De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quoniam sermone non breui et admodum necessario, quem libro uno conplexi sumus, refutauimus eorum uanitatem qui discipulos Christi euangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis, et eum talia scripsisse uideri uolunt, qualia peruersi diligunt, non qualibus lectis et creditis a peruersitate corrigi possunt, nunc iam uideamus ea quae quattuor euangelistae de Christo scripserunt quemadmodum sibi adque inter se congruant, ne quid ei hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis euangelicis libris inconuenientia quaedam et repugnantia se deprehendisse existimantes magis ea contentiose obiectanda quam prudenter consideranda esse arbitrantur. [*]( 2 brebi 2?1 3 i*libro (eras. 1) BIt in libro B* re*futauimus (eras. s) B 4 conscribente* (eras. r) JB1, conscribentis C\'P 5 putant C\'1 ipius. B 6 exelentem B1, excellente (uirg. eras.) C, excellente P 7 scripta. T, scripta (a in rcu.) N scriptura profertur HAELU 8 euntalia Bx uidere CSP 9 peruesitate B possunt|| finit fol. 31, desunt folia membran. 32-39 inde a verbis nunc iam usque ad (cap. o, n. 17) concipies in utero, quorum in locum substituta sunt folia octo chartacea uacua in B possint V r 10 iam om. x g quae] add. inter se congruant (sed exp. m. 2) C 11 congruantj conueniant p 13 quod] quo BI, qui B2E2 Yn non om. AlEL T perlegtia B sed] et E2 T 14 praescrutatis B inconuentia B 15 depraehendisse CPO existimantis C\'P, existimant et T 16 obiecta AELU f1 obi.-arbitr.J obiectantur (om. -da quam prud. cons. esse arbitran-) B ) [*]( XXXXIII Aaj. Sect. III parI 4. ) [*]( 6 )

82

Mattheus euangelista sic orsus est: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham. quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. secundum hanc enim Christus filius hominis est, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam filius dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: generationem eius quis enarrabit? exsequitur ergo humanam generationem Christi Mattheus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph uirum Mariae, de qua natus est Iesus. neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed uirgo peperit Christum. hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam seruata pari consensu continentia posse permanere uocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo conplexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus [*]( 1 Matth. 1, 1 5 cf. ib. 8, 20; 9, 6 8 cf. Ioh. 1, 3 10 Esai. 53, 8 15 cf. Ioh. Chrysost. Hom. in Matth. 2 ) [*]( 1 1] add. Quare usque.. generationis .. commemoratur.. maria et sic deinceps ad numeros lemmata usque ad caput VIIII add. C2P, numeri capitum I—IIII om. Q matheus V N2MQ HLSU 7pgr exorsus V afii generationes Cl 2 fili BT M AlElL (brix.), filii eet. fili B AxElL (brix.), filii cet. abraam C, eabraham (eras. h) T 3 secundum c. s. s. narrandam om. B, 8. l. add. temporalem B2 5 quod] quem p apellat B AlEL conmendans B 6 dignatur sit Ct 8 per ipsum omnia CPV pg 9 inefabilis AlEL 10 enarrauit B 11 exequitur B, et sequitur AelLU, om. Q, I exsequitur (incip. caput prim.) ONM x erga ONl ab om. Nl ElLS 12 abraam C producit p 13 ihs corr. ex xps C, iha in ras. NL, xpc Vty nequel II Neque (inClp. cap. sec.) CP 14 (om. eum) ob hoc N ψp, ob hoc eum r a elm poterit Cl, putarit P 17 possit ClP 18 sexsu B 19 ullo] illo CPE ON 20 filios gignendos Q a )

83
est neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset.

Pulabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus, sed ab eis hoc putabatur quos Mariae latebat uirginitas. nam Lucas ait: et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph. qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitauit, ubi ait: puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo? cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex . Maria uirgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et uirum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? unde manifestum est illud, [*]( .7 Luc. 3, 23 11 ib. 2, 40—41 17 ib. 33 ) [*]( 1 est} eum AelL appellatus T, apellandos Al 2 concnbendo T CP S 4 alicunde] alicundo (c eras.) H, aliunde CPPVF A\'1 AW&U rxtt edd. 6 ex om. CPVF1 eis] his T 8 XXX Q ut] sicut infra p. 84,1 9 putaretur n (Am. Lind.) 10 sola maria ClP ambo M appellari C7 11 minme BI 14 die] omni die rc sollemne C ne] nec AelLU 15 parentis Cl cum ipsa (ipsam P) matrem Clp, quam ipsam matrem C2 16 intellegendo Bl quod] quum E2, quam r 17 idem a pg erant (n 8. 1. C) CP r (Tal.) 19 narraret T ONMQ x r 20 eius om. r 21 et om. CP uirum) uerum C71, add. eum CPV cummixtione ClP 22 hoc om. ElL 23 qui] quia B2 sit om. B 24 (ei om.) esset HAELSU ayty m, esset ei p ) [*]((* )

