De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi [*](3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 ) [*]( 3 apparuit PAt quod j3 6 hoc] hoc est BRNA hoc ęşţ S ita A credere recta fide P recttt I 7 et bene SMRBNAfibd illo] ipso P 10 eiquae 8 eaque P 11 quia M peccabit R tibi om. P 12 cui] qui SM qui cum] quocQ P 16 dominum] deum SMRBA 17 et om. SMRBN P A uellit N atque et (ęţ Z) possit IZ 18 gaudeat P ly sciens Al 21 adiunciit 8 peccauimua SMRBINPAX$l 23 quis-deputati in mg. M 24 praedistinationes B praedestinationes R praedestinatione. N praedistinationis 8 praedestinationis M 25 innitatur (in s. er. e) M habitatione ClSMR )

86
congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.

Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis — ubi procul dubio erunt etiam [*]( .1 I loh. 2, 1. 2 11 Rom. 2, 12 16 Ioh. 5, 28. 29 23 cf. Gal. 5, 6 . ) [*]( 3 ad] apud SMRBNAjbd 4 id agit] indigit S indiget BM1 ait I 5 ut pr. om. N credentes P peccatis SMB2 6 ammissum SMBNB1 illud N 8 illa BBNPA 9 crede B 13 tan*qua Z tantam J1 tantum P ob hoc P 14 idem] i. P 15 iudicium etiam SMBB NAXbd 17 audieat SMBBNPAXbd procedunt N 18 bona N 20 hic] id SMBBNA est hoc (hoc s. l. C) CZ est om. I illud] aliud N 22 a fide om. N 28 quae-nita in mg. N quae Z* ea om. P 24 uita bona IZ audemus p 26 erant SMRNBt )

87
hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis — duas partes fecit, alios in resurrectionem uitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.

Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et \'iudicium\', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam — neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit — uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere [*]( 15 Ioh. 3, 18 23 Eom. 2, 12 ) [*]( 1 bii NRlSl ii bd 2 fecerunt M in-alios om. p 5 599 intellegendos S eo N quo N1 7 transsitoriam 8 8 paenam BR 10 reanrrectnros-erunt om. N in duo diuiserit nitam] in duobus erit uita SMBBN in duobus dixerit uita A 11 nolens iudicium bd et aeternum SMB 12 quauis P et 8. l. m. 2 G om. IZ uita aeterna IZ neque-aetemae om. ClIZ 13 resurrectione 2?AT(5 utique intellegi %bd 14 sint SMBNA 16 pene S peng M poene R aeternae SM aeterne JR 18 credunt R 19 iam] etiam P destinams-beneficio om. SMJR 20 nequiter SM nequiterqua JR 21 hii BMlNRl ii bd sed iudicandi om. P 22 si om. SMRBA audjent P audiant P mitius] initius P )

88
nominari. quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio. hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de hac re idem apostolus dicit. ab hoc reatu grauiore liberat gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum, quae diffusa caritate in cordibus nostris donat iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur. hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam . non credentes iudicabuntur.

Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem illis, qui credentes pessime uiuunt, ut eis dicant: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam dictum sit (non peribunt, sed per ignem salui erunt\', nec illud adtendere potuerunt, hoc apostolum de illis, qui sine lege, et illis, qui in lege peccauerunt, [*]( 4 Rom. 4, 15 5 Bom. 7, 7. 8 11 cf. Rom. 5, 5 14. 21 Bom. 2, 12 ) [*]( 1 quid quod] quotquot SMEBA qui quod IZ quod quot N initioris R 3 hi* SMB lege S acciperunt S 4 nec om. M 5 hine enim NA est enim BR illud] aliud NA 8 E alia S 9 ho P liberet I 11 qu6 P 12 dilectionem SM delectionem N quam SMB moderatio SMRBNA 13 initius B 14 quod P 15 quam-peribunt om. NA1 16 pena BB 17 qui J31 19 utantur SMBINIAI 20 etiam credentes SMRBNPAXbd in eis (n semier. C) CZPX neis I 21 dicat SMR 22 per legem s. I. M 23 sit] est N 24 illudj aliud SMR )

89
dixisse, cum de gentibus et iudaeis ageret, ut non tantum gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa epistula ad Romanos euidenter ostendit. iam ergo etiam iudaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, non eos liberante gratia Christi promittant, si placet, salutem per ignem, quoniam de his dictum est: per legem iudicabuntur. quod si non faciunt, ne contra se ipsos ueniant, qui eos grauissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt, ut quid transferunt ad infideles et fideles in eo, quod ad fidem Christi adtinet, illud, quod dictum est de his, qui sine lege, et his, qui in lege peccauerunt, cum de iudaeis et de gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique inuitarentur?.

