in omnibus praecedentibus causis, siue quas commemoraui siue quas non commemoraui, priusquam in utero formaretur —: non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Hieremiam constet ex quo est in hac luce a parentibus editus ex illo egisse uitam propriam, qua grandescens aetatis accessu posset uiuere seu male seu bene, antea uero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in utero Rebeccae nondum agentibus aliquid boni aut mali.

Nec tamen frustra scriptum est nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei uita super terram, et illud in psalmo: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ed quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccauerunt. nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in prolem, quaecumque gratia dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud deum nec boni maliue agere quemquam, quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est, illamque sententiam, qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas et pro diuersorum meritis peccatorum in diuersa corpora esse detrusas, apostolicae non conuenire sententiae, cum apertissime dictum sit nihil egisse nondum natos siue boni siue mali. [*]( 2 cf. Ephes. 1, 4 12 cf. Rom. 9, 11 15 cf. lob. 14. 5 16 Ps. 50, 7 17 cf. Rom. 5, 12 ) [*]( 2 praedistinauit PRS 4 in fine šiue-commemol\'aui om. Sl 5 scriuulosius ElPR 7 aeditus (a exp. m. 1) S 8 aetat.s P seu] sine (bis) bd seu bene seu male S 9 ante b 11 illa apostolica b 12 rebeccae utero PRSbd 17 in utero mater mea me aluit S 20 prole E1 quemque] quaeque El 22 pertineant S 25 de?trusas (s m. 1 exp.) S 26 apertissimae R 27 siue—siuej seu—seu PRSbd )

182

Ac per hoc alia quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit uniuersa consparsio; nihil tamen talium mcritorum habere potuisse hominem, antequam de terrae puluere fictus esset, antequam suo tempore uiueret, nulla quaestio est. sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos dixit apostolus nihil egisse boni uel mali, non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali, nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non pecasset Adam — non autem peccasset Adam, nisi iam suo tempore uiueret, quo posset uiuere siue bene siue male —: ita frustra peccatum eius seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter . conditus nec uita propria iam uiuebat nec in parentibus erat sic uiuentibus. in illa enim prima conditione mundi, cum deus creauit omnia simul, homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati.

Sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus, sicut fenum exortum, aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causas, quas primum condidit, extiterunt, uelut [*]( 6 cf. Rom. 9, 11 ) [*]( 1 alia] aliqua Rd 3 cons parsio (sic disting.) R conspersio b talium 8. I. m. 1 R 5 fipctus (n exp. m. 1) S finctus PRbd 6 nondam El 7 uel] aut PRSbd possumus b possemus (sup. e m. 1 pos. i) P 12 rectae R 13 requiretur S 14 sic uiuentibus erat PRSbd 15 cum uoce in inc. cap. X E et Eug. Excerpta (ed Knoll p. 225, 21—235, 11) enim Oln. Eug. (ed. Knall. p. 225, 21) condicione Eug. 16 creauit omnia, simul homo sqq. Eug. Knoll 225, 21 omnia simul creauit bd 17 non] 1}Qţą. non (nota exp. m. 1) S 19 cum aliter inc. cap. XI E 21 creatis Sl quoque EPRlb 23 faenum PRSEug. 25 eltiterant Pb )

183
herba ex terra, semen ex herba. in quibus omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt, sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi, siue frutecta siue animantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam extraxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorerentur, inserta sunt.

Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur, quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, conpleretur. rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil ex eis post ea tempora fieret aut hoc fieret, quod ex istis, quae suo quaeque iam tempore oriuntur, deus non cessat operari. nunc autem, quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa, quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil [*]( 1 erba (bis) S 2 modus b et (t ex x m. 1) E »occultis P 3 atque s. l. m. 1 S 4 erba E1S 6 fruteta b 7 qua E Eug.: quae PRSbd nunc usque S 9 traxerunt Eug. 11 manifestam (m exp. m. 1) S speciS 81 12 exorirentur RSbd 13 illa prima R 15 in illis (in s. I. m. 2) R quedam R 16 ex om. Eug. utriusque E utrisque PRSbd seminis E 17 coniunctionem (m exp. m. 1) S 18 fuerunt E i§ta Sl 19 suis in mg. add. P 20 creantur PRb nihil (I s. I. m. 1) P 21 post ea scripsi: postea lib. tempora] per tempora PRSbd Eug. 23 curn nunc inc. cap. XII E et] iam et Sbd et quodam modo in mg. add. P om. 121 24 incoata PR 25 omnia simul PRbd 26 quia] quoniam b )

184
habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit, inchoata uero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex oculto in manifestum locis congruis exerenda — ipsius etiam scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata; nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis conpositio eorum . et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum; rursusque, nisi inchoata essent. non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere.

Hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique, a quibus in die septimo requieuit — ex his. quae supra diximus, clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum. cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset, inchoasse autem, ut, quod hic praefixerat causis, post inpleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae — [*]( 8 Gen. 2, 1-3 23 Gen. 2, 7 ) [*]( 2 cursibus (bu s. I. m. 1) S in s. I. m. 1 S caussaliter P per 8 per quaedam Eug. quae quaedam (corr. m. 1) S 5 exserenda PRd exercenda Sb ammonendum EPR 8 scribtum E consuipmata E 9 terram E conpositio] consummatio Eug. eorum] illorum PRbd Eug. JO post fecit sequitur: et requieuit deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, in bd benedit Pl 12 inchota E sequere.tur (n er.) R in om. PRbd 13 que P 15 cap. XIII E consuipmauit E 16 consuipmauit E 18 his] iis bd 19 perfectae R 21 in s. I. m. 1 E ordinS b 22 inchoasset d praedixerat Ex; sed cf. 192, 18 causis post (sis post in ras.) S 23 a uoce proinde cap. XlIII E 24 limo] de limo S )

185
et inspirauit sine sufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam, non tunc praedestinatus — hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris — neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus — hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur — sed creatus in tempore suo uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

Iam ergo uideamus, quomodo eum fecerit deus, primum de terra corpus eius, post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum, qui scripsit, translato uerbo usum credere deberemus, quam deum talibus membrorum liniamentis determinatum. qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat?

Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit, et facta sunt. hunc. autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa, quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur. sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam, ut esset ipsa [*]( 16 Ps. 43, 3 17 Ps. 135, 11. 12 23 cf. Ps. 148, 5 ) [*]( 1 suflauit EP insufflauit Sd Eug. 2 praedistinatus S 3 saecula S praescientia (ci 8. l. tn. 1) S prescientia P 4 consummatae ElS 5 inchoatae ES consummatos E 9 eum] cum eum E formauerit S 10 uideuimus El uidemus 81 11 ualeuimus El 14 talium Eug. (ed. Kndll 228, 12) 15 lineamentis d 17 bracchio Eug. 20 cap. XV E precipuum S 24 sic om. S 27 corpuralem creaturam bd mosi P 2d uero omnem PRbd )

186
creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est; scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit, aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit. sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad maginem suam fecit propter hoc, quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, conparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam.

Nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit, et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam haec eadem scriptura, quae dicit, quod deus hominem de limo terrae finxerit. dicit etiam, quod et bestias agri de terra finxerit. quando eas cum [*]( 1 cf. Ioh. 1, 1. 8 4 Ps. 101, 26 6 Ps. 94, 5 16 Ps. 48, 18 21 cf. Ioh. 1, 3 ) [*](1 aput LnP 5 manum P imo] uno b quasij tamquam S 6 scribtum El 7 arida 8 terram om. PRSbd eius om. S 8 honorfi bp J;lQTęm (exp. m. 1) P honore. (m er.) R uelud R 9 sunt b 11 ad imaginem suam hominem bd 12 hoc om. S prestat E praestat (aestat in ras. et in mg. add. m. 2 id est eicellit) R 15 enim et] etenim d enim R\'b 17 est a. I. 1. 1 R 19 iussit (in mg. ai dixit) b 21 cap. XVI E 22 membrum (in mg al uerbum) b 28 faciendi b haec] et b om. Eug. 25 et s. l. m. 2 E om. PRSbd uestias El )

187
uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est: unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id, quod in caelum erectum est ad intuenda, quae in corpore ipsius mundi superna sunt; sicut anima rationalis in ea debet eregi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae sunt super terram.

Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis [*]( 2 Gen. 1, 25 16 cf. Col. 3, 2 21 Hier. 1, 5 ) [*](1 ad Adam adduxit bd 3 si] sic S ergo] enim b 6 corpus sed secundum in om. Pl 7 loquimur S loquamur b cap. XVII E 9 amoneretur P ammoneretur F?R 10 uolu»ptas (m er.) R tera El 11 album El cuncta] cunc P1 cuncta pecora b prostata iZ1 congruit (i ex e m. 1) S 12 eiusdem b lineamenta d 14 erectus S erectum (e init. s. I. m. 1) E 16 natura S maximae R utq; R sursum (s init. ex r m. 1) E sapiapt E sapiant S 17 sunt exp. m. 1 S om. bd Eug. 18 fecit eum bd 19 iuuenili bd 21 facit E2PRSbd 23 factus est E 24 in om. Eug. proficiendo EzP hi. (i er.) R 25 augerentur is. I. m. 2 add. ai cOplerentur) E )

188
adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit. [*]( 7 cf. Gen. 1, 2 17 cf. Ioh. 2, 9. 10 22 cf. Exod. 7, 10 ) [*]( 1 adtributos El non om. El; 8. I. add. m. 2 ai no 6 S ac] et Eug. hac R cap. XVIII E certes 81 4 qualitatibus quae R 5 adtribuit E1 7 adligauit El 8 ut-superferatur a. I. m. 1 S 10 nesciat S concretam El 11 sagina Eug. (Knöll 231, 4) 12 qua (a in ras.) R 13 grandescentem E naturam qui R 14 expraessum R 15 uiuendi E1 iocundiusque PSSb proueniat E1 Eug. ideo] quid S 17 aquas S compendio E*bd 18 ebrins etiam PRbd Eug. conbiba El 19 certis (i ex e m. 1) R 20 genera R accomodatis IPPRb 21 serpentiurn Pbd roboratur ex probatur m. 1 S 22 hii 1!;2p\'- hi. R dracljonem E drachonS P 28 mosi P 25 fecrit Rl )

189

Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit. quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam. sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur. sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum, sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo, ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum, quo usitatissime temporalia transcurrunt, sine ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit, quod tempori congruat.

Uerum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant, ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem [*]( 1 cap. XVIIII E ille R 3 quemammodum PR 4 fru.ticum R 6 peragerent (a sup. e m. 1) S quemammodum EPRlS 8 formaretur EP conformarentur bd 9 1;11]. habuisse (ha exp. m. 2) P facturo] factori bd 10 inquipit Et incipiet Rbd 11 et 8. I. m. 1 S 13 multum b ipsas istas bd cottidianas E 16 auiles El abiles Sl creaturf (in mg af create) b 17 istt1ą (corr. m. 1) S usitatissimae R 18 facere] placere El 20 quemammodum EPR 28 consUlllmauerat E consummauerat has perspicuas species producens inchoata sqq. b )

190
causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit, quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus. utrum sicut in matris utero, an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam faceret. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est, ut id quoque ibi esset. quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit, manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse . hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas.

Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse, quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi gratia, iuuenis, ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei uoluntate, nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentutis in corpore puerili; neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuuentus in iuuene, sed alia quadam notitia [*]( 1 inchoauerat rationes cansales flendorum mundo imprimens consummanda sqq. b consurpmanda E 2 primitns E mundo (n s. I. m. 1) R 4 quemammodum EPR formaturos S 5 iuuenili bd 7 fecerat Eug. (Knoll 232, 27) a uoce si incip. cap. XX E 8 ut et] ut 8 9 alt. id] ideo b prius ct om. b 11 constitutione PR constitutiong b 12 etiam] enim Eug. (ed. Kndll 233, 3) 13 quam] quod b 14 etift s. l. m. 2 P 16 est rerum necessitas S rerum necesaitas est PRbd 18 noscere b 19 quod] quam b 21 post senescat addita sunt uerba uers. 19 sed utrum-senescat tn. 2 in mg. R hoc sit etiam PRS hoc etiam sit bd 24 iuuenili bd iuuentatis Eug. 26 iuuentas Eug. )

191
conligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promtu numeri occulti uel iuuentutis a pueritia uel senectutis a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit, ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta . utrum autem hoc etiam necesse sit, omni modo nescimus. et illam quidem, qua fit. ut esse possit, esse in natura ipsius corporis nouimus; illam uero, qua fit, ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit; istum hominem senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim necessario futurum est, quod ille uult, et ea uere futura sunt. quae ille praesciuit; nam multa secundum inferiores causas futura sunt. sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuueue, sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae; nam secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit, quod futurum non erat; hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores [*](20 cf. IV Reg. 20, 6; Es. 38, 5 ) [*](1 conligitur El quoddam b 2 promptu SRd prompto. b iuuentatis Eug. 3 occulta- E ista] illa b qua? E 4 possit (i ex e m. 1) S 5 omni modo] omnino d 6 possit (i ex e m. 1) S esse om. b 7 cap. XXI E illa S 10 enim] autem b 18 praescientia (ci s. I. m. 1) S 17 ante] an P1 18 in mundo b praescientiani E 19 resernate R a uoce nam incip. cap. XXII E futurorum causas PRSbd Eug. 20 \'XV\' R 21 facturum] futurum b 24 facturum ex futurum corr. m. 1 R 2o rectae R ad] ad (in mg. add. m. 1) P om. Rbd adderetur Elbd )

192
iam uitam finierat; secundum illas autem, quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat, quid illo tempore facturus erat — et hoc uere futurum erat — tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam, quia, etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat. et ideo quod praesciebat necessario futurum erat.