84
quod ait: sicut putabatur, filius Ioseph, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur.

II. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset Mariam ex Dauid nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium Dauid, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum euidenter dicat apostolus Paulus ex semine Dauid secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe Dauid aliquam consanguinitatem duxisse dubitare utique non debemus! cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth. quam dicit de filiabus Aaron, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis aput illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista euidentissima significatione praenuntiatum.

III. Quos autem mouet, quod alios progeneratores Mattheus enumerat descendens a Dauid usque ad Ioseph, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad Dauid, facile est, ut aduertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. antiqua est enim [*]( 1 *Luc. 3, 23 6 cf. Matth. 1, 1; 17, 20 9 cf. Rom. 1, 3 12 cf. Luc. 1, 36 13 cf. ib. 1, 5 16 cf. supra p. 19, 13 20 cf. Matth. 1, 1-16 21 cf. Luc. 3, 23-38 22 cf. serm. 51, 1-24; quaest. in Heptat. 5, 46; c. Faust. 3, 3; 28, 3 23 cf. retract. 2, 7 et 16 1 sicut] ut xty p aelmv {cf. brix. et p. 83, 8) 3 arbitrabunt Bl, arbitrantur yp ael 4 etiam om. rael aliquis demonstrare g mariae Bl 5 sat] satis B2 CPVF ayty p r erat del. B2 6 istam om. MQ uarrationem BT 8 quia del. N2, om. elm 9 secundum-dauid om. B carne CP 10 itaque Nl 11 cuius feminae] cuius semine S xit, ex cuius scmine g nee] ne AELU 12 insinuante] add. utique r cognita (om. eius) L helisabeth BT 16 mistica CPF N ALS pgr untio Cl chrima N*, crisma VT pgr 17 nomine lucet ClP ista] illa l m 19 progenitores prael 20 alios] per alios g 23 alterum] alium p a om. B adoptatum Bl)

85
consuetudo adoptandi etiam in illo populo dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptauerat — illa quippe alienigena fuit — ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos uerbis manifestissimis adoptauit dicens: nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te uenirem, mei sunt, Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. natos autem si genueris postea, tibi erunt. unde etiam factum est, ut d-uodecim tribus essent Israhel excepta tribu Leui, quae templo seruiebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in euangelio suo, cuius progenitores sursum uersus commemoraret, donec exiret ad Dauid. cum enim necesse sit utroque euangelista uera narrante, et Mattheo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit, qui genuerat, alter eius, qui adoptauerat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? commodius enim filius eius [*](3 cf. Exod. 2, 10 5 *Gen. 48, 5-6 12 cf. Luc. 3, 23 ) [*]( 1 consuitudo Cl 2 fuerent Gn ipsi non p r ipsi) ipse Cip, sibi g quo iWl 3 pharonis AS. mo*sen (eras. y) Jf 4 ex ioeeph natos om. p iosep Pl natus ClP L manifestissimus uerbis Q 5 *itaque C duo om. B 6 facti! nati xrael priusqu. adaenirem (om. te) AL 7 efrem B CPF ElL, effrem HAL\'zSU ϒπψ pg, efraim ONM, effraim TVQ xay r, ephraim aelmv manasses VE2 ϒπJ\' paelv, man I Dasse M simeon T CP OM l m 8 erant A1E1S natosJ alios C2PV (l in mg.) tibi] tui VE2 yrc (l m mg.) v 9 est om. B XII Q ip excepto C tribu leui] tribuere fere exp. m. 2) Bi 11 XIII Q fili B 12 intellegetur Cl 13 aptatus Cl 14 uersum Tg commemorat F5 rael, commemoret ONM lo utrumque ClPFl euangelistae ElL 16 mattheu Cl, mattheus Fl lucas Bl unum ClPF1 17 tenuerit-originem om. B teneret TD F2 ONMQ HAEU Y prael generauerat r 18 adoptandis Lt, adoptandi g 19 tenuisse.. (eras. m) B 20 filium om. EL )
86
dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Mattheus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, adque ita in hoc uerbo quod est genuit perseuerans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat.

