De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ponamus enim in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, alium sensisse lucem corporalem factam et alium spiritalem. esse spiritalem lucem in creatura spiritali fides nostra non dubitat; esse autem lucem corporalem caelestem aut etiam super caelum uel ante caelum, [*](9 cf. Matth. 23, 37 10 cf. I Cor. 14, 20 21 Gen. 1, 4 ) [*](1 tomores E1 2 aquis] quia R1 tempantis b 8 oba El 4 quodamodo R amminiculatur PR amminiculatus S 6 itaque] utique PRl 6 cperum diuinorum PRSbd 7 dei fin. om. E1 9 ierusalem S quemammodum P1 10 malitiam Et pueri esse bd 13 scripta om. S diuina scriptura S possent P 14 aliis atque aliis b sententiis b 15 nullum E nos om. S 16 rectae R lauefactauerit El 17 coruamus P1 per sententiam PR 19 eam quae] eam que Rl 21 et om. PRSbd 22 aliam Rb 23 alium (u ex a m. 1) E, aliam Rb . esse om. PRl spiritalem om. PR 24 ante fides add. quod b nostra fides b 25 super (s. I. m. 2 at supra) E, supra PRSbd )

28
cui succedere DOX potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec ueritate certissima refellatur. quod si factum fuerit. non hoc habebat scriptura diuina, sed hoc senserat humana ignorantia. si autem hoc uerum esse certa ratio demonstrauerit, adhuc incertum erit, utrum hoc in illis uerbis sanctorum librorum scriptor sentiri uoluerit, an aliud aliquid non minus uerum. quodsi cetera contextio sermonis non hoc eum uoluisse probauerit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi uoluit, sed et uerum et quod utilius cognoscatur. si autem contextio scripturae hoc uoluisse intellegi scriptorem non repugnauerit, adhuc restabit quaerere, utrum et aliud non potuit. quodsi et aliud potuisse inuenerimus, incertum erit, quidnam eorum ille uoluerit; et utrumque sentiri uoluisse non inconuenienter creditur, si utrique sententiae cetera circumstantia subfragantur.

Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conuersione uel etiam magnitudine et interuallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque huiusmodi ceteris etiam non christianus ita nouerit, ut certissima ratione uel experientia teneat. turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cauendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianus litteras loquentem ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere [*]( 3 hoc non PR diuina scriptura bd 4 uerum] iterum S esse. (t er.) E 6 scribtor E; cum haec uox omnib. loc. b littera m. 1 offeratur. in sequentibus indicare id omittam sentire S aliquid om. b 8 probaberitP1 10 uoluissaS scriptorem intellegiS 11 repugnauitiaPfl1, repugnabit SR2E*b restanit ElPRl 12 potuerit bd inuenierimus P 13 et] aut b 14 utriusque PRb sententia b cetera] certa PRd circums tantia P 15 suffragatur SRbd 16 accedit E1 17 conuersatione El 18 magnitudinem (m exp. m. 1) P syderum S 19 ac] et b 20 fructicum 221 22 autem est b pernitiosum S 24 delirare (pr. r in ras.) E, P1 post delirare add. quilibet infidelia bd audiat (s. I. m. 2 at de) E audeat S1 audiat P1 quemammodum P1 )

29
uii possit. et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis, qui foris sunt, talia sensisse creduntur et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. cum enim quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt errare conprehenderint et uanam sententiam suam de nostris libris adserere, quo pacto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe uitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri uel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putauerint esse conscriptos? quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumtores, satis dici non potest, quod, si quando de praua et falsa opinatione sua reprehendi et conuinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id, quod leuissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur uel etiam memoriter, quae ad testimonium ualere arbitrantur, multa inde pronuntiant uerba, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant.