De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quid quod etiam diuino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse uel credunt uel credi uolunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. et fieri potest, ut sine inimici nominis Christi siue qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putauerunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. in qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum Christianas litteras norunt, merito rideantur.

Cum enim uellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitauerunt, ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo, quod pluribus locis simul eos cum illo pictos uiderent, quia merita Petri et Pauli [*]( 23 cf. serm. 297, 4; 5; 298, 1; en. in pa. 44, 23 ) [*]( 1 qui diligant FIN. 2 faisse putant B 3 nescio qua BT\'D ClPO 4 terrena BTD F g 5- inrae CP condemnet F p talis ClP 6 legisse se B.V ONaMQ HAELSUγ grael, legisse CPF1, se legisse RTD F* pm 10 et ad petrum p et ad paulam Mnp 12 qui om. BT 13 dare se] dare BT*, dari TI, se dare V putauerint ut BT 14 talia] alias B, aliqua N* nomina ElL scripserunt Ly 15 audatia CP 16 lectoris p 17 noSt C1, noscunt Ca, noster P, noneruntp 18 uelint C1PFp talia CiP flngere] infangere C1, infligere C2, infingere PV 20 tamquam] quam BT 21 digne om. p 22 eia] illis g credendo BTl 23 cum illo om. BT uiderunt AlEL ftc g, uiderint p quia] et quia BTD r )

16
etiam propter eundem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. sic omnino errare meruerunt, qui Christum et apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis uixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis spiritum sanctum, post multorum Iudaeorum conuersionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur et eos qui in Christum crediderant grauiter persequeretur, de caelo uocauit et suum discipulum adque apostolum fecit. quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari uolunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius?

Illud quoque adtendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se conuertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos prophetas diuino spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in euangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc uidemus. neque enim, si magicis artibus fecit, ut [*]( 1 cf. Eus. Chron. int. Hier. 2, 157; Hieron. de uir. ill. 5; Acta apost. apocr. 39 7 cf. Act. 9, 1—30 23 cf. c. Faost. 12, 45 ) [*]( 1 celebrius] celebrius et HAEL rn 9 r ael, celeberrimus 02p, celeberrimum 03 V, celeberrima o 2 romae (e erlll.) B* errare omnino p 3 apoBtolis CP 4 quaesiuerunt (ques.) F OQ HAELSU r 8 caelis ex caelos corr. B* 10 stepani M diaconi et om. N* 12 discipulum] dicit (dici H) discipulum HAlEL 13 igitur] ergo p 14 moriretur T1F1S putare CP uoluerunt A3SU 17 qui] 8. I. add. eum NI, quem x magis F\'L, magicis eum r potuisse] eum potuisse VI m populos] aptos in mg. a 19 delerant B3C1PA2 21 qui] quia 0 illo] eo r 22 (euan)llgelio fol. 7 (jinit supplementum saec. XII. NI, incipit manus saec. X.) N et] in Cl orbem RTD 23 enim a. l. C )

17
coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando uenturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis uenturi et ciuitatem caelestem ei omnibus gentibus condituri.

Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut am, deputatae nullus alius deus erat nisi deus unus, deus uerus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro grauissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. solebant autem Romani de dis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. hoc de deo gentis Hebraeae, cum eam uel obpugnauerunt uel uicerunt, facere noluerunt. credo, quod uidebant, si eius dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum creuisse arbitrabantur. in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. nam utique intellegere debebant occulta ueri dei uoluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum fauore, qui si aliquid in hac re potestatis [*]( 2 cf. ib. 13, 4; 15; 22, 17; 24 10 cf. en. in ps. 56, n. 9; 62, n. 18; 88, II 7; serm. 5, 5 19 cf. de ciu. d. 5, 21 20 cf. Eus. h. e. 7, 18, 4 ) [*]( 1 mortnos 01 natus] eaaet natus HAELSUy 2 uentura MQ, futoro g uno H 5 porro inde F haebraeae R, hebreae TDPVA EL, haebraicf (h 8. I.) N, habrahae F 6 dixit AXL nisi (om. deus) r 8 Saepius RTD Nr 9 etiam] autem HAEL y g hierusolyma C, hierosolima FN, hiernsolima BsD AEL, hierosoljmis Hx 10 quod] quae Vrael erant Hl et] nt CP, om. VQ 11 autem] om. m. 1 A, enim g de diis BI, deos cet., edd. 12 colendo E j sacra om. A1E1L 13 habraeae B*, hebraeorum TD 14 quod] quoniam V 16 iuberet] add. et R1T1esse om. AXEL auaciperant ClPF, susciperent AJ&L 17 relegionibus H1AE1L et sic sacp. 18 decipiat Q, decipiebant L 19 occultam WL ueri dei B*, dei nere AXEXL, dei ueri cet. uolontate C1, uoluntatem HAEXL quam r 21 potestatis om. AELf ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 2 )

18
habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent.

Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a dis gentium, quas uicerunt, dilectos et electos. numquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset multum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad saluandas animas miserorum ac non potius collectam timentium manum contra suas ciuitates, quarum leges timebant, mercede inpunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam uindicandi ac non principatum dominandi cogitauit. itane istos mores dilexerunt di hostes suarum ciuitatum fauendo hostibus earum? quin potius nec illas defendendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuuerunt, quia non habent in potestate regnum dare et auferre, sed deus unus et uerus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos uel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna adque terrena [*]( 5 cf. de ciu. d. 1, 34; 3, 6; 15, 5; Cypr. quod idola d. n. 8. 5; Liu. 1, 8; 2, 1; Verg. Aen. 8, 842; Tac. hiat. 3, 71; Dion. Hal. 2, 15; Plut. Rom. 9; 10; Dio 47,19 9 cf. GeD. 19, 17; Lnc. 9, 56; Iac. 1, 21; 5, 20 ) [*]( 1 BUOS] nos EaLy 2 edominatos A1ELS1, edomatoa U 3 nec r propter pietatem r ac] aut p 4 namquid p 5 primordio suo Eyl recolent FaHAELSU y facinoBorum 01, facinerosum T, facinorosum D r, facineroaorum B ONl asilum F, consilium tl 6 romuli. (s ras.) В8. rumoli C1PF1 9 saluandas B*, sanandas cel., edd. 10 quorum ÅEL 7 12 mali om. A1Εγ mali in eum p perpetrabat RV g, perpetrauit D, perpetra- ret N1 13 prineipatum] potius y 15 hostibus] ospitibus H, hospitibus (pi rcu.) T quin] qui C1PF1 defendendo B\'. deserendo cet. habebant r et] ant g 17 sed dens] deus enim V 18 hec r 19 nec] non N 20 mi quarundam (m. 1 om. -seros quibus—21, 9 tamen reliquias, m. 2 suppl. in fol. 2) r ademerit || (fol. 10) in quo chrismate (om. sed beatos—21, 8 remanserit, quae uerba uno folio contineri poterant) E 20 adimerit 01PF1 H2A2U uel] et p )

19
quibus uoluerit et quamdiu uoluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum uel sinendo uel donando distribuit.

Vnde nec illud possunt dicere: cur ergo deus Hebraeorum, quem summum et uerum deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugauit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuuit? praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc uenturum prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod chrisma Graece . dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari illa omnia cessauerunt nescientibus Romanis, per quorum uictoriam, nescientibus Iudaeis, per quorum subiugationem factum est, ut illa cessarent.

Rem sane mirabilem non aduertunt pauci pagani, qui remanserunt, deum Hebraeorum offensum a uictis nec receptum a [*]( 8 cf. en. in ps. 57, n. 11 13 cf. in ps. 26, II 2; 44, n. 19; 104, n. 10 ) [*]( 2 Banctoram (tn mg. seculorum) r 4 romanos (om. eis) BT, (romanos mn.) eis CPF, eis romanos ψpm7 uenturum B2CPF1 g, euenturis N1, euenturum cet. proph. tanto] prophetando AXL, prophe**tando 8 (tę ras.) ante 8. I. L 8 praedixerunt CPV m maximae CPA1 christum om. M occiderant BTD 10 quod B*, et quod cet., edd. esset] est p 11 praedicatum HAXL alia re] in alia re OPY, aliunde RTJD r 12 et ter om. Y 13 unctio illa mystica (mist. BTDM) B2RTD M quod] quae V (chris) I ma fol. 10 (man. aaee. VIII. B* finit, incipit m. BatC. VI.) B crisma. OSp g, crysma H 15 appellabant Q fuisBet Q 16 deputatum A2S, deputata HAlL raelm quam] nam M 17 gentibus om. Al ł praedicare ClP 19 illa] illa omnia BT a l 21 pagani] romani JBT ) [*](2* )

20
uictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. ipse est enim deus Israhel, de quo tanto ante propheta plebem dei sic adlocutus est: et qui eruit te deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. hoc factum est per nomen Christi uenientis ad homines ex semine ipsius Israhel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israhel dictum est: et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. hinc ostenditur deus Israhel, deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec inpediat misericordia iustitiam, quod non ipse sit uictus in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi euangelium, ueri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefigurauit, nunc ipse deus Israhel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas uicerunt. ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iam qui per ea promittebatur aduenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens uicta est, per Christum regem suo nomini subiugauit adque [*](3 *Esai. 54, 6 6 cf. retract. 2, 16; de ciu. d. 16, 11 7 *Act. 3, 25; cf. Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14; Ps. 71, 17 10 cf. Iac. 2, 13; en. in ps. 32, I 11; 44, n. 18; 143, n. 8; ep. 167, 6, 19; serm. 22, 5 ) [*]( . 2 quo om. L tanto] et RTD, om. Ax 8 et om. Q deus] ipse deus tttfra 49, 3 et 51, 15 (αὐτός ϑεóςcod. Vat., ϑεόςaatoc cod. Alex.) 4 uocabitur] deus uocabitnr in ras. N 5 per (exp. m. 1) nenientis B, aduenientis r ipsius om. p 6 habrag T, habrae SX cepit gens r 7 et in BB (qf. Act. 3, 25 xcd Jv, Gen. 22, 18; 28, 14; 12, 3; 26, 4), in cet., edd. 8 tribus] gentes (trib. s. I. B) BBTD, familiae v 9 terram] add. et mare A2S et alt.] qui I ac] et BBD 11 non quod ψ rael 13 a romanis BTDr deletumque CP 14 uere CPP1 illo] de illo g 15 et sacerdotio om. BlBT praefigurabit BT 1S aliorum B HAlL quae AlL 19 profeticae C ea BBT HL, eam cet., edd. 20 gens illa elm 21 nomine g )
21
ad euertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac deuotione conuertit

Puto, quia de se futura ut per tot prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili dei prouidentia, quamuis sine ulla unctione regis sacerdotisque . remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarundam obseruationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec uictus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur ueritas prophetati Christi. quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum uehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta uiuunt suas nefarias artes honorare conantur. sic enim diuersis hominum erroribus multi etiam uarias hereses aduersus ueritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi. [*]( 11 ef. de ciu. d. 18, 46 13 cf. ib. 4, 34 ) [*]( 1 uertenda ClP 2 erat B deuoritione B 3 quia oni. L de se Bit Jiaec (om. de Be) RT, de se haec ASU, de se hoc L, haec de se eet., edd. 4 prenunciarent p, praenuntiaretur S ae 5 esse P 6 delicti CP-F1, deletis L populos L disparsas g 7 mirabilis L 8 in fol. 10 E crismate Dpg 9 obserbationum B 10 roma HA1E1L a autem] - C, om. PF1 11 nictas subiugatusque BTDr, nictos ac subiugatoB a 12 sic om. C1, si P prebetur] profertur CPVF πχψ p13 ueritatU CPiF1 raiseri adhuc praelm 14 iudicant XP r a, indicat 81 aliquam BD scribta B et sic fere semper indicant si-scripta sunt: cum-sit. Hinc dietinxit r, indicant, ai-sit? Hinc e 17 quod HA1E1L audito BlTD 18 sic] sicut NQ E γ m (cf. de M. d. 6, 8 p. 287, 18 H.) 21 ad-doctrinam christi om. Bl )

22

Quid quod isti uani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare * conpulsi sunt? nec mirum, cum et in euangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in prophetis nostris: quoniam di gentium demonia. ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem uidetur, quod illi di gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.

Verum tamen isti ita disputant, quod haec euersio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita uolentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque conuellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi adnuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam obpugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. sed si nolunt credere Christum talia docuisse, prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum euerti praeceperunt, uerum etiam christians temporibus hanc euersionem futuram praedixerunt. qui si fefellerunt, [*]( .3 cf. de cin. d. 10, 9; 19, 22 a.; Ens. praep. en. 5, 14 7 cf. Marc. 1, 24; cf. Luc. 4, 41 8 *Ps. 95, 5 24 cf. Ezech. 14, 6 al. 25 cf. Esai. 2, 18 al. ) [*]( 1 qui quod 0, quicquid F1 2 obtractatores Lp 3 christum] deum L suis libr. p 4 porfyrius RT, porphirius DOHS sicullus CPl prodit BRTD ONMQr, prodidit cet. qui NE1, quod g 5 respondeant r 6 et om. Dgr 8 di] omnes dii v 9 nec CP continenti CP1 11 di gent.] diligent. B1 14 ista ita Al, isti ista CP uersio BlEIL 16 fiant L sed 8. I. B2 19 quia] qui CPF1, quin Y 20 conetat] contra ASWL 21 ista CP 22 musitantibus TD CPVF NM AEL, muscitantibus r sed (om, si) CP 23 superstitionis C1 24 praecipuerunt Q 25 uersionem E1Q futurum Bl (cf. Gell. 1, 7) )

23
cur tanta manifestatione conpletur? si uerum dixerunt, cur tantae diuinitati resistitur?

Verum tamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse deum Israhel. cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? si plurimum ualet, cur ab eis solus non colitur? si parum aut nihil ualet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus paene iam colitur? numquam huius quaestionis eximi uinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc deum non colunt, qui praeualuit omnibus, quos colunt. si enim magnae uirtutis est, cur existimatus est inprobandus? si paruae nulliusue uirtutis est, cur tantum potuit inprobatus? si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? si uerax est, cur eius praecepta respuuntur? si mendax est, cur eius praedicta conplentur?

Postremo quod nolunt de illo sentiant. numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri [*]( 20 cf. de ciu. d. 2, 14; 3, 12; 25; 4, 15; 23; 6, 10; epist. 17, 2; en. in pe. 104, 11; c. Fauat. 20, 9; Min. Oct. 25, 8; Lact. diu. inst. 1, 20, 11 et 17; epit. 15 et 16; Tert. c. Marc. 1, 18; Cypr. quod idola d. n. 8. 4; Varr. ant. r. d. 1, 48 (ed. Agahd, p. 169); Cic. de deor. oat. 3, 63; 84; de leg. 2, 28 (Plin. n. h. 2, 7, 5); Liu. 1, 27; Val. Max. 2, 5, 6; Aelian. uar. hist. 12, 11 ) [*]( 1 conpleretur H1A1L 2 resistetur CPF1 4 receperunt B CPFp, receperint eet. 5 subiecit ic p (cJ. supra 10, 16) 6 sententiam (m eras.) B, sapla g 7 a numerum ClPl, ad numero H 8 plus RTD solus ] ipse solus RT 10 eximi uinculo BRTD, uinculo eximi cet. potuernnt DFl 11 qui om. BlRT, eras. D 12 quos deos p. h. d. n. colunt om. Bl 13 quos colunt om. CPF1 si] eic BOl 14 estimatus H) 14 nulliusue (ue eras.) C, nullius AlL, nulliusque RD, aut nullius AH7, nullius aut g cur a ceteris b. s. s. si malus est om. B 16 seportatur Lx 19 de illo uolunt p 20 colendos bis C potant Cl )

24
fana fecerunt? qui et agathus demonas inuitandos et cacus demonas placandos monent? quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec aduocandum nec propitiandum esse duxerunt? quis est deus iste uel ita ignotus, ut in tam multis dis solus adhuc non inueniatur, uel ita notus, ut a tam multis hominibus iam solus colatur? nihil ergo restat, ut dicant, cur huius dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli uoluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam uel qualem putent. esse istum deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus ualeret eius uoluntas ad eorum simulacra euertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. proinde istis summa necessitas facta est non colendi deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere uellent quam se . [*]( 15 cf. Plat. Ap. 21; Xen. Ap. 15; Cic. Acad. 1, 16; Val. Max. 3, 4 16 cf. Xen. Memor. 4, 3, 16 febri fana] fabricaria ѱ, febri sacra p 1 agathns (.tus RlD) BBTD CPF1 ONxMxQ, agatoe HAELSXU j, agathos V.F2N2M2S2 χѱω pg, άγαϑούς (-ϑος a) r a elm demones (daem.) Fπχψωpgel inuit.] imitandos rael cacns RT C OMQ, cachus BN, cacoa VF HAJELSU T g, caecus P, tacos D, xaxobz (-ϰος a) r a elm cacodemone. p demones (daem. e l) πχψω gel 4 dixenint NМ A\'Εϒ pg deus om. Ml iste] isrhi BT, israel iste Dr ita] itu B 5 dis BtNt, om. Mt, diis B1 eet. ad hec p non om. EL vel BRTD CPY, ant cet. uel ita notuscolatur F in mg. add. tam om. AXEL r 6 cur eius (ertu. r et e) F 7 noloerit A1E1Lγ nisi quia s. s. c. uoluerit om. AlELf ae solum JtTD 9 prohibent ElL ipsnd H.A1 E1 L 10 putant BQ esse om. BT 11 fecerunt-simulacra om. CP 12 ad eorum] deorum Q 13 simulacra] sacra Hl 14 proditor Hx philosophi (so 8. l. m. 1) B 16 firmauerunt p socrates H1, sacratis L sententiam (m eras.) B deum sic om. BT 17 oportere] debere V colendum ipse typ esse om. BT praeciperit (PP 18 proinde de (de eç.) B eum om. Ml AlEL 19 uelint Fp )
25
colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. si autem illo modo uellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. ac per hoc respuerunt unius ueri dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam quam illius beniuolentiam profuturam.