Neque enim dictum est: qui sine fide peccauerunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccauerunt, per fidem iudicabuntur, sed \'sine lege\' dictum est et \'in lege\' ut satis adpareret illam causam tangi, quae inter gentes et iudaeos agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos.

Quamquam si illo loco legem pro fide accipi uolunt, quod nimis inportunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de his, qui in occasionem carnis acceperant et in uelamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad nouum testamentum pertinentes non ancillae filios esse, sed [*]( 25 cf. Gal. 4, 31; 5, 1 ) [*]( 1 de iudeis SMRBNAbd 4 etiam om. SM 5 eis P 6 per ignem salutem SMRBNPAXbd 7 de hia om. � 8 non er. A ne om. SMMNA nec JPX ueniunt SMRNA 9 quiaeos (s. ae add. a) p eos 8. I. B obscrictos S 10 transiernnt SM ad fideles P quod om. CIZ$11 est] (6 in mg. p 12 sine lege peccanerunt IZ 13 et de gentibus om. CIZ de om. 11NXA& 15 fine Al 16 sine fide peribnnt om. SMBBA et peribunt N 18 apparet P 19 non quae] neque SMR neque enim NBA1 22 seutententiam P 23 occaaione BB occasionis SM acciperant N et] ut SMBBA1 aut A3 25 testamentum om. 81 )

90
liberae, qua libertate Christus nos liberauit, et putauerant hoc esse libere uiuere, ut tamquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet, licere sibi arbitrarentur, non intuentes, quod dictum est: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. unde et ipse Petrus dicit: liberi, non sicut uelamentum malitiae habentes libertatem, ait de illis et in secunda epistula sua: hi sunt fontes sicci etnebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruata est. superba enim uanitatis loquentes inliciunt in concupiscentiis carnis inpudicitiae eos qui paululum effuge-runt, in errore conuersati, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis. a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. contigit enim illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad uomitum suum et: sus lota in uolutabris ceni. quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam ueritatem condicio melior his, qui cognouerunt uiam iustitiae, hoc est dominum Christum, et perdite uiuunt, quam si omnino [*](4 Gal. 5; 13 6 I Petro 2, 16 8 II Petro 2, 17-22 ) [*]( .2 putauerunt SM$liberi R ut tamquam] uitam quam SMR 3 quicquid SMRBINP 4 quid SM in om. BA1 libertate SMRBNA1 5 tantum] tamquam SMR 6 qui (B. 1.) dicit N non secundum (secundum aemier.) S 7 uelamen SMA3 8 et om. SMRNA liii SMIBI 9 turbin§ P 10 uanitas SM 11 impudentie IZ 13 illi P 15 additus I 17 conseruatores j3 18 superamur SMR 19 illis erat P 20 cognoscentibus SMRBNPAXfi 21 sancto om. CIZ 22 contingit P enim om. SMRNAX 23 suum uomitum SMRBNPAbd 24 sceni N )
91
non cognouissentόt, cum apertissime dicatur: melius erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?

Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus - quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur — sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conuersatione uiuamus. sic enim ait: si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. non ait *refugientes ignorantiam dei\' aut *refugientes infidelitatem saeculi* uel tale aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis inmunditia flagitiorum. nam de his superius loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati. ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non congruenter uiuunt. de talibus quippe etiam ludas apostolus loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris maculati coepulantur sine timore semet ipsos pascentes, nubes sine aqua et cetera. quod enim Petrus [*](8 cf. Gal. 5, 6 19 II Petro 2, 13. 14 24 Iud. 1, 12 ) [*]( 2 cognoscentes Nbd 3 mandato sancto P 6 quod SMA ut— praeceptum est in mg. repet. p 7 quamquam] quam p 9 exprimit A 10 id est om. 1 quoinquinationibus NS 12 quoinquinationes N 13 dei BAN seruatoris BN 16 ignorantiam-refugientes in mg. M infidelitate N 17 quoinqainationes SINP$est om. p 19 coepalates SM* qaoepulantes P 20 indeainentes SMBA1 21 appellant P 22 qui Nt B 23 congruentes S 24 hii N delectationibus B 25 copulantur CBNPAXfy et ipaoa SMBAN 26 pascentes om. CIZ. )

92
ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris maculati coepulantur. mixti sunt enim bonis in epulis sacramentorum et dilectionibus plebium. et quod Petrus ait \'fontes sicci\', hoc ludas "nubes sine aqua" hoc Iacobus \'fides mortua\'.

Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima illius hominis peiora quam erant prima, quoniam purgationis suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari recusauerunt. neque enim, ut releuata conscientia intrent ad baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino [*]( 6 lac. 2, 20 10 Matth. 12, 45 22 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 2 dilectionis S delectationibus B 3 copulantur CBPAaNX enim sunt SM aepulis B 4 pleuium SB 5 siccos SMBBXA iacob I 7 tupiter S 8 scelerate P quia p 9 erat om. M ueracissama Sl 11 peiora ]}ęiQrib\\łş S erunt NA 12 spiritum sanctum SMBBNP AX$bd recipientes SMB 13 spiritum immundum B multiplicatiorem SMB multiplitiorem N 14 agitur] dicitur SMB 15 rediderllnt β adulterium SM adulterift B 16 ne SM purgati sunt R se om. CIZ sed purgari recusauerunt om. B purgati N 17 reuelata SMBA intrent ad] in retenta SMABN intret ad I 18 saltim SMN salutem P monere X1 19 lanachri B 21 occultant eam] occultante an SMBBNA1 pollicatione SMBBN 22 eructuant P exuentes P de N2 )

93
de Sodomis dedignantur exire, immo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; et istis dicitur: tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male uixeritis in ipsa fide. nimis longum est et paene infinitum omnia testimonia scripturarum uelle colligere, quibus adparet non solum non esse mitiorem causam eorum, qui scientes quam qui nescientes uitam nequissimam et iniquissimam ducunt, uerum etiam hoc ipso grauiorem. proinde ista suffecerint.

Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum [*]( 2 I Tim. 1, 13 17 Matth. 23, 15 23 Ioh. 3, b ) [*]( 1 sorois p1 dedignantur] non dignantur SMB dignantur B 2 primus PXZ1 fui] au P om. SM 3 persequutor B 4 consequutus B in om. P 5 incredulitatem BN 6 consequimini SMItNPA scientes om. B 9 eorum] meorum P equissimam SMJRN aequissimam NA.1 10 et iniquisaimam om. P ipsum XP esse grauiorem SMBBINPAXfrbd 11 proinde om. SlIIRBNA sufficerint SMPA1 13 dei om. SMBNA 15 nec B 16 proselitos SMBBNPa ait dominus P 17 ue NP pharisei IRP circuiiiiatis N circuitis P 18 proselitum SMBNP 21 ut] et SMBBNA 22 necuiquam NAPfr si horum quodlibet B §it$nnplibet N defuerint N 24 ex aqua et spiritu SMBBNPAXbd sancto om. SMBBNAbd )

