De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cum autem sano corpore nec somno sensibus consopitis aliquo occulto opere spiritali in ea uisa, quae similia sunt corporalibus, anima rapitur, non, quia modus diuersus est, ideo est etiam diuersa natura uisorum, cum et in illis causis, quae de corpore existunt, sit utique differentia et aliquando a contrario. nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi uias in capite, ut talia uideant, qualia somniantes uident, quorum dormiendo auertitur intentio a sensu uigilandi et in ea uidenda conuertitur. cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea, quae uidentur, ex alio genere sunt quam ex natura spiritus, de quo uel in quo fiunt similitudines corporum. ita quamuis diuersa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore uigilantis occulta quadam ui spiritali anima rapitur, ut uice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu uideat, eadem tamen est natura uisorum. neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla [*]( 1 cap. XXXVIIII E anima PBl animę b 2 ad] ab P\' in post an 8. l. m. 1 R 3 exsistente S 4 corpora] corpore PRX 6 se om. S 7 effectione] affectione PRSbd presentatur S 8 ceci 8 9 no«*tione (ti er.) R 11 cap. XL E 12 oper.e (a er.) S uisa (a 8. 1. m. 1) P 13 modus.. (di er.) P 15 sit] sic P1 16 frenetici EPRS 19 in (i s. l. m. 1) P 20 fiat] faciat P1 hoc autem dormiendo om. P cap. XLI E 21 que R 22 similitudinis P1 simitudines 81 similitudine. (s er.) R 24 ui] uis P 25 expraessas P similitudinis P1 simitudines 81 27 anima R )

412
praesensione futurorum ex se ipsa uersare imagines corporum, sicut etiam cogitando adsolet, cum uero in ea uidenda spiritu adsumitur, diuinitus haec demonstrari, quandoquidem aperte scriptura dicit: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuuenes uisa uidebunt, et senes somnia somniabunt, diuinae operationi utrumque tribuens, et: angelus domini adparuit homini in somnis dicens: noli timere accipere Mariam coniugem tuam, et iterum: tolle puerum et uade in Aegyptum.

Itaque bono quidem spiritu adsumi spiritum hominis ad has uidendas imagines, nisi aliqua significent, non puto; cum uero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est, sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu siue dormienti siue aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. uigilantibus etiam neque ullo morbo adflictis nec furore exagitatis occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas promendo diuinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetauit, cum eius intentio non haberet uoluntatem prophetandi, uerum etiam id suscipientes, ut diuinandi modo aliquid dicerent, nouimus.

Nam quidam iuuenes iocando, ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino, utrum duodecim signa dicerentur. qui cum hospitem suum mirari cernerent, quae dicebant, et adtestari esse [*]( 4 Ioel. 2, 28 7 Matth. 1, 20; 2, 13 19 cf. Ioh. 11, 51 ) [*]( 1 presensione S uersare om. R 2 adsolet Ets: eas solet P eas solet (e init. uocab. eas paene er.) Rbd assolet E* uero] ergo P spirituj sps Rb 3 asumitur J21 4 scribtura EP 7 homini] Ioseph bd 10 cap. XLII E adsumi ElS 11 aliqua (s. I. m. 2 add. al quid) E aliquid PRSbd 12 expraessius PR 13 humanas 81 14 a om. S 16 a om. E 19 caifas ES 20 profetauit E uolumtatem El 21 suscipientes] suspicientes E 22 cap. XLIII E 23 fallerent (n 8. I. m. 1) S 25 dicerentur] dissererentur S 26 adtestari El atestari P attestati b )

413
uerissima, audacius in plura progressi sunt. at ille adtestans ad omnia mirabatur. postremo ab eis de filii salute quaesiuit, quem diu absentem desiderabat et, quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset, sollicitus erat. at illi non curantes, quid post eorum abscessum ueri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt saluum ac propinquantem et eo ipso die, quo haec loquebantur, esse uenturum; neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset eos ille redarguendos postera die sequeretur. quid multa? dum iam abire disponerent, ecce, subito adhuc eis illic positis uenit.

Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quandam paganorum sollemnitatem, non aliquo . spiritu adreptus, sed imitatione ludicra adrepticios aemulatus scientibus circumstantibus et spectantibus. moris enim erat, ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adulescentes post prandium uellent eo more ludere, nullus prohiberetur. ille ergo inter saltandum facto sibi silentio iocabundus et ridente multitudine circumseptus ea nocte, quae inpendebat, in ea silua, quae iuxta erat, hominem a leone interemtum iri, ad cuius cadauer spectandum inlucescente die confluxuram turbam et illius sollemnitatis locum deserturam praedixit. et factum est, cum satis cunctis, qui aderant, in omnibus eius motibus claruisset hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata uel alienata mente dixisse ipso etiam [*]( 2 eis de] eisdg P 7 ac Et di*e P die S 8 loquebatur P1 9 redarguendo S postera die] post pridie Pb post tridie S post tridiae S 10 dispunerent P 12 cap. XLIIII E sjmphoniamcum E simphoniacum S erant (n s. l. m. 1) S 13 solemnitatem bd 14 adreptus Fl arreptus E*PMSbd; sed fortasse scribendum est: abreptus . confer. 386, 19 imitationem (m exp. m. 1) S adrepticios El arrepticios E2Pb arreptioa B arreptitios d arrepticiose multatus S 15 spectantibus] exspectantibus S 16 phanaticis EPSSb 17 adolescentes B2bd 18 sibi] siue P1 siui Pa silentio] lentio S 21 interemptum BSbd diae S 22 deserturum b 24 eum] enim (8. l. m. 2 add. al eQ) E autem 81; in mg. add. m. 2 eum S 25 alienata Sl )

414
tanto amplius mirante, quod accidit, quanto magis nosset, quo id animo atque ore protulerit.

Quonam modo haec uisa in spiritum hominis ueniant, utrum ibi primitus formentur an formata ingerantur et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu uident, uerum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, nouerunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus — quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne aliorum oculis uideantur, abscondimus — et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines sed, utrum aliquid significent, ignoretur, aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur, aliquando uero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent uideat: et scire difficillimum est et, si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.

Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse spiritalem quandam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines, siue cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur eius similitudo in spiritu memoriaque reconditur; siue cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam spiritalis aspectus, quae iam erant in spiritu et antequam ea [*](2 id om. S 3 quonam] quoniam (s. 1. add. m. 2 at na) E spu P 5 coniunctionem R cernentur S cap. XLV E 6 simitudines 81 quas] quasi S 7 quemammodum EPRS 8 corpora EIPRI corpore S 12 quemammodum ES 16 sed scripsi: et lib. 17 sentientur b nesciagtur Ex 19 in spu b ipsa S om. P1 et mente] semente S 21 plicare P1 operosissimum est b 22 cap. XLVI E nunc RI 26 memoriaquae R reconditur (s. l. m. 2 add. al receditur) E 27 spiritalis (i fin. sup. e pos. m. 1) S 28 iam om. b )

415
cogitaremus; sine cum eorum corporum, quae non nouimus, sed tamen esse non dubitamus, similitudines non ita ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; siue cum alia, quae uel non sunt uel esse nesciuntur, pro arbitrio uel opinatione cogitamus; siue unde unde neque id agentibus neque uolentibus nobis uariae formae corporalium similitudinum uersantur in animo; siue cum aliquid corporaliter acturi ea ipsa disponimus, quae in illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus; siue iam in ipso actu, uel cum loquimur uel cum facimus, omnes corporales motus, ut exeri possint, praeueniuntur similitudinibus suis intus in spiritu: neque enim ulla uel breuissima syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset; sine cum a dormientibus somnia uidentur uel nihil uel aliquid significantia; siue cum ualetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi imagines corporum spiritus ueris corporibus ita miscet, ut internosci uel uix possint uel omnino non possint et aut significent aliquid aut sine ulla significatione oboriantur; siue prorsus ingrauescente aliquo morbo uel dolore corporis et intercludente intus uias, quibus animae, ut per carnem sentiret, exerebatur ac nitebatur intentio, altius quam somno absentato spiritu corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines uel significantes aliquid uel sine ulla significatione adparentes; siue nulla ex corpore causa existente, sed adsumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in huius modi uidendas similitudines corporum, miscens eis uisa corporalia, cum simul etiam corporis sensibus utitur; siue ita spiritu adsumente alienatur ab omni corporis sensu et auertitur, ut solis similitudinibus corporum spiritali uisione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia uideri. [*]( 8 intuepimur (t 8. I. pos. et ni exp. m. 2) P 5 unde ljIų4ę E om. b 9 actu. (i er.) R 10 eiseri BSd praeueniuntur] preueniuntur P quae preueniuntur b 12 sillaba S perspecta b 14 ualitudine PltSb 16 omnino (s. I. m. 2 add. at bus) E 18 aboriantur S prorsus (8. I. m. 2 i pocius) jR 20 nitebatur] intelligebatur b alitius R 21 absenato E exsistunt P, (s. 1. m. 2 add. at Cstant) E 23 sistente Pl exsistente R 24 adque El 25 cap. XLVII E 27 assumente PBSb )

416

Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis uisiones habet quam illud mentis atque intellegentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur et ea cernuntur, quae neque sunt corpora nec ullas gerunt formas similes corporum, uelut ipsa mens et omnis animae adfectio bona, cui contraria sunt eius uitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus. quo enim alio modo ipse intellectus nisi intellegendo conspicitur? ita et caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et cetera huius modi, quibus propinquatur deo, et ipse deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.

Quamquam itaque in eadem anima fiant uisiones, siue quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum caelum et terra et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt, siue quae spiritu uidentur similia corporum, de quibus multa iam diximus, sine cum mente intelleguntur, quae nec corpora sunt nec similitudines corporum, habent utique ordinem suum et est aliud alio praecellentius. praestantior est enim uisio spiritalis quam corporalis et rursus praestantior intellectualis quam spiritalis. corporalis enim sine spiritali esse non potest, quandoquidem momento eodem, quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit: quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea, quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo uelut nuntio utitur ad formandum in se ipsa, quod extrinsecus nuntiatur. non potest itaque fieri uisio corporalis, nisi etiam spiritalis simul [*]( 9 Gal. 6, 22. 28 11 cf. Rom. 11, 36, ) [*]( 1 cap. XLVIII E 3 adque El 4 inferior\'] adiudicantar P 6 eorpora R1 nec] neque Mbd 7 hominibus (s. l. m. » add. at ne) E 9 cap. XLVIIII E 11 propinquatus El 12 per qafi in ras. P 14 et ante terra om. Bbd 15 quemarnmodura EP quaem ammodum B 16 que S 17 intellegantur S 19 aliut alio P prestantior ES 20 quam corporalis rcpetitum del. м. 2 R prestantior E iatellectualis (s. I. add. m. 2 al intellegibilis) E 26 uelud 81 )

417
fiat; sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id, quod per corpus uidebatur, inueniatur in spiritu. at uero spiritalis uisio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu adparent et finguntur multae pro arbitrio uel praeter arbitrium demonstrantur. item spiritalis uisio indiget intellectuali, ut diiudicetur, intellectualis autem ista spiritali inferiore non indiget. ac per hoc spiritali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. cum ergo legimus: spiritalis omnia diiudicat, ipse autem a nemine diiudicatur, non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est: orabo spiritu, orabo et mente, sed ei ilia notione debemus accipere, qua dictum est: reno namini autem spiritu mentis uestrae. iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritalis omnia diiudicat. quapropter non absurde neque inconuenienter arbitror spiritalem uisionem inter intellectualem et corporalem tamquam medietatem quandam obtinere. puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud, quod uere corpus est, et illud, quod nec corpus est nec simile corporis.

