De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quomodo autem inmortalis factus sit homo et acceperit ad escam cum aliis animalibus herbam pabuli ferentem semen et lignum fructiferum et herbam uiridem, difficile est dicere. si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. neque enim posset corpus illud fame corrumpi. nam illud, quod dictum est: crescite et multiplicamini et inplete terram, quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse uideatur — unde hinc quoque mortalium corporum existit indicium — potest tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus inmortalibus, ut solo pietatis adfectu nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri nec ipsi morituri, donec terra inmortalibus hominibus inpleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici et, quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit ciborum indigentiam, quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.

Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt tunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait scriptura: et finxit deus hominem de limo terrae, ut, quod dictum est: fecit, ad spiritum pertineat, quod autem: finxit, ad corpus, nec adtenderunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. licet enim subtilissime disseratur ipsam mentem hominis, in qua factus est ad imaginem dei, quandam scilicet rationalem uitam, distribui in aeternae contemplationis ueritatem et in rerum temporalium [*](1 homo inmortalia factus sit PBSbd cum et inc. cap. XX E 2 ad om. PBlbd erbam 81 panuli E1 3 erbam S 4 peccata P1 ó ciuis E1 possit S illud corpus b 9 hincj huic b extitit Pb existet S exstitit Rsd 10 modo Rl 11 pietatis] pie caritatis P piae caritatis SRbd 12 successuri. Nec ipsi (sic) b 13 dona JB 14 iusto] isto iusto S 17 ciuorum El 18 reficiebantur Pb reficiabantur C corporibus om. E1 post posse add. necessariam SC 19 nunc ElPBlSbd 28 adtendunt PBlCbd nonnisi (non s. I. m. 2) E 24 subtilissimae RS 26 quadam SC rationabilem E rationali SC uita SC 27 et in] et in quandam b administratione E amministrationem PRC )

89
administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago dei, nisi illud, quod inhaeret contemplandae incommutabili ueritati. in cuius rei figura Paulus apostolus uirum tantum dicit imaginem et gloriam dei; mulier autem, inquit, gloria uiri est itaque quamuis hoc in duobus hominibus diuersi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intellegitur, tamen et femina, quia corpore femina est, renouatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit, ubi non est masculus et femina. sicut enim ab hac gratia renouationis et reformatione imaginis dei non separantur feminae, quamuis in sexu, corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod uir solus dicitur esse imago et gloria dei, sic et in ipsa prima conditione hominis secundum id, quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eandemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem dei. sed propter unitatem coniunctionis, fecit deus, inquit, hominem ad imaginem dei. ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamuis secundum solum spiritum fieret ad imaginem dei, fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos, ut iam etiam corpus factum intellegatur. rursus ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos [*](6 I Cor. 11, 7 ) [*](2 hac] ac E1 optemperante S 3 illut P inheret EC ineret S contemplande R 6 inquid R itaque] ita ES 9 femina] femina est P, est er. R quia] quae bd et corp. C est c. fem. bd feminata E est om. P 10 agnitione Sd 11 eius] ei\' (d er.) R 12 enim] autem PRSbd (a. I. m. 2) E refonnatione. (m er.) P 18 sexu (s ex n m. 2) E 14 secundum] propter PRbd solus uir S 15 gloria. (m er.) E 17 itaque S rationalem E1 19 inquid P 22 inquit illum 810 fecit illos om. bd 28 rursum PRlbd 24 facta » 25 post nascuntur add. homines SC androginos E androgenos S )
90
uocant, ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse et quod de uiro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id, quod hic breuiter dictum est, diligentius coeperit explicari; et ideo pluralem numerum continuo subiecit dicens: fecit eos et benedixit eos. sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti scriptura de hominis creatione requiremus.

Nunc aduertendum est, quod, posteaquam dixit: et sic est factum, statim subiecit: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. ad hoc enim intulit: et sic est factum, quod ab illo loco inchoauerat, ubi ait: et dixit deus: ecce dedi uobis pabulum seminale et cetera. nam si ad omnia, quae supra dicta sunt, rettulerimus, quod ait: et sic est factum, consequens erit, ut fateamur etiam creuisse illos iam et multiplicatos inpleuisse terram in eodem sexto die, quod eadem scriptura testante post multos annos factum inuenimus. quapropter, cum data esset facultas haec edendi, et hoc deo dicente homo cognouisset, dicitur: et sic est factum, in hoc utique, quod deo dicente homo cognouit. nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa, quae data sunt, etiam uescendo adsumsisset, seruaretur illa consuetudo scripturae, ut, posteaquam dictum est: et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio ac diceretur: et acceperunt et [*]( 1 ostendit se] ostendisse R se om. El 8 manifestatur EPRSC ljiil (h m. 1 exp.) E brebiter El 4 explicare EXC 6 dixij dixi si 8. l. m. 2 E in s. l. P 8 animaduertendum b 9 factum est Sbd 10 pr. et om. Pl 13 inchoaberat P1 14 uos b pauulum Ex seminalem E etc. bd si] et si PBI G 15 dicta bis pos. S ret- tulerimus Eretulerimus PRSbd 16 confiteamur PRSbd creauisse E 19 haec facultas PRSbd aedendi E 20 deo om. El cognouisse (s. I. m. 2 af set) E factum est S 22 esca. (m cr.) R quae (q s. l, m. 1) R 23 assumsisset Pd assumpsisset SRb 25 ad s. I. m. 1 P 26 ferretur 81 )