Quapropter. si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul. non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum, ut ita fieri posset, uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim non facit deus contra causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae, quas in sua uolun- . tate seruauit, illis, quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit, ut esse possit.

Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale resurgentes habebimus. quamquam enim hoc in illud [*](1 finierat (ni s. I. m. 1) E 2 qui] quia S 9 cap. XXIII E 11 cum-fonnatus est om. Eug. (ed. Knoll 234, 26) limo terrae b 12 perfecte EPR 15 fecit PRSbd 16 prestituit S 19 ille S quas* R 20 seruabit El 22 in sua b constituit] instituit PRaSabd 24 esset (t 8. I. add. m. 2) E posset S ut possit (ut s. I. m. 2) E 25 abscondidit Eug. (ed. Kniill 235, 10) 26 posset S 27 cap. XXIIIIE 28 an] non ER )

193
mutabitur — seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale — tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia, si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale animali praeponendum est, quando erimus aequales angelis dei. sed angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et domino? de quo tamen dictum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde. nisi propter carnis infirmitatem, quam sumsit ex uirgine formam serui accipiens, in qua moriens a seruitute nos redimeret? sed quid hinc diutius disseramus? non enim obscura est apostoli sententia de hac re. qui cum uoluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo uel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti uidebatur, quam de hoc ipso scripturae huius loco recoluit et adhibuit dicens: si est corpus animale, est et spiritale. sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. quid dici potest ad hoc? imaginem ergo caelestis hominis nunc ex fide portamus habituri in resurrectione, quod credimus; imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus. [*]( o cf. Matth. 22, 30 7 Ps. 8, 6 9 cf. Phil. 2, 7 15 I Cor. 15, 44-49 ) [*]( 1 resurgetJE,/Sr surgetPRbd 2 quodS 6pr. et] ex6 8 carnis propter E 9 sumpsit (sum s. I. m. 1) S,Rbd 10 nos a seruitute PRSbd 15 athibuit P 16 sic et] sic etenim bd 18 spiritu El spu P spiritum (m s. l. m. 1) S 19 primum] prius E 20 terrą.enus (a exp. tJI. 1) E 22 talis R 23 induamur b 24 ad hoc dici potest PRSbd 26 resurrectionerp (m exp. m. 1) S ) [*](XXVIII. Aug. nect. III pars 1. ) [*]( 18 )
194

Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem. nonnulli his angustiis coartati, ut et illa constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.

Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus praeter figuratam significationem prius [*](5 cf. Luc. 15, 32. 22 10 cf. I Cor. 15, 53 13 I Cor. 15. 45 ) [*](1 cap. XXV E 2 ad hoc] adhuc PRl 3 non 8. I. m. 1 S 7 in adam b 8 non corpus S 10 induitur PRl induetur B2 incorruptione PR induetur PRS inmortalitate PRS 11 coartati (ta 8. I. m. 1) E et om. E 12 sentia Et qua] a qua S quae R 14 nouissimus-uiuificantem om. EPRS 15 praeceptioque E inmortalitatis El 17 quid dem prius S 20 qui..ё (corr. m. 1) R 22 consentire inter se b 23 quae s. I. m. 1 R 24 repperinntur EPRS )

195
accipere ad rerum gestarum proprietatem. quis enim credat iam illius modi cibos ex arborum pomis inmortalibus et spiritalibus corporibus necessarios esse potuisse? uerum tamen, si aliud non potest inueniri, melius eligimus paradisum spiritaliter intellegere quam uel putare non renouari hominem, cum totiens hoc scriptura commemoret, uel eum existimare recipere, quod non ostenditur amisisse. huc accedit, quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse multa diuina testimonia conloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset. quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?

Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. nam credunt eum propter corpus animale exiturum fuisse de hoc corpore ad requiem scilicet, quam nunc habent sancti, qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra inmortaliter recepturum, ut uidelicet mors corporis non de peccato accidisse uideatur, sed naturaliter, ut animalium ceterorum. uerum his rursus apostolus occurrit et dicit: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur ideoque inmortale haberet et corpus. quomodo ergo inmortale, si animale? [*](19 Rom. 8. 10. 11 ) [*](2 inmortalibus El 3 a uoce uerum tamen inc. cap. XXVI E 4 elegimua PR1, (gi a. I. m. 1) S 6 toties d 7 r.ecipere (p et a er.) E accidit PR18 8 eum 8. I. m. 1 8 9 conloquntur E1 conlocuntur S 10 morte om. S 18 facit E1 16 finem S 17 recepturi b accedisse l-Rl 18 cap. XXVII E 21 christum] ihm S 22 a mortuis om. S 23 uiuificauit E 26 moriretur S immortali haberetur et corpore b ) [*](13* )

196