Inluditur autem anima similitudinibus rerum non . earum uitio, sed opinionis suae, cum adprobat quae similia sunt pro his, quibus similia sunt, ab intellegentia deficiens. fallitur ergo in uisione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus — sicut nauigantibus uidentur in terra moueri quae stant et intuentibus caelum stare sidera, quae mouentur, et diuaricatis radiis oculorum duae lucernae species adparere et in aqua remus infractus [*]( 9 I Cor. 2, 15 11 I Cor. 14, 15 13 Ephes. 4, 28 ) [*]( 2 inuenie.atur R 5 preter PS 6 intellectuali (ali in ras. m. 2) R ut (t corr. m. 2) R 9 subnecta El diiudicat] iudicat Rbd 10 ęţ ipse E 12 notione] notitione P natione Sl narratione 82 13 qua 2?1 18 optineret E 20 corpori b inter-corporis add. m. 1 in mg. inf. P illut 81 21 corpori b 22 a similitudinibus E 23 aprobat ES 24 his] iis d 25 uisionem R 28 sideraque 81 29 speties R infractis Rl ) [*]( XXVIII. Aug. leCI. III pari 1. ) [*]( 27 )

418
et multa huius modi — aut cum putat hoc esse, quod similiter coloratum est uel similiter sonat uel olet uel sapit uel tangitur — hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in caccabo putatur legumen et sonitus transeuntis uehiculi putatur ex tonitru et, si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba, quae uocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo suco adfectus putatur melle conditus et ignotus anulus contrectatus in tenebris putatur aureus, cum sit aereus uel argenteus — aut cum repentinis inopinatisque corporalibus uisis anima turbata uel in somnis uidere se putat uel aliquo eius modi spiritali uiso adfici: unde in omnibus corporalibus uisis et aliorum sensuum. contestatio et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut, quod in hoc rerum genere uerum est, inueniatur quantum inueniri potest. in uisione autem spiritali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu uidentur, fallitur anima, cum ea, quae sic uidet, ipsa corpora esse arbitratur uel, quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non uisa coniectat. at uero in illis intellectualibus uisis non fallitur. aut enim intellegit, et uerum est; aut, si uerum non est, non intellegit: unde aliud est in his errare, quae uidet, aliud ideo errare, quia non uidet.

Quapropter cum rapitur anima in ea uisa, quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis auertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, iam diuinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed uisa corporum similia spiritaliter nouerit cernere, sicuti qui se in somnis uidere, etiam antequam [*]( 1 putat] putat aliquid bd hac Sl, in mg. hoc 3 post coctum er. est & in R cacabo Rbd 5 tonitruo Rbd 7 succo PSbd 8 annulus bd 9 aut argenteus JRSbd inopinatisqu.e S 10 uideri S 11 aliqua S huiusmodi d uiso] uisione S afficit P affici* R 12 maximae SS 15 similitudinibus (ni 8. l. m. 1) R 17 quid R su.spicione (b er.) R falsaquiie (a exp. m. 1) P 18 contectura P 22 errare om. R 26 mortaet E ammonitionis EPRS 28 qui] qua» (e er.) Rl quae bd se om. b )

419
euigilent, sciunt. ibi si etiam uidentur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes uidentur siue ipsa hominis mente diuinitus adiuta siue aliquo inter ipsa uisa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Iohanni exponebatur, magna reuelatio est, etiamsi forte ignoret ille, cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista uideat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur.

Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu uidentur, ita et ab ipsis rapiatur ut in illam quasi regionem intellectualium uel intellegibilium subuehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua ueritas cernitur, nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur, ibi uirtutes animae non sunt operosae ac laboriosae; neque enim opere temperantiae libido frenatur aut opere fortitudinis tolerantur aduersa aut opere iustitiae iniqua puniuntur aut opere prudentiae mala deuitantur. una ibi et tota uirtus est amare quod uideas et summa felicitas habere quod amas. ibi enim beata uita in fonte suo bibitur, unde aspergitur aliquid huic humanae uitae, ut in temtationibus huius saeculi temperanter, fortiter, iuste prudenterque uiuatur. propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis uisio ueritatis, labor suscipitur [*]( 4 cf. Apoc. 1, 10 sqq. ) [*]( 2 noscantur (a sup. u scr. m. 1) S presentes R 4 apocalipsi FRS iohannis PR ioanni bd 6 reuellatio P 6 e] ex b 10 quemammodum PS quem ammodum R 12 ipsis (s fin. add. m. 2) R 13 intellegiuiliQ P subueatur ESt subueheatar P ubi] Ibi (post subuehatur enim (.) distinctum est) b 14 prespicua S 15 obfuscatur S2 obfusciitur b 16 operose S laboriose S cap. LII E operae E liuido P 17 operae E operae E 18 operae E male S diuitantur S 19 ibi (i init. ex u) E 21 uiuitur El unde] inde Rbd 22 ternperani. (~ add. m. 2) B fortiter (i ex e m. 1) E iustae Pl ) [*]( 27* )

420
et continendi a uoluptate et sustinendi aduersitates et subueniendi indigentibus et resistendi decipientibus. ibi uidetur claritas domini non per uisionem significantem siue corporalem, sicut uisa est in monte Sina, siue spiritalem, sicut uidit Esaias uel Iohannes in Apocalypsi, sed per speciem non per aenigmata, quantum eam capere humana mens potest, secundum adsumentis dei gratiam, ut os ad os loquatur deus ei quem dignum tali conloquio fecerit, non os corporis, sed mentis, sicut intellegendum arbitror, quod de Moyse scriptum est.

