De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse uel audire potuerunt. si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fraglauit? postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. ea quippe fama, quae de catholica ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum [*]( 1 cf. Cic. de orat. 3, 16, 60; Plat. fort. Alex. 1, 4, p. 328; Diog. Laert. 1, 16 7 cf. de ciu. d. 8, 14; 18, 87; retr. 2, 16; infra c. 34, n. 52 et 1. 2, n. 1; de haeres. 8, 10; ep. 120, 8; 16; in Ioh. eu. tr. 36, 2 19 cf. ep. 49, 2; 52, 1; en. in ps. 30, II 8; 44, 20; 147, 16; serm. 46, 83; 288, 8; de ag. chr. 29 ) [*]( 3 igitur] ergo p causa CF 4 credant-litteris om. RT litteris (lit in ras.) B* mandarunt RT 8 5 nolunt g r, noluerint p eius om. Ll de illo eius discipuli RTD 8, disc. eius de illo N* discipuli] add. eorum X1 6 scripserunt N*, crediderunt RT ab] de CPF1 hominis 01 7 eum om. g deum fateri N3 p g 8 isto om. r discipulos de se N* 9 fatere C1 11 non (oro. qaod) 01 12 quaej qui PHIE\'L scripserint (scribs. P) CP, scripserant F1, scripta sunt D 14 potuerint N* sin 81, sine S7, et si p 15 nuntia fama RID F ON3M1Q H αμξπψω gmnuntiata fama RTCPM2AELSUγδϰ,fama nuntia (-cia x) χrael fama nnntiata Vap (i in mg.) 16 fraglauit BI V OQ HA1E1L2, fraglabit B, fragrauit E2γπaelm, flagrauit TD CPF NM A2L1SU ϰχψωpgr 17 famae et om. CPF1 ei] di ElL 19 difusam EL mirabile ClPl dispergentur Tl, dispargitur r, dispertitur CPVF g tenuis C1P1 istorum mores QE*L, istos rummores E* )

14
rumores inconparabiliter uincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant iam plus metuentes audiri quam uolentes credi, filium dei unigenitum et deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia. si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? si scripturam, cur non euangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? nos certe haec de dis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. restat, ut ipsi uelint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur loquendo quod nesciunt, aut si aliquos . libros habere se dicunt, quos eum scripsisse adserant, prodant eos nobis. profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, uir sapientissimus scripsit. si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit.

Ita uero isti desipiunt, ut illis libris, quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod [*]( 2 cf. Regula S. Bened. 5, 26 5 cf. Ioh. 1, 3 10 cf. de ciu. d. 2, 13 ) [*](1 uicit Mv. 2 celebres CIP!, celebris est ael trepidas et] trepedasset C1, trepidassent SLU, trepidant et H1 et tepidas om. L 3 audire H1 4 nolentes pel (et om.) deum BTH praedicant RT1DQH2S1U1ω, praedicari ael 5 omnia facta sunt N* famaelegunt CP 6 eligant hanc p elegunt ClP praefulgit CP prefulget claritate g 8 haec om. CPVFtyp 9 et pr. om. Ftypa horum N* 10 cur-sunt om. BTH 11 ridenda sunt V restant HELL 12 ipse C1P1H1 testes uelint BTD a uellent N* offerunt N* 18 aut] at p 14 libros se h. d. quos om. CP habere se Bs, se habere cet., edd. adserunt (ass.) RTD ON*Q sxr e l prodant] producant in tng. RA 15 saluberrissimi L 20 illis] in illis e I eum] eos A1E1L 21 conteneri C1P1E1L eas] illas N* 22 percrebuit Dπχψ lm, percrebuerit V estimando V )

15
existimando se ipsos produnt quid diligant et quid adfectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae inlicita nouerat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. et certe qui tales Christi libros legisse se adfirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?

Quid quod etiam diuino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse uel credunt uel credi uolunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. et fieri potest, ut sine inimici nominis Christi siue qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putauerunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. in qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum Christianas litteras norunt, merito rideantur.

