De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale resurgentes habebimus. quamquam enim hoc in illud [*](1 finierat (ni s. I. m. 1) E 2 qui] quia S 9 cap. XXIII E 11 cum-fonnatus est om. Eug. (ed. Knoll 234, 26) limo terrae b 12 perfecte EPR 15 fecit PRSbd 16 prestituit S 19 ille S quas* R 20 seruabit El 22 in sua b constituit] instituit PRaSabd 24 esset (t 8. I. add. m. 2) E posset S ut possit (ut s. I. m. 2) E 25 abscondidit Eug. (ed. Kniill 235, 10) 26 posset S 27 cap. XXIIIIE 28 an] non ER )

193
mutabitur — seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale — tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia, si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale animali praeponendum est, quando erimus aequales angelis dei. sed angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et domino? de quo tamen dictum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde. nisi propter carnis infirmitatem, quam sumsit ex uirgine formam serui accipiens, in qua moriens a seruitute nos redimeret? sed quid hinc diutius disseramus? non enim obscura est apostoli sententia de hac re. qui cum uoluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo uel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti uidebatur, quam de hoc ipso scripturae huius loco recoluit et adhibuit dicens: si est corpus animale, est et spiritale. sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. quid dici potest ad hoc? imaginem ergo caelestis hominis nunc ex fide portamus habituri in resurrectione, quod credimus; imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus. [*]( o cf. Matth. 22, 30 7 Ps. 8, 6 9 cf. Phil. 2, 7 15 I Cor. 15, 44-49 ) [*]( 1 resurgetJE,/Sr surgetPRbd 2 quodS 6pr. et] ex6 8 carnis propter E 9 sumpsit (sum s. I. m. 1) S,Rbd 10 nos a seruitute PRSbd 15 athibuit P 16 sic et] sic etenim bd 18 spiritu El spu P spiritum (m s. l. m. 1) S 19 primum] prius E 20 terrą.enus (a exp. tJI. 1) E 22 talis R 23 induamur b 24 ad hoc dici potest PRSbd 26 resurrectionerp (m exp. m. 1) S ) [*](XXVIII. Aug. nect. III pars 1. ) [*]( 18 )
194

Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem. nonnulli his angustiis coartati, ut et illa constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.

Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus praeter figuratam significationem prius [*](5 cf. Luc. 15, 32. 22 10 cf. I Cor. 15, 53 13 I Cor. 15. 45 ) [*](1 cap. XXV E 2 ad hoc] adhuc PRl 3 non 8. I. m. 1 S 7 in adam b 8 non corpus S 10 induitur PRl induetur B2 incorruptione PR induetur PRS inmortalitate PRS 11 coartati (ta 8. I. m. 1) E et om. E 12 sentia Et qua] a qua S quae R 14 nouissimus-uiuificantem om. EPRS 15 praeceptioque E inmortalitatis El 17 quid dem prius S 20 qui..ё (corr. m. 1) R 22 consentire inter se b 23 quae s. I. m. 1 R 24 repperinntur EPRS )

195
accipere ad rerum gestarum proprietatem. quis enim credat iam illius modi cibos ex arborum pomis inmortalibus et spiritalibus corporibus necessarios esse potuisse? uerum tamen, si aliud non potest inueniri, melius eligimus paradisum spiritaliter intellegere quam uel putare non renouari hominem, cum totiens hoc scriptura commemoret, uel eum existimare recipere, quod non ostenditur amisisse. huc accedit, quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse multa diuina testimonia conloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset. quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?