Concupiuerat enim, sicut in Exodo legimus, uidere deum, non utique sicut uiderat in monte nec sicut uidebat in tabernaculo, sed in ea substantia, qua deus est, nulla adsumta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum, sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest seuocata ab omni corporis sensu, ab omni significatiuo aenigmate spiritus. sic enim scriptum est: si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, cum paulo superius legatur: et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. sentiebat ergo, quid uidebat et quod non uidebat desiderabat. nam et paulo post, cum dixisset ei deus: inuenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus, respondit [*]( 7 cf. Num.12, 8 11 cf. Eiod. 19,18; 33,9 18 Exod. 83,13.11. 17 ) [*]( 1 continendi (i fin. 8. l. m. 1) E continenti P1 sustinendi 94 E aduersitates—resistendi 8. l. m. 1 E post aduersitates del. est m. 1 et subueniendi aduersitates P 2 resistendia*} E 3 sine] sibe P 4 cap. LIII E 5 isaias bd iohannes P1 Ioannes d apocalipsi RS 6 enigmata EPRS ea b mens humana PRbd 7 assumentis (s fin. s. Z. m. 1) R 5s (bis) P deus om. Pl ei quem dignum tali deus Rbd 9 cum uoce sicut incipit cap. 27 in bd scribtum EXP 10 sicut] ut b 12 assumpta RSbd 16 seuocata P1 fin. abJ et ab Pbd 17 aenigmatge E aenigmatae R enigmate S scribtum EaP 18 ergo] enim El 19 uideam] ut uideam E*PRS*bd 20 et om. bd loquutus P est om. Pbd 21 quis (s m. 1 s. I.) E sutt s. l. m. 1 P 22 non om. S 23 enim om. b )

421
ei: ostende mihi claritatem tuam. et tunc quidem responsum accepit a domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. deinde subiecit et ait illi: ecce locus penes me, et stabis supra petram; statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in specula petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non adparebit tibi. nec tamen secuta scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narrauit satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in ecclesiae significationem. ipse est enim locus penes dominum, quia ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et cetera, quae ibi dicta sunt, eidem intellegentiae congruunt. nisi tamen concupitam et desideratam dei claritatem Moyses uidere meruisset, non in libro Numerorum diceret deus ad Aaron et Mariam fratres eius: audite uerborum meorum: si fuerit propheta uester, in uisione illi dominus cognoscar et in somno loquar illi! non ita, quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est; os ad os loquar ad illum in specie et non per aenigmata, et claritatem domini uidit. neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad

Moysen faci-e ad faciem, contra in contra, quando tamen [*]( 1 Ex. 33, 18. 20—23 18 Kum. 12, 6-8 ) [*]( 2 accipit PB1 3 potes. S 6 supra (s. l. m. 2 add. af sup) E super PBSbd transiit PR 7 specula] spelunca bd 8 inanum raeatp E manum meam R3b 9 nam facies mea om. Sl 10 sequta P1 secutura R2 om. S 12 est] est figura (flgura add. m. 2) S figura- tae E aeclesiae E significatione PR2Sbd 13 ipsa b aeclesia E 15 intellegendae B, (8. l. m. 2 al de) E 18 uerba mea JPbd 19 uester] inter nos domino d inter nos b illi] illius b dominus om. d cognoscetur P 20 somnio Pb 22 enigmata ERS 25 sic (s. I. m. 2 al si) E )

422
dixit ei: ostende mihi temet ipsum, et nunc etiam ad ipsos, quos obiurgabat et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. illo ergo modo in illa specie, qua deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo uiuens uidet uita ista, qua mortaliter uiuitur in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac uita quisque quodammodo moriatur siue omnino exiens de corpore siue ita auersus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subuehitur uisionem.

Quapropter si hoc tertium uisionis genus, quod superius est non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur, uerum etiam omni illo spiritali, quo similitudines corporum spiritu, non mente cernuntur, tertium caelum appellauit apostolus, in hoc uidetur claritas dei, cui uidendae corda mundantur. unde dictum est: beati mundicordes, quia ipsi deum uidebunt, non per aliquam corporaliter uel spiritaliter figuratam significationem tamquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, quod de Moyse dictum est "os ad os", per speciem scilicet, qua deus est quidquid est, quantulumcumque eum mens, quae non est quod ipse, etiam ab omni terrena labe mandata, ab omni corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest: a quo peregrinamur mortali et corruptibili onere grauati, quamdiu [*]( 10 cf. II Cor. 12, 3 17 Matth. 5, 8 19 cf. I Cor. 13, 12 24 cf. n Cor. õ, 6. 7 ) [*]( 1 ei dixit S ei om. P semetipsum R 2 preferebat R 4 in om. S 5 presentius B loquutione P 6 uinens] uidens bd uidet] uidit P uiuet bd 8 quodadmodo E1 9 adaersns (d exp. tn. 1) P 11 in 8. l. m. 1 8 12 eap. LIllI E 13 quod Rb 15 non] et non p2Bbd 17 corde P mundo corde PRSbd 20 enigmatae E enigmate S 21 quia E est deus Rbd 22 ipse] ipse est b 23 ab-ab om. P1 omni corpore et ab omni terrena Rb ab] et ab PSd ab omni corpore om. Rb 24 similitudinem R 25 peregrinamur (amur ita ras.) JR onere] honore 81 one*. regrauati (one in ras. m. 2) R )

423
per fidem ambulamus, non per speciem et cum hic iuste uiuimus. cur autem non credamus, quod tanto apostolo gentium doctori, rapto usque ad istam excellentissimam uisionem, uoluerit deus demonstrare uitam, in qua post hanc uitam uiuendum est in aeternum? et cur non dicatur iste paradisus excepto illo, in quo corporaliter uixit Adam inter ligna nemorosa atque fructuosa? quandoquidem et ecclesia, quae nos congregat in caritatis sinum, paradisus dicta est cum fructu pomorum. sed hoc figurate dictum est, tamquam illo paradiso, ubi proprie fuit Adam, ecclesia significata sit per formam futuri. quamquam diligentius considerantibus fortassis occurrat illo paradiso corporali, in quo Adam corporaliter fuit, et istam uitam sanctorum significatam, quae nunc agitur in ecclesia, et illam, quae post hanc erit in aeternum: sicut Hierusalem, quae interpretatur "uisio pacis" et tamen terrena quaedam ciuitas demonstratur, significat Hierusalem matrem nostram aeternam in caelis siue in his, qui spe salui facti sunt et quod non uident sperantes per patientiam expectant, secundum quos multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum, siue in ipsis angelis sanctis per ecclesiam multiformis sapientiae dei, cum quibus post hanc peregrinationem sine labore et sine fine uiuendum est.