Quamquam si etiam Lucas genitum diceret loseph ab Heli, nec sic nos hoc uerbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno euangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptauerit, aut uero etiam nos, quibus dedit deus potestatem filios eius fieri, de natura adque substantia sua nos genuit sicut unicum filium, sed utique dilectione adoptauit. quo uerbo apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia patris natus est, secundum aequalitatem diuinitatis hoc omnino quod pater, quem missum dicit ad suscipiendum carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes diuinitatis suae per adoptionem. ita enim dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum [*]( 3 Matth. 1, 2 5 ib. 16 12 cf. c. Faust. 3, 3 13 cf. Ioh. 1, 12 15 cf. Rom. 8, 15; 23; 9, 4 23 *Gal. 4, 4-5 ) [*]( 3 abraam C g 4 in om. T 6 se patrem CPVF pg ordinem] originem ϰψ prael generationum H 8 quamquam] quam B, cum V 9 sic] si p aliud] aliu. Tl 11 absorde C dicitur quisque BT, quisque dicitur cet., edd. 12 carnis C quem] q. Cl, quae CJP 13 aut] haud O2, at ae1 deus dedit g 14 filium P eius] dei V p r (1 in mg.) de] non de Y p nos] non g, non nos el 15 unicum] unigenitum$filium] add. suum V sed] Non; Sed r u+tique B 20 suscipiendum Bl CPV, suscipiendam cet. 21 participando N2 22 efficere Rl, effeceret Cl particeps C1 )

87
factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus. et tamen dicimur etiam nati ex deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam. nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. cum enim dixisset Iohannes: dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. ita quos dixit accepta potestate factos dei filios?, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex deo. adque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, et uerbum, inquit, caro factum est et habitauit in nobis, tamquam diceret: quid mirum, si filii dei facti sunt, cum caro essent, propter quos unicus caro factus est, cum uerbum esset? hac sane magna distantia, quia nos effecti filii dei mutamur in melius, ille autem filius dei, cum filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed adsumsit quod erat inferius. dicit et Iacobus: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quendam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit. [*]( 3 cf. Eph. I, 5 7 loh. 1, 12 et 13 12 cf. Rom. 8, 15 13 loh. 1, 14 20 lac. 1, 18 ) [*]( 1 factum] natum p (cf. specul. p. 312, 3) 2 redemeret Cl HEXL 3 reciperemua T Nl HlAELSU αϒσψgraelmv, reciperent p dicimus ONl etiam om. Hl id est] quod r 4 ut om. r efficimur r 5 e.,fficiamnr B, efficimur p r a gratiam] add. dei T 6 numquid y r 7 iohannis CP 8 fieri-Cactos dei om. B his] iis l m secutus] sequitur et ONM r, consequenter p 9 uoluptate T r 10 uoluptate ClP 13 qua] quam EL . aptiua p 14 inquid CPF1 M AelL habitabit AL g 15 fili B 17 huc Bl, hoc JB* quia] qua T CtV 19 immutatus Q 20 iacob B\', iacobos C1 uolulIIptariae Bl 21 jnicio CMP aliquid C2 22 hoc om. PlO 24 creaturam ClPFx Q adoptionem B )
88

Non ergo alienum esset a ueritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. unicum autem genuit, non solum ut filius esset, quod pater non est, sed etiam ut deus esset, quod et pater est. sed plane si hoc uerbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat. commemorasset. nunc uero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Heli, etiam ipsa uerborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimauerunt. sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam euangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut uideret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.

