De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam rerum conditionem tempora cucurrerint seque secutae sint administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque die illo consummatae sunt, sed quantum satis iudicauit spiritus, qui inerat scribenti ea, quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem ualerent, nescientes coniectamus. quid fieri potuerit, quod ille non nesciens praetermisit, tantum id conantes pro modulo nostro, quantum adiuuamur,\' efficere, ne aliqua absurditas uel repugnantia putetur esse in scripturis sanctis, quae opinionem lectoris offendat et, dum existimat fieri non potuisse, quae facta esse scriptura conmemorat, uel resiliat a fide uel non accedat ad fidem.

Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id, quod dictum est: ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae, non inpossibile uideatur, si ea, quae diximus, inpossibilia cuiquam uidentur, quaerat ipse aliud, quo tamen uerax ista scriptura monstretur, quae procul dubio uerax est, etiamsi non monstretur. nam si argumentari uoluerit, quo eam falsam esse conuincat, aut ipse nulla uera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est aut, si uera dixerit, istam non intellegendo falsam putabit; uelut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem [*](1 paradysum S collocaret PRSbd 3 cap. XV E quia enim (8. 1. m. 2 aJ hic enI quia) E quemammodum EPR 4 cucurrerent S seque] sed quae El 5 secuta ES sequuta PR administrationis E18 amministrationis PR que R factae] factaeet E factaest P 6 illo die Rbd 7 inera.t R 9 coniectatam PR 11 adiubamur E1 ne (e 8. I. ni. 1) R 14 commemorat PRSbd 16 querimus SR quomodo om. b 17 inrigabat El 18 uidetur. Si autem ea sqq. (sic) b 19 uideantur PRSd quae§rat 81 ipse S 20 ucrax El scribtura E 21 cap. XVI E nam R1 22 quod P quo. (d er.) R nulla om. 81 23 amministratione PR 24 ueram E putauit EPR1 )

153
terrae faciem rigari, quia, si montes non rigabat, non omnem terrae faciem rigabat; si autem etiam montes rigabat, non erat iam inpertitio saginae, sed diluuii inundatio: quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.

Cui respondetur, quia hoc uicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat et alio tempore ad ripas suas redit. aut si iste nescio cuius ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniuersaria creditur incrementa conligere, quid de oceani alternis aestibus, quid de quibusdam litoribus, quae late nudantur fluctibus uicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam, quod de quorundam fontium mira uicissitudine perhibetur, certo annorum interuallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. cur sit ergo incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente tunc uniuersa terra rigata est? quodsi ipsius abyssi magnitudinem ea parte excepta, quod mare dicitur et euidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte, quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diuersis tractibus uenisque distribuunt et suis quique locis erumpunt, fontem uoluit scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem eumque per innumerabiles uias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus inrigantem omnem faciem terrae [*](1 irrigari bd irrigabat bd 2 autem om. P, a. I. m. 1 R 3 saginae (i mut. m. 1 in e) R dilubii El 4 sic om. 81 7 iste S ignote E1 8 ac (c add. s. I. m. 2) S longique El lonquae 81 partes S anniuersalia E 9 conligere El oceanis S 10 que R latae S 11 ommittam R 13 inundareJ inuadere P inundare ex inuadere R 14 cui] qui b post tempore add. uix bd ex om. P1 15 prehent S cur]cui P1 ergo sit PRbd 16 fluent P fluente (e fin. 8. I. m. 1) R refluent P 17 cum uoce quod inc. cap. XVII E 18 enidentiam plenitudine PRl 19 atque amaris] aqug maris b 21 amnesque] omnes aquę b tractatibus S1 22 quigque Rl scribtura E appellare scriptura PRSbd 25 faciem] superficiem b )

154
non continua specie tamquam maris aut- stagni, sed sicut uidemus ire aquas per alueos fluminum flexusque riuorum et eorum excessu uicina perfundere, quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? potest quippe etiam ita dicta intellegi omnis terrae facies inrigata, quemadmodum dicitur omnis uestis facies colorata. etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat, praesertim quia tunc in nouitate terrarum etsi non omnia. plura tamen plana fuisse credibile est, qua latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.

Quapropter de istius fontis magnitudine uel multitudine, qui siue unam habuit alicunde eruptionem siue propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque paruorum. unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et inrigans omnem faciem terrae, siue etiam, quod est credibilius, quia non ait: unus fons ascendebat de terra. sed ait: fons autem. ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem, ut. sic intellegamus fontes multos per uniuersam terram loca uel regiones proprias inrigantes, sicut dicitur miles et multi intelleguntur, sicut dicta est lucusta et rana in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis lucustarum numerus et ranarum: iam non diutius laboremus.

Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia, qua dicebamus aliter operatum deum omnes creaturas prima conditione, a quibus [*]( 17 Gen. 2, 6 21 cf. Ps. 104, 34. ) [*]( 1 stagnis (s fin. add. s. I. m. 1) R 2 riborum El 4 contecioso R 5 omnes P omnis (i ex e tn. J j R quemammodum EP 6 facie E1 continuatum P 7 maculatum P maculatim (i ex u) R 8 etsi] utsi E a . plena S pl.na R quo bd 10 uel multitudine 8. I. m. 1 R 11 habuerit b aliunde b alicunde (c B. I. m. 1) R aliqua. (m er.) R 12 unitate. (m er.) R 13 scagtent E scaturirent b 15 inrigans El 16 de terra om. PB\'d 20 dicta (s. I. m. 2 add. ai fl) E 21 lucusta EaPR1 locusta E3R2Sbd egyptii S 22 locustarum EtRaSbd 24 posset S 25 sentia El quaqi Ex )

155
operibus in die septimo requieuit, aliter ista eorum administratione, qua usque nunc operatur : id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum interuallis, nunc autem per temporum moras. quibus uidemus sidera moueri ab ortu ad occasum, caelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, uirescere, arescere, animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi et perfici et nasci et per aetates usque in senium mortemque decurrere et cetera huiusmodi temporalia. quis enim operatur ista nisi deus etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit tempus. inter illa ergo opera dei, a quibus requieuit in die septimo, et ista, quae usque nunc operatur, quendam scriptura interponens suae narrationis articulum commendauit se illa explicasse et coepit iam ista contexere. illorum explicatorum commendatio sic facta est: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. istorum autem contextio sic coepit: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. ab hac commemoratione fontis huius et deinceps ea, quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul.

Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in uerbo dei. aliter eius illa opera, [*]( 15 Gen. 2, 4. 5 21 Gen. 2, 6 ) [*]( 1 istam bd earum Sbd aministrationem P amministrationem R administrationem bd 4 cum quibus inc. cap. XVIII E 5 hestate S 6 pullulare (prim. 1 8. I. m. 1) S uirescere om. b 7 metis RI curribus El et concipi (et 8. 1. m. 1) E 10 suo tali S 11 accedit El 12 que B 13 quaedam El scripturaqi (m exp. m. 1) PS 14 Ie. (d er.) B caepit S 18 foenum 81 faenum PRS1 19 exoriretur Sbd 20 et homo non erat] nec erat homo PRSbd qui (i 8. I. m. 1) B 21 contextio (in mg. al cõnexio) b caepit S 22 hac (h 8. I. m. 1) B 23 que B 25 cap. XVIIII E 26 illa eius PRSbd )

156
a quibus in die septimo requieuit, aliter ista, quae ex illis usque nunc operatur, horum trium hoc, quod extremum posui. nobis utcumque notum est per corporis sensus et huius consuetudinem uitae. duo uero illa remota a sensibus nostris et ab usu cogitationis humanae prius ex diuina auctoritate credenda sunt, deinde per haec, quae nota sunt. utcumque noscenda, quanto quisque magis minusue potuerit pro suae capacitatis modo diuinitus adiutus, ut possit.

De primis ergo illis diuinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent, ea nouerat, sicut scriptura - testatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea deum fecisse, quae nouerat? porro si nouerat. ubi nisi apud se ipsum, apud quem uerbum erat, per quod facta sunt omnia? nam si extra se ipsum ea nouerat, quis eum docuerat? quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

Quamquam et ea, quae sequuntur in euangelio, satis adserant istam sententiam; adiungit enim euangelista et dicit: quod factum est, in illo uita est, et uita erat lux hominum, quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem dei, non habent ueram lucem suam nisi [*]( 12 Ioh. 1, 1-3 19 Rom. 11, 34-,-36 24 Ioh. 1, 3. 4 ) [*]( 1 que R 2 pcsui (sui wi. 2 s. I.) E 4 consuetudine S nostris s. I. m. 1 R, om. Pd 5 cognitionis b 7 magis] maius SR 8 capatitatis R post adiutus add. internis aeternisque rationibus bd 10 quem R 11 sicut] sic PRd om. S 13 (et 14) aput EP 17 aput (bis) El P se om. PRbd 19 nouit Ex 20 eius om. E ant om. EPRS 23 sequntur E secantur S adserant E1 24 sentiam El )

157
ipsum uerbum dei. per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.

Non ergo ita pronuntiari oportet: quod factum est in illo, uita est, ut subdistinguamus: quod factum est in illo, et deinde inferamus: uita est. quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis dicatur in psalmo: omnia in sapientia fecisti, dicat et apostolus: quoniam in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra. uisibilia et inuisibilia. consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra et quaecumque in ea sunt uita sint. quae cum absurde dicantur omnia uiuere, quanto absurdius, ut etiam uita sint? praesertim quia distinguit, de quali uita loquatur, cum addit: et uita erat lux hominum. sic ergo distinguendum est, ut, cum dixerimus: quod factum est, deinde inferamus: in illo uita est, non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est, ut conditio creaturaque sit, sed in illo uita est, quia omnia, quae per ipsum facta sunt, nouerat, antequam fierent, ac per hoc in illo erant non sicut creatura, quam fecit, sed sicut uita et lux hominum. quod est ipsa sapientia et ipsum uerbum unigenitus filius dei. eo modo ergo in illo uita est, quod factum est, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso.

Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: quod factum est, in illo uita erat, ut sic [*](7 Ps. 103, 24 8 Col. 1, 16 22 loh. 5, 26 ) [*]( 2 potuerunt E errore ft er.) EP 3 cap. XX E 5 fin. in om. PRSld 6 etiam multis b terrenis om. b 8 sunt condita S 9 uisabilia P 10 distinxeritmus (t exp. m. 1) R quaecumque El quecamque R 11 sint] sit EtPRS 12 etiam] omnia S praesertim (er ex en m. 1) E distinguet S 13 addidit S et om. ES 14 si Et 17 creaturaqu.e (a er.) E creatura quae R 18 quae 8. I. m. 1 B fierent (n 8. I. m. 1) P 19 in illo erant om. Pbd 20 etl est S in ipsa S sapiencia B 21 dei filius PRSbd 22 quomodo dictum est om. P1 26 ut —uita erat in mg. add. m. 1 B om. P )

158
intellegatur: uita erat, quomodo in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quod ergo factum est, iam uita erat in illo, et uita non qualiscumque — nam et pecora dicuntur uiuere, quae frui non possunt participatione sapientiae — sed uita erat lux hominum. mentes quippe rationales purgatae gratia eius possunt peruenire ad eiusmodi uisionem, qua nec superius quicquam sit nec beatius.

Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: quod factum est, in illo uita est, manet ista sententia, ut id, quod per ipsum factum est, uita esse in illo intellegatur, in qua uita uidit omnia, quando fecit et, sicut uidit, ita fecit, non praeter se ipsum uidens, sed in se ipso ita enumerauit omnia, quae fecit. nec alia uisio ipsius et patris, sed una, sicut una substantia. nam et in libro Iob ita ipsa sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: sapientia uero, inquit, unde inuenta est? uel quis sit locus scientiae? ignorat mortalis uiam eius nec inuenietur in hominibus. et paulo post: audiuimus, inquit, eius gloriam. dominus commendauit uiam eius et ipse nouit locum eius. ipse enim omne, quod est sub caelo, perspicit et nouit quae sunt in terra omnia quae fecit: uentorum libramenta aquae mensuras quando fecit, sicut uidit, enumerauit. his atque huiusmodi testimoniis probatur, quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi ueriora, ubi aeterna et incommutabilia. quamquam sufficere debeat, ut quisque nouerit, uel inconcusse [*]( 1 Ioh. 1, 1. 4 16 lob. 28, 12. 13. 22-25 ) [*]( 2 aput ElP 3 eriigo (a exp. m. 1) H 4 peccora S 5 participatione? fs exp. m. 1) E sapienciae R 7 superios (pe 8. I. m. 1) S 8 quidquam Sbd 12 fin. uidit] uidit ea b 13 se om. S in om. S 11 patris (t s. l. m. 1) E 15 sapiencia R 16 uero ont. S. 17 inquid EXR quis] quid E 19 inquid El 21 perspicit scripsi: perficit E1 perfecit WPBSbd 22 omniaque S 23 aquae] adque El atque PlRb 26 ibi om. S 27 sufdceri El inconcusseH* B )

159
credat, quod deus haec omnia fecerit, non opinor eum esse tam excordem, ut deum quae non nouerat fecisse arbitretur. porro, si nouerat ea, priusquam faceret ea, profecto, priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter uiuunt et uita sunt, facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.

Quamuis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod deus est, habens in se, ut sit, sicut Moysi dictum est: ego sum qui sum, longe scilicet aliter, quam sunt ista, quae facta sunt, quoniam illud uere ac primitus est, quod eodem modo semper est nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest, nihil horum, quae fecit, existens et omnia primitus habens, sicut ipse est — neque enim ea faceret, nisi ea nosset, antequam faceret, nec nosset, nisi uideret, nec uideret, nisi haberet, nec haberet ea, quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus —: quamuis, inquam, illa substantia ineffabilis sit nec dici utcumque homini per hominem possit nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum uerbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos, tamen propinquior nobis est. qui fecit, quam multa, quae facta sunt. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus; istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt, nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus, quibus facta sunt, ea uidere apud deum, ut per hoc sciamus, quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea uideamus per corporis sensus. remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt uel interpositis [*]( 9 Exod. 3, 14 21 Act. 17. 28 ) [*](1 fecerat b 2 excordem m. 1 tx exortem H 3 porro (pr. o 8 l. mtp. eras. liit. m. 1) R 4 sempiternae E sempiterna PR 8 est om S 12 non 8. l. m. 1 S que R 16 quemammodum PR ipse om. S1 23 similitudinem E 24 id#onea (e er.) R 25 aput ElP 26 hoc s. I. m. 1 S quot (t ex d m. 1) E qualiaquae E 27 ante a add. et E2PRSd )

160
aut obpositis aliis a nostro contuitu actuque separantur. ex quo fit, ut maior ad illa inuenienda sit labor quam ad illum, a quo facta sunt, cum sit inconparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire quam illa uniuersa conprehendere. unde recte culpantur in libro sapientiae inquisitores huius saeculi: si enim tantum, inquit, potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundauit terram, propinquat mentibus nostris.