Sed fuerit ista uana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. an forte dicturi sunt istum non esse deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere ualeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. si enim di sunt, quorum uates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen priuatis negotiis responderunt, quomodo non est deus, cuius uates non solum ea, quae ad tempus consulebantur, congrue responderunt, uerum etiam unde non consulebantur de uniuerso genere humano adque omnibus gentibus ea tanto ante. praedixerunt, quae nunc et legimus et uidemus? [*]( \' 1 eolendum] add. esse A*U 2 ipsij ipse 6nP HElL quo] quod JllQ HA1L 3 ipse BIBTD, ille cet., edd. probibeba*t (n eras.) B, prohibeba A 4 ac] hac B CPl respuerent P1 dei ueri B 5 obfuturum sibi Bl, obfuturam sibi BTD, offuturam (om. sibi), Hx sibi offnturam NMQ H2AELU ϒ p 6 profuturum B1 (cf. supra 22, 25) 7 sed] sed si p ista] illa p 8 querimus (mus in ras.) C, queramus r 8 placit C1P1 10 colant B, colentur L autem] add. iste p 11 nisi] ubi p 15 nec laedere] neglegere Hl, neglere L, ne ledere A2E2ϒ g ualent AlL 17 putauerunt Otp, poaaunt N2 di sunt] deos dicunt RTD 18 refellerunt J21 19 proxima Hl 20 eam (m eras.) B 21 congruere (re exp. B) B A1L reaponderent B consuleuantur Bl 23 ea] add. quae BIRD uidimus HAL )

26
si deum dicunt, quo impleta Sibylla fata cecinit Romanorum, quomodo non est deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum deum per Christi euangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra euersuras, sicut praenuntiauit, exhibuit? postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per uates suos contra istum deum aliquid dicere, quomodo non est deus, qui per uates suos istorum simulacra non solum euerti iussit, uerum etiam in omnibus gentibus euersuiri praedixit ab eis qui illis desertis se unum deum colere iuberentur et iussi famularentur?

Aut legant, si possunt, uel aliquam Sibyllarum uel quemlibet aliorum uatum suorum praedixisse hoc futurum, ut deus Hebraeorum deus Israhel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra, monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris uatum suorum. omitto enim dicere, quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est christiana religione [*]( 1 cf. Verg. Aen. 3, 444; 6, 9-97; Or. Sib. ed. Rzach 13, 82; 14, 185 al. 7 cf. c. Faust. 13, 7 et 11; cf. Hlerem. 10, 11; 16, 19-21; cf. Esai. 2, 17—20 ) [*]( 1 si] si enim a l dicunt deum g quo] quoniam CP sisibilla (si pr. exp.) B, sibilla VHp g r, sybilla TNM, syllaba L facta (c eras. BNS) BD VN IPALSU ψ p 2 et pr.] ad CP 3 creaturas CXP omnium RT 4 enersura. (eras. s) HA, enersura NUxg, enertenda r <5 nisi sunt in mg. A 8 gentibus om. RT 9 euersuiri (i pr. poatea add. B) BO, aeuersu∗ri (eras. i) H1, enersum iri Vχψprelm, enersnri CP-P WL, euersnras F, enersnra RTD C* N\'MQ Н2AU1 g a, euertenda N2S2PU2, euersuram E1, enersnrum iri ϒ1x1p qui] quae VHl dissertis C1P1 deum BD A2SUg, om. cet., edd. 10 iussae V, iussu OJ g 11 sibillarum Mpg, sybill. TDr, syllabarum AXL 13 hebraeorom] eorum Hl 15 fnturum HAEL ay ita] ista CP 16 sublime CPl, sublimes F, Bublimium ψ, sublimari E1 αϒ2π eis HAELUf romano C1P, romanum C5 17 delere CP H1A1ELϒ ael 18 optemp. CP aliis p 20 pro] per CP )