91
ederunt. poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur deus, sicut illo loco, posteaquam dictum est: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida, subinfertur: et sic est factum, ac deinde non dicitur: et fecit deus, sed tamen ita repetitur: et congregata est aqua in congregationem suam et cetera.

Quod autem non singillatim ut in ceteris etiam de humana creatura dixit: et uidit deus, quia bonum est, sed post hominem factum datamque illi potestatem uel dominandi uel edendi subintulit de omnibus: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, merito quaeri potest. potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim ceteris, quae antea facta sunt, redditum est, tum demum de omnibus dici, quae fecit deus, ecce bona ualde. an forte, quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, non singillatim de his, quae ipso die facta sunt ? cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eundem diem sextum pertinent ? nisi forte illa et singillatim in suo genere et cum ceteris uniuersaliter dici bona meruerunt, et homo factus ad imaginem dei nonnisi cum ceteris hoc dici meruit. an quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi uero, posteaquam ibi constitutus est, dictum sit, quod hic praetermissum est.

Quid ergo dicemus ? an, quia praesciebat deus hominem [*]( 2 Gen. 1, 9 ) [*]( 2 illo] in illo PB!bd loco om. S 3 sub caelo eet bd in om. C congregatione una ElPR congregatio una C 5 repetiturJ reperitur b 6 congregationes suas EPRSCbd; cf. pag. 48, 24 10 uel dominandi om. S 12 que B queri S 13 (et 14) singulatim d 14 ante SR2 16 proficiuntur R 17 et ecce om. Ex 18 his] iis d qui El 19 bestiis et om. E 20 pertinet E1 21 et illa b et fin. om. El 23 meruit Rl 24 constitutus (n a. l. m. 1) R 26 praetennissus R 27 dicimus PB!SCb )

92
peccaturum nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum ceteris eum dicere uoluit bonum, uelut intimans, quid esset futurum ? quia, cum ea, quae facta sunt, in eo, quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut uel illa, quae non peccauerunt, uel illa, quae peccare non possunt, et singula bona et in uniuerso omnia ualde bona sunt. non enim frustra est additum: ualde, quia et corporis membra, si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in uniuersi corporis conpage omnia pulchriora; quia oculum, uerbi gratia, placitum atque laudatum, tamen, si separatum a corpore uideremus, non diceremus tam pulchrum quam in illa conexione membrorum, cum loco suo positus in uniuerso corpore cerneretur. ea uero, quae peccando amittunt decus proprium, nullo modo tamen efficiunt, ut non etiam ipsa recte ordinata cum toto atque uniuerso bona sint. homo igitur ante peccatum et in suo genere utique bonus erat; sed scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret, quod futurum aliquid praenuntiaret. non enim falsum de illo dictum est. qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. non autem, quando cum omnibus bonus est, sequitur, ut etiam singillatim bonus sit. moderatum est itaque, ut id diceretur, quod et in praesenti uerum esset et praescientiam significaret futuri. deus enim naturarum optimus conditor, peccantium uero iustissimus ordinator est, ut etiam, si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis uniuersitas pulchra sit. sed iam ea, quae sequuntur, in sequenti uolumine pertractemus. [*]( 4 in-sunt in mg. sup. add. P quo B 6 bona sunt b omnia om. Pbd bona ualde Sbd 7 ualde 8. I. P 8 si om. S multa El 9 aniuerso b 11 uiderimus PRlC in s. l. m. 1 E 12 in om. Rl 13 ammittunt B 14 tamen modo bd ut (t s. I. m. 1) E non (n fin. 8. I. m. 1 E 15 rectae SR 16 in om. CRlb utique genere d 18 de illo falsum S 20 bonus init. exp. m.1 E 22 idj ad in ras. m. 2 S quod et] et quod b quod PRld praesentia El 24 uero om. 8 26 sequntur E secuntur S 27 Expl. liber tertius. incipiunt capitula fol. 45 E Explicit liber tertius (litt. maio col.) fol. 63b P Eiplicit liber tertius ;: Incipit liber quartus (litt. maio col.) fol. 78* R pag. 76b S fol. 24* C )
93