94
caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite; • dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est \'dicere et non (facere). ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum *dicere et facere\'; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum. non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et fornicationem quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse dominus: corripe eum inter te et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non [*]( 1 Matth. 5, 20 4 Matth. 23, 2. 3 13 I Cor. 5, 4. 5 16 II Cor. 12, 21 22 Matth. 18, 15 ) [*]( 1 ipse-caelorum om. A1 habundauerit SMRIN 2 super] plus quam BN pharifleorum et ecribarum B 4 super cathedram ZXJPBabd cathedra P 6 enim] autem N ergo] ego I 7 ac-facere om. B ac per hoc] accipe hoc R nrm I habundantem IZRN 8 non facere p 9 intrabimus B 10 ad se N 12 grauida P excommuni. cationem R 14 eius modi SMRPXbd 15 interitu MP 16 ne] ut P 18 inmunditia SBPXfr1 fornicatione BPX$quem I 20 propriae S 21 correptione fi1 eorum medicamentis P 22 corripi S 23 ipsum solum bd et si SMRBNPAXbd es] eris B est R )
95
agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui, ubi tres quaestiones mouerunt: unam de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tam- < quam tritici et zizaniorum. ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines, uel hanc uel de inmundis in arca animalibus uel quaecumque alia idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, qua neglegant, quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis, quod emendare non ualent. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam inmunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui inmundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est inmundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae con-uptionem uel disciplinae [*]( 2 Matth. 6, 12 11 Prou. 81, 27 ) [*]( 1 medelam ZIBPAXC7S7Nabd ponere P 4 tota illa bd 5 uidetur P 6 una SMRBNPAX 7 nec SMl2 8 uel de om. BNA1 9 archa BN idem] ideo SMRBNA significat R 10 disciplinam R mulieris 8. I. S 12 ut om. B eo] quo P utique I 13 mali N 14 scismata SMI(BNPA$praeparare P praesummat R 15 bonis desidiae datum est SMB datum est bonis bd quam SMR 16 qua. N 17 Ii, salua B salua] sana P nęc β� 18 archam BN alimalia B 19 propositi SMBP IZAbd ueterare IZ que 01 quis P 20 saluantes R 21 quam moechantes om. CIZ mechantes BMSPRN figura SR regi R rigesta P gestaqi p 23 doctrinam R correptionem B )

96
dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt inmunda animalia arcae conpage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium conpetunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiamsi eo modo uiuere perseuerent et - tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit (quae mandata\', ubi ea scilicet peccata uitantur quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica [*]( 19 Matth. 19, 17 20 cf. Matth. 19, 19 ) [*]( 1 quaecumque IBBA quecumque PZl 2 arche SRM compage C compacge 0 confractę P 3 idem om. SMB arfei N 4 ei SM om. B tradendum SMN 5 iam] non B 6 demonstrandum SM ni B 7 com I 8 aollicius SM aolicitius P sollititiun A 10 cominatur P sunt R 11 crimin.um C remittantur CZ$remitator R 12 periculossima B parum] partim P 13 pertracta SMlAl 14 mihi om. A1 promittitur ei SM sceleatissimae M sceleratissime B turpissimeque M 18 sententiam domini P quae SM desiderati P 20 et-mandata om. P silicet SMB 22 fidem om. N mortua P 24 neglegetur SMB )
97
disciplina; sic catechizandos eos, qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant, quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quaeperdilectionem operatur. non itaque culpentur dispensatores fideles, non sua neglegentia uel pigritia, sed quorundam potius contumacia, qui pecuniam dominicam recusant accipere et adulterinam suam cogunt seruos dominicos erogare, dum nolunt saltem tales mali esse, quales sanctus Cyprianus commemorat, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, quando nec uerbis renuntiare diaboli operibus uolunt, cum se in adulterio permansuros uoce apertissima profitentur. si quid ab eis dici solet, quod forte disputando non adtigi, tale arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset, siue quod ad rem, de qua agitur. non pertineret, siue quod tam leue esset, ut a quolibet facillime redargui posset. [*]( 4 cf. Iac. 2, 20 6 cf. Gal. 5, 6 11 Cypr. de lapsis ed. Hartel m p. 126 ) [*]( 1 si SM*BlAl cathecizandos OIZSMBp\'p cathezizandos A 2 qui I om. P 4 quae sine] quastione I 5 posse om. R 6 arbitrentur N illam] ei P 8 neglegentia N prigritia B quorumdam B contumatia RN 9 peccuniam P 10 saltim SMR salutem P 11 tales om. SMB esse mali SMBBNAbd ciprianus N 12 renun; hac uocabuli parte cod. P fol. 86b finitur 13 renuntiantes IZ nolunt I in] an SM adulterios SM 14 si quid] sicut B 15 tales SM esse arbitratus SMBBXPAX$bd 16 responsione X 18 redargui facillime SMBBNPAXbd do gratias Q Explicit liber beati Augustini de fide et operibus fol. 77* C fol. 74b I fol. 33b P Explicit liber sci Augustini de fide et operibus fol. 41b Z; a codd. SMA subscriptio abest fol. 34b fol. 119b Finit de fide et operibus fol. 48• X; a cod. B subscriplio abest fol. 234• Explicit de fide et operibus fol. 42b N cod. B subscriptio mihi non est nota; cod. P iam uersu 12 finitur. ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars III. ) [*]( 7 )