Si autem sic accipimus tertium caelum, quo apostolus raptus est, ut quartum etiam et aliquot ultra superius caelos esse credamus, infra quos est tertium hoc caelum, sicut eos [*]( 8 Cant. 4, 13 18 cf. Rom. 8, 24. 25 19 cf. Gal. 4, 26, 27 21 Ephes. 3, 10 ) [*]( 1 iustae P1 2 quur FR 8 doctori gentium PRSbd 5 uidendum R eap. LV E quur PR 6 paradysus P 7 aeclesia E 8 sinu b 9 figuratae E figuratum R 10 propriae R aeclesia E significata] figurata b 14 aecleaia E ecelesia. (m er.) S 15 cap. LVI E Ierusalem Rd interpraetatur EPR 16 tamen] ctl b quaedam terrena (terraena P) PRSbd 17 ierusalem Pd aeternam 8. i. m. 1R 18 iia d 20 deserte P in om. Sd 21 aeclesiam E sapientiae (8. I. m. 2 add. a1 grę) E 25 aliquod ES snperius] super hos S 26 quod S hoc tertium PRSbd caelum om. R )

424
alii septem, alii octo, alii nouem uel etiam decem perhibent et in ipso uno, quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant ac per hoc corporeos esse uel ratiocinantur uel opinantur — de quorum ratione atque opinione nunc disserere longum est; potest autem fieri, ut. etiam in spiritalibus uel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse contendat aut, si possit, ostendat eosque distinctos iuxta aliquem prouectum magis minusue inlustrium reuelationum — sed utcumque se ista habeant et accipiantur, ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic, ego uisorum uel uisionum praeter ista tria genera aut corpore aut spiritu aut mente usque adhuc uel nosse uel docere non possum. sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.

Sicut autem in ista luce corporea est caelum, quod super terras suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus, sic in illo genere spiritali, in quo uidentur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito diuina. quae demonstrant angeli miris modis: utrum uisa sua facili quadam et praepotenti iunctione uel conmixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo nostram in spiritu nostro informare uisionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est. sunt autem alia uisa usitata et humana, quae [*]( 4 opinantur (n fin. 8. 1. m. 1) R rationem R atque] siue PRSbd opinionem B 5 potest (te 8. 1. m. 1) S autem] etiam d etiam] iam S in om. b 7 aut-ostendat add. in mg. m. rcc. P 8 minusuel P 9 habent PRb accipiuntur b 10 cap. LVII E 12 quot (t m. 1 ex d) E quod PlS1 13 unumquoque S 16 terram S suscipimus b 17 longe (e ex a m. 2; E 19 quaedam (sup. ae add. m. 2 al a) E excellentia RI 20 uisi R 21 praeponenti (8. 1. add. m. 2 ai t) E 22 esse se (se add. m. 2) E an] ac P 23 nostro (tro 8. I. tn. 1), E pręceptu R u 24 dicturas (u s. I. pos. m. 1, sed m. 2 del. est) E res om. P uisa om. EPlS et om. b quae — 425, 4 cogitando in ras. m. 2 R )

425
siue ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt siue ex corpore spiritui quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus adfecti uel carne uel animo. non solum enim uigilantes homines curas suas cogitando uersant in similitudinibus corporum, uerum etiam dormientes hoc saepe somniant, quo indigent; nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate et epulis poculisque inhianter instant, si forte esurientes sitientesque dormierunt. quae omnia puto conparata illis angelicis demonstrationibus sic habenda, ac si in ista natura corporum terrena caelestibus conparentur.

Sic etiam in illo genere intellectualium uisorum alia sunt, quae in ipsa anima uidentur, uelut uirtutes, quibus uitia sunt contraria, siue permansurae, ut pietas, siue utiles . huic uitae et postea non futurae, sicut fides, qua credimus ea, quae nondum uidemus, et spes, qua futura cum patientia expectamus, et ipsa patientia, qua omnia toleramus aduersa, donec quo uol-umus ueniamus. istae quippe et huius modi uirtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem ualde necessariae sunt, non erunt in illa uita, propter quam adipiscendam sunt necessariae, et tamen etiam ipsae intellectualiter uidentur; neque enim aut corpora sunt aut species habent similes corporum. aliud autem est ipsum lumen, quo inlustratur anima, ut omnia uel in se uel in illo ueraciter intellecta conspiciat. nam illud iam ipse deus est, haec autem creatura, quamuis rationalis et intellectualis ad eius imaginem facta, quae cum conatur lumen illud intueri palpitat infirmitate [*]( 1 post sine legitar qualia saepe p. 426, 14 — uers. 20 corporis sui sqq. usque ad 427, 4 non solum in fol. 389b P; ex ipso spiritu sqq. leguntur post u. 6 p. 426 ceterum uide praefationis partem de codice P agentem exsistunt P exlstunt 81 4 curas] cur eas S 5 sepe PRS quo] quocĮ E quod PS 6 aepulis B 7 inianter E inhiantes bd instant] insistunt Pbd 8 dormiant R dormiunt b 9 abenda Pl 12 cap. LVIII E uidenter P1 18 permansure R pietates P 16 exspectamus (s pr. s. l. m. 1) E 17 ueniamus (a. I. add. m. 2 ai uide) E iste ER in huiusmodi S 18 transiendam S istam] iustam b 20 ipse P 21 uidentur (u fin. ex e) E 22 quo (o ex i m. 1) E 24 iam om. b hec S hoc b)

426
et minus ualet. inde est tamen quidquid intellegit sicut ualet. cum ergo illuc rapitur et a carnalibus subtracta sensibus illi expressius uisioni praesentatur non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se uidet, quo adiuta uidet quidquid etiam in se intellegendo uidet.

Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur an ad incorporalia corporalibus similia, an uero nec ad ipsa, sed ad illud, quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius, cito quidem responderim ad corporalia loca eam uel non ferri nisi cum aliquo corpore uel non localiter ferri. iam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto. ad spiritalia uero pro meritis fertur aut ad loca poenalia similia corporibus, qualia saepe demonstrata sunt his, qui rapti sunt a corporis sensibus et mortuis similes iacuerunt et infernas poenas uiderunt, cum et ipsi in se ipsis gererent quandam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri et talia similibus experiri. neque enim uideo, cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum iacente sine sensu ipso corpore nondum tamen penitus mortuo uidet talia, qualia multi ex illa subductione uiuis redditi narrauerunt, et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. aut ergo ad ilia fertur poenalia aut ad illa itidem similia corporalibus nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum. [*]( 1 quicquid J!.\'2RS 8 uisioni expresaius PRSbd presentatur RS spaciis R 4 uideret E quo] quod P quidquid-uidet om. R 6 cap. LVIIII E 7 aliqui P feraqtur E 8 ad s. I. m. 1 E 9 corporalibus R 10 responderim Ex 12 aliquot E1 bostendat (h exp. m. 1) R 13 post puto sequuntur trerba: spiritualem enim arbitror esse, non corporalem in bd quae eadem p. 427, 28 suum locum habent. 14 penalia S cap. LX E 15 sepe RS his] iis d 16 infernales Rbd 17 gererent] cernerent P simitudinem S 18 illam E similibus] similia sensibus P similis sensibus R similibus sensibus S similitudinibus sensuum bd 19 quur P 20 tamen] cd b om. R 21 subditione P 22 reddi..ti (di er.) E abeat R 23 exierint b )

427

Neque enim recte dici potest uel illas falsas esse poenas uel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim et falsa sunt, quando per opinationis errorum alia pro aliis putantur. nam Petrus non solum cum discum illum uidebat et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat, in hoc utique fallebatur, uerum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e uinculis ibat in corpore ambulans et praesentatus corporalibus formis et putabat se uisum uidere, nihilominus fallebatur. nam et illae in disco erant spiritales formae corporalibus similes et ista corporalis expressio soluti de uinculis propter miraculum spiritali similis erat. fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis adprobaret. quamuis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae adficiuntur seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet adpareant, sunt tamen et uera laetitia est et uera molestia facta de substantia spiritali. nam et in somnis magni interest, utrum in laetis an in tristibus simus. unde quidam in rebus, quas concupiuerant, constituti se euigilasse doluerunt et rursus grauibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque uexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala reuocarentur. et utique dubitandum non est, quod expressiora sint illa, quae inferna dicuntur, atque ob hoc uehementius sentiantur. nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se uidisse narrarunt, quam si somnia narrauissent. est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritalem arbitror esse, non corporalem. [*]( 4 cf. Act. 10, 11. 12 6 cf. Act. 12, 7-9 ) [*]( 2 letitiam P leticiam R et] haec PRSbd 8 nilominus P nichilominns R nihiUominus 8 9 ille P 10 expraessio P soluta R 12 alia] alias S 14 exutae corporibus R lo et om. b ipse EPR siuimet P 16 est om. PBbd modestia R 18 letis R concupirant P1 22 utique] ubique b expraessiora PR 25 morirentur S 26 expssiora R narrauerunt bd )

428

Nec audiendi sunt, qui adfirmant inferos in hac uita explicari nec esse post mortem; uiderint enim, quemadmodum poetica figmenta interpretentur. nos ab auctoritate diuinarum scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. quamquam possimus ostendere illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc uitam excipit animas mortuorum. unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. animam uero non esse corpoream non me putare, sed plane scire audeo profiteri; tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat potest negare animam esse, quae in somnis uidet uel ambulare se uel sedere uel hac atque iliac gressu aut etiam uolatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis uidetur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sine in requie siue in doloribus.

Quamquam et illud me nondum inuenisse confiteor inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. et Christi quidem animam uenisse usque ad ea loca, in quibus peccatores cruciantur, ut eos solueret a tormentis, quos esse soluendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non inmerito creditur. quomodo enim aliter accipiendum sit, quod dictum est: quem deus suscitauit a mortuis solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis, non uideo, [*]( 9 cf. Eetract. II 24. in duodecimo de inferis magis mihi uideor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere, cur sub terris esse credantur siue dicantur, quasi non ita sit. 26 Act. 2, 24 ) [*]( 2 uiderunt b quemammodum ES 3 interpraetentur EPR 4 scribturaram EP 5 recidere P 9 appellantur PRSb 10 queritur PRS 14 se ambulare RSbd uel hac] ac R illae Pl egressu Rb 15 referri] ferri R similitudineip E 16 aput El P 17 corporis S 18 sibe P1 19 requie PR doloribus (or s. l. m. 1) P 21 iustorum (s ex nc m. 1) E 26 a] ex PRSbd 27 non poterat in cod. legi nequit E )

429
nisi ut quorundam dolores apud inferos eum soluisse accipiamus ea potestate, qua dominus est, cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum, per quam potestatem etiam illis doloribus, quos soluit, non potuit adtineri. neque enim Abraham uel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferna tormenta legimus magnum chaos firmatum, sed nec apud inferos esse dicti sunt; contigit enim, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et diues et sepultus est. et cum apud inferos in tormentis esset et cetera. uidemus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in subplicio diuitis.

Illud etiam, quod Iacob dicit ad filios suos, deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos, uidetur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. neque enim paruum animae malum est tristitia, cum et apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur. proinde, ut dixi, nondum inueni et adhuc quaero nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam dumtaxat canonicam; non autem in bono accipiendum sinum Abrahae et illam requiem, quo ab angelis pius pauper ablatus est, [*]( .2 cf. Phil. 2, 10 8 Luc. 16, 22—26 14 Gen. 44, 29 18 cf. II Cor. 2, 7 ) [*]( 1 nisi om. S ut om. P rundam dolo legi non possunt E; in sequcntibus tales particulas uncinabo aput EXP eum] cum (B. I. m. 2 add. al eQ) E 2 [potesjtate E 3 c[aeles] tium E infernorum (n I. Z.) E inferorum 8 4 [potes]tatem E [potuit] E 5 attineri E teneri b habraham P 7 illa] alia b inferni bd chaos (o B. I.) E chasma P chaum S 8 affirmatum S caput (c exp. m. 1) P inferos om. R contingit P conti.git 8 9 afferri E282b 10 sinu E habrahae P abrahe R 13 requieip E requifi P suplicio E 15 senecta El senectutem b mea El tristitia (~> sup. a er.) P tristicia R uide S 16 tristicia R 17 quietS S 18 et] etiam b 19 obsorberetur S 20 quero R 21 pOBuisse-bono om. R scribturam ElP )

430
nescio utrum quisquam possit audire . et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse non uideo.