27
testimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri. sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt: ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a uatibus deorum suorum contra deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa obseruamus et praedicta recitamus et facta monstramus. quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere conpleta quam illum deum agnoscere qui potuit praenuntiare conplenda, cum in suis dis falsis, quae sunt uera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint.

Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse deum uerum, quem sic uident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli uetat relictis istis qui illum coli non uetant? aut si uetant, legatur. quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil umquam tale personuit? et utique prohibitio tam multorum contra unum quam unius [*]( 3 cf. Mare. 1, 24; Luc. 4, 41 7 cf. Ps. 43, 21; 80, 10; 95, 5; Sap. 12, 24; 18, 10-19; 14, 1—31; 15, 4-19; Eafti. 21, 9; 40, 19; 42, 17; 44, 8—20; 46, 5-9; 48, 5; Hierem. 10, 2—15; 16, 18-21; 22, 9; 25, 6; 35, 15; 43, 12; 44, 8-28; Bar. 6, 3—72; Dan. 5, 23; 30; 14, 21; 26; Soph. 2, 11 ) [*]( 1 prophetis nostris BBTD, prophetis (om. nostris) GPF1, nostris proph. cet., edd. 2 siont (om. et) CPF1 4 quae cum] quaecumque AELU, quia quecunque g facta Nt L 5 ipsi alt. om. p g urguendi RD M HAelLU, perurgendi V batib. Bl 7 nostrorum om. EL 8 predicata D (in mg. r a), praecepta HAELU?\' g 9 iam] tam CP, om. r qui perpauci BlRTD, perpauci (pauperpauci (PP1) qui cet., edd. 10 dolore Bl C1P N1M1 11 in om. p uere ae 12 appetunt B 13 reBponsis (i radendo ex u) B 14 illum] ipsum p 15 deorum raorum Vp 18 possunt B CPF JL1 pga, possint cet. 19 au Bl aut si u. legatur om. HAXEL )

28
contra tam multos. notior et potentior esse deberet. nam si huius dei cultus est impius, inutiles sunt di, qui homines ab impietate non prohibent: si uero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quia non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra euerti iussit, praedixit, euertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, ualuisse aliquid non uidemus? rogo, respondeant: quia est deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit?

Quid interrogem homines, qui euanuerunt cogitando, quis iste sit? alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum, quo doctiorem aput se neminem inueniunt, deum Iudaeorum Iouem putauit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iouem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animaduerteret Iudaeos summum deum colere, nihil aliud [*]( 15 cf. de ciu. d. 7, 19 16 cf. c. Faust. 18, 5; 20, 13 18 cf. de cia. d. 6, 6; 7, 5; Varr. r. diu. 1, 58 b (p. 163) 20 cf. de ciu. d. 4, 10; 7, 15 ) [*]( 1 tam alt. om. BT et om. ClPV potencior C, potentiorque V, potior HAELSU ϒ g 3 quosniam B 5 illoruin] eorum BTD-ϒπraelm fidenter BtBTD, diuidenter H, diffidenter cd., edd. 6 audire. (ercu. t) C, audire PFpa, audere χψrel ipsum H2E* 7 sapiat] add. quia non intelligat p quis non sentiat om. Bt illum] add. qui non (sed del.) B esse om. p 8 sacra simulacra H1 11. uidemu B1, ualemus A1E1L . quis eat deus iste bis EXL 13 sacra (s B. I.) B 14 qui] qui sic r 15 sit] sit deus BTr 16 diem Otll. p 18 censent B* 19 nunccupetur Bl 20 nam om. p 21 capitolia.m (eras. i) B, capitalium 01, -tulium CPP 23 animaduerteret] add. et B )

29
potuit suspicari quam Iouem. sed siue qui Saturnum siue qui Iouem deum Iudaeorum putant, dicant: quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iouem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius? qui si tamquam potentior et uictor placuit cultoribus suis, Saturnum uictum expulsumque non colant. sed neque istum coli Iouis prohibuit, et quem uincere potuit, deum tamen esse permisit.

Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iouem colimus, de quo ait Maro: Iouis i s omnia plena, id est omnia uiuificantem spiritum. merito ergo et Varro Iouem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: caelum et terram ego impleo. quid illud quod idem poeta dicit aethera? quomodo accipiunt? sic enim ait: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit. aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. an poetae conceditur nunc secundum Platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundam Stoicos loqui, ut corpus sit deus? quid ergo in Capitolio colunt? si spiritum, si denique ipsum caelum [*]( 10 Verg. Ecl. 3, 60; cf. de ciu. d. 4, 9; 10; 7, 9; cf. Ioh. 6, 64; I Cor. 15, 45; n Cor. 3, 6 12 Hierem. 23, 24 14 Verg. Ge. 2, 325 et 326; cf. de cin. d. 4, 10; de Gen. ad. litt. 1. inperf. 4, 14 19 cf. Doxographi Graeci, ed. Diels, p. 608, 19; 304 a 2, b 23; 571, 9; 537, a 7; cf. Cic. de deor. nat. 1, 12, 80 ) [*]( 1 sine qai satnrnum om. CP 2 iobem BlBl 3 coli prohibere ansus est BBTD 5 tam B\'D 6 isum∗∗ B1 coli iobis B1, iouis (u ex b B) eoli BTD 8 fabule* B interpraetanda Ie B 9 colimus Iouemp iobem BR1, tnfira iobis et iobem Bt 12 quia] qui B 13 implebo e dicit? ethera quomodo cs, dicit, aethera qu. e Z 14 accipiunt] haec accipiunt B 15 tum] cum B PF ON HAELSU 1tW g 16 discendit CPQ, deicendat 0\', descendit ab alto B {ex Aen. 8, 423; cf. ib. 1, 897; Oe. 1, 443) 17 dicunt esse Vp, esse d. esse Q sublime. (m eras.) B 18 quod RT 19 platonicus H, is|toicos B 20 istoicoa BNAlL, isthoicos A2U1, stoMcos B ergo] igitur r a elm 21 capitulio ClP, capitolium MQ )

30
corporeum, quid illic facit scutum illud Iouis, quod appellant Aegida? nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iouem a matre occultatum capra nutriuit. an et hoc poetae mentiuntur? numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? quid sibi autem uult ista non poetica, sed plane mimica uarietas, deos secundum philosophos in libri quaerere, secundum poetas in templis adorare?

Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iouem et Saturnum patrem eius et Plutonem adque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? quamuis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in Latinam linguam esse conuersum Cicero commemoret. numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: si uero scrutari uetera et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di hinc a nobis profecti in caelum repperientur. quaere, quorum demonstrentur sepulchra in Graecia, reminiscere, quoniam es [*]( 8 cf. de cin. d. 6, 7; 7, 27; Lact. diu. inst. 1, 11, 33; Cic. de deor. nat. 1, 119; Doxogr. Gr. 297, 15; Eus. praep. eu. 2, 2 16 Cic. Tasc. 1, 29; cf. de ciu. d. 8, 5; cf. Lact. diu. inst. 1, 15 ) [*]( 1 quid illic-appellant om. Bl 3 et om. H 5 sibi] _siui (hi eras.) B plane om. RT, plana AL inimica DN ΗΑΕϒπχωpgr, inmiinica V 8 numquid] num N1, si AlEL 7 etiam] et p ille om. e eumhiemeruB (m pr. et i eras.) B, ∗∗∗emerus (euh ereu.) O, omerus BTD, homerus N2H2A2Uωpr 10 plenissime Dlr 11 addeos (d pr. 8. I. B) RT 12 dehonestandos om. Bl ezhortandos (ezort. D) Dr 13 et] om. p ∗∗∗emerum 0, omerum BTD, homerum H2A2U ω p r 14 et] et B 15 tuscolanis- AE1Lg 16 disputa B1 conscium om. CPF1 17 uetara AlL, uetira E scribtoreB BC 18 malorum B, magorum N1, maiores N2E2ϒ 19 di ON1, dii BjRT CPI p, dii qui habentur cet., edd. (om. a) nobis codd. Cic. 20 repperiuntur RTD quere B 21 gratia ClP, gretia N quoniam] quem CP es om. AlLSUlg, e.9 (eras. i) M, est BD HA* )