IIII. Illud autem quod deinceps insinuandum est, re uera ut aduerti et uideri posset, lectorem adtentissimum et diligentissimum requirebat. acute quippe animaduersum est Mattheum, [*](13 Matth. 1, 16 14 Luc. 3, 23 22 cf. Ioh. Chrysost. Hom. in Matth. 4 ) [*](2 esset Bl etiam om. V typ 4 sicut] sic et g fili CP 5 hominis C\'P essemus] simus r 6 quod pr.] qui r 8 omni mo El, omnino AezU an p ambiquum C1 9 commemorasse Q quomodo] quoniam p 10 etsi (et a. I.) B sed et] sed si Q, sed (om. et) Ml g, sed si et r 11 ille] add. filium g 12 quis illam a quo adoptatus om. HAELU 13 iacob] add. autem g 14 ioseph pr. s. I. C 15 differentiam ClP eliganter C2PF A2, euidenter 71 17 qui etiam quidlibet r indicaret M 18 esse. B 19 homo unus BT, unus homo cet., edd. 22 illud autem qu. deinceps om. HAELU f est re ucra] -nera B 23 aduerte et uidere C\'P attentyrsimum (si s. l.) Bl 24 animaduersus Bl )

89
qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit, de qua dicit apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum dei. quam significat etiam illa uirga ferrea, de qua in psalmo legitur: reges eos in uirga ferrea, cum superius dixisset: ego autem em constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. reguntur enim etiam boni in uirga ferrea, de quibus dicitur: tempus, ut iudicium incipiat a domo domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et impius ubi parebunt? ad quos pertinet quod sequitur: tamquam uas figuli conteres eos. reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una adque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis. [*]( 2 cf. Matth. 1, 17 6 cf. Hebr. 12, 6 6 cf. Act. 14, 21 9 Ps. 2, 9a ib. 2, 6 12 *I Petro 4, 17—18 16 *Ps. 2, 9b ) [*]( 1 inainuere Bx 2 hominis ClP 3 quo] quod B, quo et ELU y j < a e l 4 in oni. Y 6 omnem s. l. C recepit C\'P 7 per tribulationes a v (3ta πολλϖνϑλιψεων)(om. nos) oportere AELU e, oportere nos xw a l m, oportet nos r v (Sel ήμάς) oporterere intrare B 8 de qua-ferrea om. H 9 cum] quam RI, quum B2 11 enim om. B 12 tempus B, tempus est cet., edd., v (xaipo?) ut incipiat iuditium T (tou μ̌ρξαοϑα!ti xpijia) iudicium] add. meum, sed eras. F a] de T {Am.), ad N* 13 domini] dei V v (TOU ϑεοό) et si] si autem v (sc SE) initium] inquittinium BI, inquit initium B- quamlis J51 14 (dei om.) euangelio PVF1, euangelio dei g 15 saluus erit] saluabitur rv (σώζεται) et om. Cl impii l 16 comparebunt p ad] a Cl 17 conteres] confringe.s T, confringes p v 18 maliJ mali uero V HAEL pgael m comminuuntur (mmin in ras.) B, communiuntur T, comminuntur H iidem edd. praeter g 19 una. (eras. m) P, unam Q, unam fidem lW a. eademj eademque <{< p )
90

Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per Moysen et Helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et euangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem [*]( 5 cf. Exod. 34, 28; III Regn. 19, 8 7 cf. Matth. 4, 1-2 11 cf. Act. 1, 3 15 *Matth. 28, 20 21 cf. Zach. 2, 6; 14, 4 ) [*]( 1 quia] qua Bl, qui hac L 2 quo] quod At, quo. (eras. d) CP M diabulum P 4 humilationem BIOI, humiliat. cet., edd. consacrauit 01 5 heliam F N A2 ael, eliam T m, helyam V p, helyam figurantur r quadraginta V 6 et euang.] euangeliumque V, et etiam p 7 XL Q (et sic infra) diabulo CXP H 8 per om. T temptationem BT, temptationem nostram cet., edd. 9 praefigurat F1 11 discipulis] add. suis el hic P, hinc g 12 adhac] huic CP, hac F, ad AELU ayn humanae BlO humanam conuersationem HAEU απϒ coniunctus p 1 14 eignif.] designaret r se] et B 15 uobis cur sum Bl 16 in] ad N galv 17 temporalem terrenamque significet uita* B, temporalem nitam terrenamque significet cet. 18 occurret CJ P 19 quod] quo AEILU., quia E2 an quadripartitis V MQ Hpgr Migne 20 ipse] iste r 22 ab aquilone B, et aquilone HAELU ic el, aquilone cet. )

91
quater habent decem. porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.

Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in temptatione laborantes uenientem regem Christum Mattheus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham, Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur, ex qua esset gente uenturus. cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. ubi autem ordo a rectitudine flectitur adque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. et hoc ipsum etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad [*]( 8 cf. Gen. 12, 1-2 13 cf. Matth. 1, 17 17 cf. serm. 51, 8 23 cf. Eph. 2, 11 ) [*]( 1 X Q 3 ad pr.] ab ONl igi\'ar] ergo p 5 uenientem] uiuen- tem CP christum om. O1 xpm regem p 6 est et et om. r 7 ipsa BTl Nl L, ab ipsa cet. R de alt. om. r reparabit AelL 10 perteneret Cx 12 distincxieset T F 0, distixiBset EILI 18 ab om. F N jlEIL 14 a] ad Tl PFl ONl L babylloniae CP, babiloniae VOlt!, babylonis HU rae, babylones Tl, babilonis AEL g XlIII H 16 eaa] eius AexLUl doxit. eas pg XL-II-H 17 quisque L proganitoribus g nominatur N1 18 id est] idem EL iecconias B 19 babylloniam C, babiloniam TVMHA p g, babilonia FEL 20 adque om. Q deuersum Cl tamquam] quasi CPVF1 g 21 focit T quod] quam Bl angelo ClP 23 etiam B, iam cet., edd. praefigurat (pref- L) AEL )

92
praeputium, tamquam ab Hierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc adque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. haec tunc in figura praeparabat deus rebus in ueritate uenturis. nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur \'praeparatio dei\'. sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae uitae nostrae temporali adque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.

Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem uoluit significare Mattheus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi natiuitatem descendendo commemorauit ab initio euangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo. tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum uox de caelo declarauit, ubi testimonium Iohannes ipsi perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. ascendendo autem transit et Abraham et peruenit ad deum, cui [*]( 2 cf. Eph. 2, 20 12 cf. Matth. 1, 2 13 cf. c. Faust. 3, 4 15 cf. Luc. 3, 23—38 19 *Ioh. 1, 29 ) [*]( 1 hierusalem] add. usque g babylloniam CP, babiloniam (-nia El) AEL pg, 2 hiuc alt. om. H 3 hoc p r 5 iecconias B ubi] ab B\', quo B2 angelus Cl, angolus C1 6 si El quod] que r 7 XlIII H 8 XL.. (ras. ta) C, XL P unam B, unum CPF ON, et una r sij sic CP et si g 9 temporali a. terrenae om. CP 10 terrenae] aeteinae F2 ONM, om. Fl tamquam om. Fl regulariter rae 11 ad] uel CP ista mortalitate CP qua p 12 discendentem CP 13 ab om. ALSIUI 14 discendendo CPH 15 euangeli El initio] add. euangelii sui VMH r a elm se A.IEI 16 xpi a B generationis CP H narrat PF ELTJ r discendendo CP Q H 17 expiendis CP signans B T, adsignans (ass. eet., edd. 18 iohannis CIPQ p ipse BT F M LU pa ipse iohannes g, ipsi iohannes r 19 peribuit TCP peccatum v (τγν άμαϱτιαν20 autem] enim T et pr.] ad TVNA2 r l, et ad U, ab ElOMQ ϰyω pgrae, et ab ψ. **ab E\' et alt.] ut V, om. Y perueniat V deum] dominum HAEXLSC )

93
mundati et expiati reconciliamur. merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii dei credendo in filium dei. per carnalem uero generationem filius dei potius propter nos filius hominis factus est. satis autem demonstrauit non se ideo dixisse Ioseph filium Heli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit dei, cum sit factus a deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit.

Quapropter in generationibus Matthei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a domino Christo. ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. quod enim dicit apostolus: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. proinde Mattheus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiauit. ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Mattheum excepto Christo est quadragenarius. [*]( 1 cf. Rom. 5, 10 13 *Rom. 8, 3 17 cf. II Regn. 11, 4; 12, 1-14 18 cf. retr. 2, 16 20 cf. quaest. euang. 2, 6 24 cf. serm. 51, 22, n. 32; 205, 1; 210, 6, n. 8; 252, 10; 264, 5 1 et alt.] etiam r 2 qua Q 3 potius om. N 5 de] ab r 6 fuerit (i in ras.) V, fuerat $ pm cum] add. enim CP dixit dei B, diiit (om. dei) T, dei dixerit g, dei dixit cet. 8 constitutus] conpatatus T 11 a domino chrwto om. AlEL 12 disccndens CP ennarrat CP\', narrat T 14 similitudine ClOM H 15 autem] uero T addidit g 17 salftmonS T discendit H 18 natan B 19 quem] raiug nominis M (ex retract. 2, 16) 21 abolitione CP, obolitionem g 22 aliqua] aliena g quia T, quam r qui nullam-hominum quas om. B 23 quas in] quasi ElL, quasi in » Y sua om. HAELU y 24 quadragin»arius (eras. t) B, quadraginarius CP )

94
quia uero iustitiae suae patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait apostolus: qui autem adhaeret domino unus spiritus est, ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et deus, ad quem peruenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. quam etiam ipse dominus per huius numeri mysterium euidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens.

Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et uela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? ac per hoc quia uniuersum tempus septenario dierum numero uoluitur, conuenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagensimum et septimum cuncta peccata perueniunt. in quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos deo, ad quem nunc iste numerus peruenit per spiritum sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. [*]( 2 I Cor. 6. 17 6 cf. serm. 51, 23, n. 33 sq.; 83, 6, n. 7; c. Faust. 3, 4 10 cf. Matth. 18, 22 16 cf. Exod. 26, 7 24 cf. Lnc. 3, 22 25 cf. epist. 169, 3, n. 10 sq. ) [*](1 nos om. Cl 3 domino j dco χω rael 4 lucan Q 5 quotquot connumerantur fit (om. et) numerus LXXVII Q 6 signatur p 7 obolitio L g 9 peccandi F\', peccatum N 12 si om. N 13 X Q 14 porro] s. l. add. quia B2 15 et om. Nl 16 XI Q 17 significatione ClP 19 nndecimo denario HEILUI 21 plenaria B, plena cet., edd. remisso B 22 a om. HAEL nunierus iste M 23 deo] dum Bl at L 24 per onl. r qui] add. in F 02 y edd. 25 apparuit ante ubi g commemoratus Nl )

95

Post enumeratas generationes Mattheus ita sequitur: [*]() Christi autem generatio sicerat. cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Iohannis ita narrans: [*]() in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, [*]() ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. [*]() et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. [*]() et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum. [*]() ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum: [*]() hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, [*]() et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. [*]() dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? [*]() et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus [*]( 2 Matth. 1, 18 7 *Luc. 1, 26—35 16 cf. Esai. 7, 14 21 cf. Dan. 7, 14; 27; Mich. 4, 7 ) [*]( 1 ista QAE1 2 autem om. ror disponsata CIP N1 H 3 maria mater eius Q 5 liic] add. Matthaeus l 6 iohannes ClP* 7 gabrifi angelus p 8 domino BT, deo cet., edd., v (TOO ϑεοϱ) ciuitate CPF 9 dieponsatam C2 HL, deimposatam Bl 11 ad eam angelus g 12 haue jB2 OxNlM AWLS. habe BI, aue eet., edd., v 13 inter mulieribus C1P2 g, inter mulierea F p (tteron. colb. cant.) uidisset] audisset D 7 M1 E2 αϑϰμπσχψωpgraelv 14 cogitanit p 15 ei angelus T (mron. brix. Sang. 15) 16 gratia BIL deum] dominum r 19 deus om. Ll 20 regnauit B 21 eius] sui g 23 uiro CP )

96
altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. hoc ergo Mattheus commemorauit de Maria: inuenta est in utero habens de spiritu sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Mattheus praetermisit, cum de spiritu sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Mattheus deinceps conectit quod Lucas praetermittit. sequitur enim et dicit Mattheus: [*]() Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. [*]() haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. [*]() pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim. saluum faciet populum suum a peccatis eorum. [*]() hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: [*]() ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum \'nobiscum deus.\' [*]() exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit coniugem suam: [*]() et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum. [*]() cum ergo natus esset Iesus [*]( 9 *Matth. 1, 19-25; 2, 1 a 16 cf. Act. 4, 12 19 cf. Esai. 7, 14 ) [*]( 1 et om. AES rrex nascetnr] add. ex te HAEPSU ϒεϑηϰμϱοπϒψ pgrav 4 est om. Nl 5 posuit B, cf. supra p. 95, 6 7 utrumque p testatur M1, testentur M2Q sicut] sic B, om. T r 8 deinde g praetermisit gr 9 etenim et CP matheus et dicit g 10 eam om. H, ea 01 11 hoc r 16 eius om. T 18 impleretur CPVF pgrain 20 habebit] accipiet xw, concipiet Sd1 uocabitur δraelm 24 eum CP 25 uocabit B )
97
in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, et cetera.