Uerum hoc dum quaerimus et aut inuenimus aut non inuenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere. quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus propter illud, quod apostolus ait scire se raptum hominem usque in tertium caelum, nescire autem siue in corpore siue extra corpus, et quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, non temere adfirmamus, utrum in tertio caelo sit paradisus, an et in tertium caelum et inde rursus in paradisum raptus sit. si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem uerbo omnis etiam spiritalis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest, non solum tertium caelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, uerum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est. unde et ecclesia sanctis temperanter et iuste et pie uiuentibus paradisus recte dicitur, pollens adfluentia gratiarum castisque deliciis, quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde eius consolationes dei iucundant animam eius. quanto magis ergo post hanc uitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla temtatio, ubi tanta requies post omnes dolores uitae huius neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam diues ille [*]( 17 cf. Eccli. 40, 27 20 cf. Ps. 93, 19 ) [*]( 1 eQ b 2 aput El P credimus R 8 querimus R 4 urguet E\'R 7 in (s. I. m. 2 al ad) E Tciurn R 9 audit P 10 et] etiam bd 11 sit] est P 12 propri.e PS quidem] quidem est b translato. (s er.) R 15 quicquid WBS preclarum PR 16 leticia M queda PR 17 aeclesia E sanctis] ig sanctis E in sanctis PBSbd 18 iustae PSl piae PSl 19 afluentia PS castitisque E castisquae P 20 pacientia R 21 quia] que P dolorS C; cum uoce dolorum finitur codex S eius] meo P B om. bd 23 habrahae P 24 temptatio E2PBG 26 quedam Jtt magna] manna P )

431
de tormentis et tenebris inferorum tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen uidit, ut ibi illum quondam contemtum pauperem agnosceret.

Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi uel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut, quoniam defunctorum animae inferis dignae carnis amore peccarunt, hoc eis per illas corporum similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terra recondatur. denique inferi eo, quod infra sint, latine appellantur; sicut autem secundum . corpus si ponderis sui ordinem teneant inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis, quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suaue habeant, resonare perhibetur. nec ipsam tamen rerum partem noster saluator mortuus pro nobis uisitare comtemsit, ut inde solueret. quos esse soluendos secundum diuinam secretamque iustitiam ignorare non potuit. quapropter animae illius latronis, cui dixit: hodie mecum eris in paradiso, non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum, sed aut illam requiem sinus Abrahae — non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit sapientia dei adtingens ubique propter suam munditiam — aut illum paradisum siue in tertio caelo siue ubicumque alibi est, quo post tertium caelum est raptus apostolus, si tamen non aliquid unum est diuersis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum. [*]( 18 Luc. 23, 43 22 cf. Sap. 7, 24 ) [*]( uel chftoi 1 longiquo E 2 chasma E1 chasma RlCl 3 contemptum PRSbd cognosceret R 6 rertl s. l. m. 1 C sic — u. 8 similitudines in mg, infer m. 1 C 7 digne R peccauerunt P2BSbd 8 corporum] corporalium PRSbd (m. 2 8. l. add. al lid) E exibeagtur (n exp. m. 1) P exhibeantur R 9 terram PRbd 10 sunt R 18 greca PRC 14 nichil RC 16 contempsit RCbd 18 anime R 19 prestitit E penae P poena R 20 aut] ut El requiem (i 8. l. m. 2) E 21 ęţ ipse E 22 mundiciam R illam C 23 paradisum El celo P )

432

Si ergo caelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram, secundum autem in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud, unde animalibus plenus in extasi Petro discus ille submissus est, tertium uero quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea, quae in illo caelo sunt, et ipsam dei substantiam uerbumque deum, per quod facta sunt omnia, per caritatem spiritus sancti ineffabiliter ualeat uidere et audire : non incongruenter arbitramur et illuc esse apostolum raptum et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem et, si dici oportet, paradisum paradisorum. si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni creatura, quid ea laetitia praestantius, quae in uerbo dei est, per quod facta sunt omnia?

Sed, si quem mouet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus summa illa beatitudo praeberi, difficilior quidem quaestio est, quam ut perfecte possit hoc sermone finiri; sed tamen minime dubitandum est et raptam hominis a carnis sensibus mentem et post mortem ipsa carne deposita transcensis etiam similitudinibus corporalium non sic uidere posse incommutabilem substantiam, ut sancti angeli uident, sine alia latentiore causa siue ideo, quia inest ei naturalis quidam adpetitus corpus administrandi: quo adpetitu retardatur quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum caelum, quamdiu non subest corpus, cuius administratione adpetitus [*]( 4 cf. Act. 10, 10-12 10 cf. II Cor. 12, 2—4 ) [*](2 quicquid. EsRS 3 similitudineip E 4 ecstasi d sflmissus PR 5 tercium R concupitur (s. I. tn. 2 spici) E 6 mund»«ra P 8 quod] quem PRCb per caritatem] in caritate PRCbd 10 esse om. R 11 et sij quod R 13 prestantius E 14 quod] qus R 15 spiritalibus R 18 questio R quam] qua R 19 raptum E 20 ipsam RC carng deposita R et trãscensis b 24 rettardatur (prim. t s. I. w. 1 exp.) E rare tardatur R reta[rda]tur P; uncinis inclusa codd. P et E aut perierunt aut legi nequeunt 26 [in il]lud P 26 [cuius] P administratione El adpetitus El )

433
ille conquiescat. porro autem, si tale sit corpus, cuius sit difficilis et grauis administratio, sicut haec caro, quae corrumpitur et adgrauat animam, de propagine transgressionis existens, multo magis auertitur mens ab illa uisione summi caeli: unde necessario abripienda erat ab eiusdem carnis sensibus, ut ei quomodo capere posset illud ostenderetur. proinde, cum hoc corpus iam non animale, sed per futuram commutationem spiritale receperit angelis adaequata, perfectum habebit naturae suae modum oboediens et inperans, uiuificata et uiuificans tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae, quod sarcinae fuit.