31
initiatus, quae tradantur mysteriis, tum denique, quam hoc late pateat, intelleges. hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem peruenisse beniuole suspicatur. quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitauit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: qui hanc, inquit, urbem condidit, Romulum ad deos inmortales beniuolentia famaque sustulimus. quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Ioue et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere uoluerunt? quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens: ecce Dionaei processit Caesaris astrum. uideant ergo, ne forte historica ueritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, uanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. neque enim re uera stella illa Iouis est aut illa Saturni; sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina inposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi uoluerunt. de quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni uoluptas conmeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerua non habeat?

Sed fuerit et Cicero Academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisque [*]( 6 Cic. in Catil. 3, 1, 1; cf. de ciu. d. 2, 15; 3, 15 11 cf. Suet. Caes. 88 13 Verg. Ecl. 9, 47 23 cf. Cic. Tusc. 1, 29 ) [*]( 1 tradantur RTD CP Sg mysteriis om. CP 2 inleges Bl, intellegia CP AEL 4 ueniuole jB1 hanc 0 5 dilatatum CPl 6 loqueretnr om. p 7 inquit urbem (u in ras. B, turbem B) BRTD, urbem inquit cet., edd. inquio (71, inquid C2p MQ ad] a ClP 8 igitur] ergo p 9 homines om. BT 10 romolo C*PF quod flt,.] quid HAlEL 12 uergilius BR ONlM HAELS1, uixgilius cet. 13 dionei codd. plei CPF1 16 reuer.a B illa iouis est aut om. B1 17 post om. AlL 19 quasi deos] om. A*Ll, quasi mortuos EL28, quasi non mortuos deos g habere RT Fψprael Migne 21 qui B1 22 minerba Bl 23 achademious BTM HAELS pur, a*chad. D poeta pg 24 deorum] eorum BT ausum B1 )

32
mandare, quamuis hoc non ei opinione propria praesumserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemorauerit. numquid et Varro uel tamquam poeta fingit uel tamquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum uita uel morte, qua inter homines uixerunt uel obierunt, esse conposita? numquid et Leon ille sacerdos Aegyptius poeta uel Academicus fuit, qui Macedoni Alexandro diuersam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem uerum tamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?

Sed quid ad nos? dicant se Iouem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui uiuificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut uolunt. quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? nonne ille est, qui primus ab Olympo uenit arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis conposuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris? nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, [*]( 3 cf. Varr. r. diu. p. 13. 19. 168 6 cf. de ciu. d. 8, 5; 27; Tert. de cor. mil. 7; Clem. Al. strom. 1, p. 139; Cypr. quod idola d. n. s. 3 11 cf. Varr. r. diu. 1, 57 14 cf. epist. 17, 3; de ciu. d. 7, 13 16 cf. Lact. diu. inst. 1, 13, 9 16 Verge Aen. 8, 320—324 ) [*]( 2 sacrum CPF1 traditionem Q numquit B 3 aca∗demicus (eras. a) Bl, achademicus B2RTD M HAEL pgr 6 esse] eiBe CP numquit B 7 achademicus BBD M AELpgr machedoni BHp 8 grecorum B, gregorum ClP originem] originem dicat BBTD (dicit T1) 9 prodidit X r hominis ClP declarat CPF1 10 nos] add. si F2πχψprael se] sed CP (d eras. P) 11 homine CP 12 uiuificant Bl in honorem] om. L, in honore CPV HAE 13 interpraetentur B et sic infra 14 quem] qui ϰχψp r ael saturno CP 16 iouis] uobis B1 18 uocari (ri in ras.) maluit B, uocanit 1IT 19 is B, hiis πχψω tutis CP, totus g horis B CPF N ψp 20 non AIEL 21 nonne (ne 8. l.) B talis B AlEL T a*griculturam (eras. e) B )

33
quod falce demonstrat? non, inquiunt; nam uideris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur, nos tamen Saturnum interpretamur \'uniuersum tempus\', quod Graecum etiam uocabulum eius ostendit; uocatur enim Cronos, quod adspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et Latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?