De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est.in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et [*]( 10 Gen. 3, 1-24 ) [*]( 2 ne] ut b 3 cum cresceret] concresceret E1 non cresceret b 4 perget S 5 sit nota bd quid] quod 8 7 ut] et S sequntur El 8 Ezpl liber decimus incipiunt capitula libri undecimi/oi. 159 E Explicit liber decimus (litt. mai.) fol. 264b P Explicit liber decimus ; incip lib undecimus (litt. mai.) fol. 194* R Expl liber decimus (litt. mai.). Incipit liber undecimus (litt. maio rubr.) pag. 275h S fol. 89* C 9 Explicuerunt capitula incipit liber undecimus fol. 160 E Incp liber undecimus feliciter (litt. maio color.) fol. 265* P fol. 194* B 10 ambo] om. E eras. in R nudi ambo PSd 11 illos] eos C prudentior S 13 Quid quia] quid eat quod R 14 deus] dfis PC dominus deus b editis b 15 fructi S 16 in medio (in super eras. m) R 17 paradiso EPR deus] dfls P dfis ds C 19 scit b quoniam -0.. S 20 adaperientur (ad in mg. m. 2 ut uidettlr) R 21 scientis P )
Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod [*](1 sedisti PS 2 solo om. P edere§ E aederis P aedere S 3 illa S 4 edet] aedet S germinauit P* germinabit RPsbd 6 foeuum SR faciei tuae] w1ţ\\lş t9i faciei tuae (exp. m. 1) P uultus tui b 6 sumptus E*PRSbd 8 Uita] eua id est uita b 9 deus om. Pl 10 pellicias PSb pellitias R dominus om. EPRS 11 tamquam] quasi S 12 cognoscendum PR 13 manum suam Plbd; suam exp. tp. 2 R 14 aedat PS 15 uolu.ptatis (m er.) R 16 sumptus -EPPRSbd 17 omauit Pl cerubin PRl cherubim SR2d fiammam El 18 romfeam ES rompheam PR 20 scribturae EP 21 admonendum E1 et om. S 22 praeloquutum PS proloquutum ij1 23 littere P dei i pendatur P 24 ipse] ille S scribit P scribsit El 25 propheticum in officium S profeticum EprophęticumB adsumptae PRS assumptae bd )
Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.
Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est ,,prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam [*]( 4 cf. lib. VIII 1-7 8 cf. Rom. 7, 23 15 cf. lib. YIin 3—11 22 cf. Locut. de Genesi VIII ) [*]( 2 figuratae ESR 5 cap. I E 8 repugnante P 9 perpetrationem (pr. t 8. l. m. 1) E 18 putant b 14 quemammodum El propagaturi essent d 16 crimen (r 8. I. m. 1) E admisei (s alt. 8. I. m. 1) E admisai 8. I. m. 2 B admissum Pbd 17 consequuta Jt morerentur (n 8. I. m. 1) E 18 inoboedientiam P reciprocato PJR1 20 aeua S 21 confundebantur PJtlb 22 cap. II E 25 latini om. P 26 quod P solet sapientia bd )
Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.
Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut [*]( 1 cf. Luc. 16, 8 21 Iac. 4, 6 ) [*]( 1 consolendum PB 2 imposterom S 4 temptaret E2PRS ten- taret bd persuaderet om. Pl eligeret b 5 sed (d s. I. m. 2) E 7 uolontas JRl 8 potestas om. El 10 aput ElP 11 cap. IIII E hinc excerpit Eugippius ed. Kndll p. 182-192 quur E1 temtari (sic semper m. 1) E temptari (sic semper fere) PRS tentari bd 12 praestiebat R 13 penetrare Rl 14 aliqua.. P 15 sanctioribusque (c s. Z. m. 1) R reseratur P1 Ettg. (ed. Knoll 182, 23) 18 quia] quia eum S 19 posset E1 20 habeat PRl 21 supernis P1 22 quur PR esse ipse praesciebat altitudine quidem consilii eius cum sqq. Pb esse..... (ipse er.) altitudine. (ro er.) quidem consilii sui (sui in ras. m. 2 ex eius) R 24 ordinatus JS1 ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 22 )
Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis [*]( 8 Prou. 16, 18 (?) 9 Ps. 29, 7. 8 ) [*]( 1 superuae El 3 ille S peruers.e E peruersae PRS uteretur E 4: arbitrandQs (corr. m. 1) S õ anima (ni 8. I. m. 1) S 6 humilationem El 7 praeBumpserit E*PRSbd disceret (s m. 1 8. I.) S ueriBsimae PB 8 exaltaQitur E exaltabitur S gloria E1 humiliatnr (i ante a 8. l. tn. 2) E hurailiabitur PRS 10 aeternum] saeculum PE Eug. (8. l. m. 2 a) sdm) E 11 expertus iam Eug male PR habebat S superua ElP praesumptio BSbd 18 inquid EXPR bona uoluntate (bona 8. I. add. tn. 2) E prestitisti ES decori (i ex e) P 14 autem olta. S post tuam add. a me ES 15 pr. siuel E 16 alio. (0 ex n, m er.) P sit] est SEug. 17 de 8. I. m. 1 S poene JR pene S 18 quam] quoniam b bene non Eug. 19 hic S commendatur PRSbd 20 deus er. R 21 uoluntatibus El 22 malum] malunt E )
Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis [*](5 Iac. 1, 14. 15 21 Gal. 6, 1 ) [*](1 superniae P aliis-nouerunt om. Eug. 2 noluerint b 4 possunt b 5 sua—inlectus in mg. m. 1 S 6 deinde concupiscentia in mg. add. m. 2 S 8 superuiae P 9 ut om. El 10 saltim ÒBl adsit E1 12 Si B quidem Bl MinsidiasS1 15 cap. V E quur EPM 16 consensisset (exp. m. 1) S 20 debitationis ElPR1 21 superuiam P 28 quantum] cur tantum b qua] quadum S 26 proficiunt 221 28 quur PB bonos E prpfuturos E ) [*](22* )