Nimirum enim erunt et tunc ista tria genera uisionum, sed nulla falsitate pro alio aliud adprobabitur nec. in corporalibus nec in spiritalibus uisis, multo minus in intellectualibus, quibus ita praesentatis et perspicuis perfruetur, ut longe minore euidentia nunc nobis adiaceant istae species corporales, quas sensu carnis adtingimus et eis multi ita sunt dediti, ut solas esse arbitrentur et, quidquid tale non est, putent omnino non esse. sapientes autem ita sunt in his corporalibus uisis, ut, quamuis ea praesentiora uideantur, certiores sint tamen in illis, quae praeter corporis speciem praeterque corporis similitudinem intellegendo utcumque praespiciunt, quamuis ea non ualeant ita mente conspicere, ut haec sensu corporis intuentur. sancti uero angeli et his corporalibus iudicandis atque administrandis praesunt nec eis tamquam praesentioribus familiaribus inclinantur et eorum [*]( 3 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 2 amministratio HPPRC 8 adgrauatur El propagineip E 5 celi R 6 sensftras (n m. 2 in rae.) E 8 comutationem R reciperit P ab angelis C adequata R coaequata bd 10 facilitate (a. I. m. 2 tJt felicitate) E 18 aliud pro alio bd 15 perfruitur RC 16 iste RC i7 atting[imns] P 18 quicquid jEPRC 19 putant b 20 ea] eis b praesentiora] uel praestantiora C 22 praeterque] praeter ER corporisquae E praespiciunt (ci ex cn m. 1) E perspiciunt PRCbd 24 haec] ex R senstl. C 25 amministrandis EPPR 26 tanquam R presentioribus R familiarins PRCbd inclinatur R inclina[n]tur P ) [*]( xxvm. Ang. sect. III pan 1. ) [*]( 28 )

434
significatiuas similitudines in spiritu ita discernunt et tanta potentia quodammodo tractant, ut eas possint etiam hominum spiritibus reuelando miscere, et illam incommutabilem substantiam creatoris ita conspiciunt, ut uisione atque amore et eam praeponant omnibus et secundum eam iudicent de omnibus et in eam dirigantur, ut agantur, et ex ea dirigant quidquid. agunt. denique quamuis abrepto apostolo a carnis sensibus in tertium caelum et paradisum hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque cognitionem rerum, quae angelis inest, quod, siue in corpore siue extra corpus esset, nesciebat. hoc utique non deerit, cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induetur incorruptione et mortale hoc induetur inmortalitate. omnia enim euidentia erunt sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia suis ordinibus distributa, et corporalia et spiritalia et intellectualia, in natura integra et beatitate perfecta.

Scio quidem nonnullos eorum, qui scripturas sanctas ante nos in fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse, quod ait apostolus tertium caelum, ut corporalis et animalis et spiritalis hominis hic differentias accipi uellent atque ad illud incorporearum rerum genus excellenti euidentia contemplandum esse apostolum raptum : quod genus etiam in hac uita spiritales homines prae ceteris rebus diligunt eoque [*]( 12 cf. I Cor. 15, 53 17 cf. Ambrosii et Hieronymi de Genesi quaestiones. ) [*]( 1 [in] P 4 conspicuunt E [conspiciunt] P more P1 6 praep[onant om]nibus P [omnibus et] P 6 agantur] aguntur E [ex ea dirigant] P quicquid WEG 7 quamjuis abrepto apos]tolo P 8 ter[tium caelum et] P [defuit ad plenam] P 9 cogni[tionem rerum quae an]gelis P 10 c[orpore siue extra cor]pus P h[oc utique non deerit cumJ P 12 hoc a. l. m. lR 13 e[nim] P 14 si[ne] P cum uoce ignorantia desinit codex R fol. 2416 16 beatitate (sed tate exp. et s. l. tudine add.) C 17 [quijdem P scribturas EP s[anctas an]te P 18 chatolica P 19 apostolus ę.iţ C 20 hic om. P ue[llent atque ad] P 21 ge[nus ciceljlenti P 22 contemnendum (s. l. add. m. 2 ai plan) E [apostolum r]aptum P 23 spi[ritales homi]nes P eo[que perfrui co]ncupiscunt P )

435
perfrui concupiscunt. ego autem cur maluerim spiritale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et spiritale dixerunt, ut earundem rerum alia tantummodo nomina ponerem, iam in primis huius libri partibus me disseruisse suffecerit. quae si rite pro modulo nostro disputauimus, aut spiritalis lector haec adprobabit aut etiam, ut sit spiritalis, adiuuante spiritu sancto aliquid ex ista lectione proficiet. sed iam uniuersum hoc opus, quod duodecim uoluminibus continetur, isto tandem fine concludimus. [*]( 1 quur P ma[luerim spiritale et] P et exp. in E 2 [illi fortasse anima]le P 3 [earundem] P alia om. P tantummodo] aliquanta modo C [ponerem — modulo] E [ponerem — h]uius P 4 [disseruisse — qu]ae P 5 nostro modulo C modulo] m; hac littera uocabuli modulo finttur codex P fol. 346b nos[tro — ad]pr[obabit — spiritalis] E 6 ut sit] non sic b adiuuante (ad m. 2 add.) E 7 s[piritu — profi]ciet E [uniuersum — duodecim] E 8 uolaminibu[s — concludimus] E 9 Eiplicit liber duodecimus de genesi ad littera do gratias fol. 216 E; a codice C subscriptio abest; ceteri codices sub finem mutili sunt. ) [*]( 28* )