Cum enim uellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitauerunt, ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo, quod pluribus locis simul eos cum illo pictos uiderent, quia merita Petri et Pauli [*]( 23 cf. serm. 297, 4; 5; 298, 1; en. in pa. 44, 23 ) [*]( 1 qui diligant FIN. 2 faisse putant B 3 nescio qua BT\'D ClPO 4 terrena BTD F g 5- inrae CP condemnet F p talis ClP 6 legisse se B.V ONaMQ HAELSUγ grael, legisse CPF1, se legisse RTD F* pm 10 et ad petrum p et ad paulam Mnp 12 qui om. BT 13 dare se] dare BT*, dari TI, se dare V putauerint ut BT 14 talia] alias B, aliqua N* nomina ElL scripserunt Ly 15 audatia CP 16 lectoris p 17 noSt C1, noscunt Ca, noster P, noneruntp 18 uelint C1PFp talia CiP flngere] infangere C1, infligere C2, infingere PV 20 tamquam] quam BT 21 digne om. p 22 eia] illis g credendo BTl 23 cum illo om. BT uiderunt AlEL ftc g, uiderint p quia] et quia BTD r )

16
etiam propter eundem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. sic omnino errare meruerunt, qui Christum et apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis uixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis spiritum sanctum, post multorum Iudaeorum conuersionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur et eos qui in Christum crediderant grauiter persequeretur, de caelo uocauit et suum discipulum adque apostolum fecit. quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari uolunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius?

Illud quoque adtendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se conuertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos prophetas diuino spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in euangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc uidemus. neque enim, si magicis artibus fecit, ut [*]( 1 cf. Eus. Chron. int. Hier. 2, 157; Hieron. de uir. ill. 5; Acta apost. apocr. 39 7 cf. Act. 9, 1—30 23 cf. c. Faost. 12, 45 ) [*]( 1 celebrius] celebrius et HAEL rn 9 r ael, celeberrimus 02p, celeberrimum 03 V, celeberrima o 2 romae (e erlll.) B* errare omnino p 3 apoBtolis CP 4 quaesiuerunt (ques.) F OQ HAELSU r 8 caelis ex caelos corr. B* 10 stepani M diaconi et om. N* 12 discipulum] dicit (dici H) discipulum HAlEL 13 igitur] ergo p 14 moriretur T1F1S putare CP uoluerunt A3SU 17 qui] 8. I. add. eum NI, quem x magis F\'L, magicis eum r potuisse] eum potuisse VI m populos] aptos in mg. a 19 delerant B3C1PA2 21 qui] quia 0 illo] eo r 22 (euan)llgelio fol. 7 (jinit supplementum saec. XII. NI, incipit manus saec. X.) N et] in Cl orbem RTD 23 enim a. l. C )

17
coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando uenturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis uenturi et ciuitatem caelestem ei omnibus gentibus condituri.

Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut am, deputatae nullus alius deus erat nisi deus unus, deus uerus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro grauissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. solebant autem Romani de dis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. hoc de deo gentis Hebraeae, cum eam uel obpugnauerunt uel uicerunt, facere noluerunt. credo, quod uidebant, si eius dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum creuisse arbitrabantur. in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. nam utique intellegere debebant occulta ueri dei uoluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum fauore, qui si aliquid in hac re potestatis [*]( 2 cf. ib. 13, 4; 15; 22, 17; 24 10 cf. en. in ps. 56, n. 9; 62, n. 18; 88, II 7; serm. 5, 5 19 cf. de ciu. d. 5, 21 20 cf. Eus. h. e. 7, 18, 4 ) [*]( 1 mortnos 01 natus] eaaet natus HAELSUy 2 uentura MQ, futoro g uno H 5 porro inde F haebraeae R, hebreae TDPVA EL, haebraicf (h 8. I.) N, habrahae F 6 dixit AXL nisi (om. deus) r 8 Saepius RTD Nr 9 etiam] autem HAEL y g hierusolyma C, hierosolima FN, hiernsolima BsD AEL, hierosoljmis Hx 10 quod] quae Vrael erant Hl et] nt CP, om. VQ 11 autem] om. m. 1 A, enim g de diis BI, deos cet., edd. 12 colendo E j sacra om. A1E1L 13 habraeae B*, hebraeorum TD 14 quod] quoniam V 16 iuberet] add. et R1T1esse om. AXEL auaciperant ClPF, susciperent AJ&L 17 relegionibus H1AE1L et sic sacp. 18 decipiat Q, decipiebant L 19 occultam WL ueri dei B*, dei nere AXEXL, dei ueri cet. uolontate C1, uoluntatem HAEXL quam r 21 potestatis om. AELf ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 2 )

18
habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent.

Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a dis gentium, quas uicerunt, dilectos et electos. numquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset multum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad saluandas animas miserorum ac non potius collectam timentium manum contra suas ciuitates, quarum leges timebant, mercede inpunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam uindicandi ac non principatum dominandi cogitauit. itane istos mores dilexerunt di hostes suarum ciuitatum fauendo hostibus earum? quin potius nec illas defendendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuuerunt, quia non habent in potestate regnum dare et auferre, sed deus unus et uerus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos uel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna adque terrena [*]( 5 cf. de ciu. d. 1, 34; 3, 6; 15, 5; Cypr. quod idola d. n. 8. 5; Liu. 1, 8; 2, 1; Verg. Aen. 8, 842; Tac. hiat. 3, 71; Dion. Hal. 2, 15; Plut. Rom. 9; 10; Dio 47,19 9 cf. GeD. 19, 17; Lnc. 9, 56; Iac. 1, 21; 5, 20 ) [*]( 1 BUOS] nos EaLy 2 edominatos A1ELS1, edomatoa U 3 nec r propter pietatem r ac] aut p 4 namquid p 5 primordio suo Eyl recolent FaHAELSU y facinoBorum 01, facinerosum T, facinorosum D r, facineroaorum B ONl asilum F, consilium tl 6 romuli. (s ras.) В8. rumoli C1PF1 9 saluandas B*, sanandas cel., edd. 10 quorum ÅEL 7 12 mali om. A1Εγ mali in eum p perpetrabat RV g, perpetrauit D, perpetra- ret N1 13 prineipatum] potius y 15 hostibus] ospitibus H, hospitibus (pi rcu.) T quin] qui C1PF1 defendendo B\'. deserendo cet. habebant r et] ant g 17 sed dens] deus enim V 18 hec r 19 nec] non N 20 mi quarundam (m. 1 om. -seros quibus—21, 9 tamen reliquias, m. 2 suppl. in fol. 2) r ademerit || (fol. 10) in quo chrismate (om. sed beatos—21, 8 remanserit, quae uerba uno folio contineri poterant) E 20 adimerit 01PF1 H2A2U uel] et p )

19
quibus uoluerit et quamdiu uoluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum uel sinendo uel donando distribuit.

Vnde nec illud possunt dicere: cur ergo deus Hebraeorum, quem summum et uerum deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugauit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuuit? praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc uenturum prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod chrisma Graece . dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari illa omnia cessauerunt nescientibus Romanis, per quorum uictoriam, nescientibus Iudaeis, per quorum subiugationem factum est, ut illa cessarent.

Rem sane mirabilem non aduertunt pauci pagani, qui remanserunt, deum Hebraeorum offensum a uictis nec receptum a [*]( 8 cf. en. in ps. 57, n. 11 13 cf. in ps. 26, II 2; 44, n. 19; 104, n. 10 ) [*]( 2 Banctoram (tn mg. seculorum) r 4 romanos (om. eis) BT, (romanos mn.) eis CPF, eis romanos ψpm7 uenturum B2CPF1 g, euenturis N1, euenturum cet. proph. tanto] prophetando AXL, prophe**tando 8 (tę ras.) ante 8. I. L 8 praedixerunt CPV m maximae CPA1 christum om. M occiderant BTD 10 quod B*, et quod cet., edd. esset] est p 11 praedicatum HAXL alia re] in alia re OPY, aliunde RTJD r 12 et ter om. Y 13 unctio illa mystica (mist. BTDM) B2RTD M quod] quae V (chris) I ma fol. 10 (man. aaee. VIII. B* finit, incipit m. BatC. VI.) B crisma. OSp g, crysma H 15 appellabant Q fuisBet Q 16 deputatum A2S, deputata HAlL raelm quam] nam M 17 gentibus om. Al ł praedicare ClP 19 illa] illa omnia BT a l 21 pagani] romani JBT ) [*](2* )

20
uictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. ipse est enim deus Israhel, de quo tanto ante propheta plebem dei sic adlocutus est: et qui eruit te deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. hoc factum est per nomen Christi uenientis ad homines ex semine ipsius Israhel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israhel dictum est: et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. hinc ostenditur deus Israhel, deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec inpediat misericordia iustitiam, quod non ipse sit uictus in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi euangelium, ueri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefigurauit, nunc ipse deus Israhel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas uicerunt. ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iam qui per ea promittebatur aduenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens uicta est, per Christum regem suo nomini subiugauit adque [*](3 *Esai. 54, 6 6 cf. retract. 2, 16; de ciu. d. 16, 11 7 *Act. 3, 25; cf. Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14; Ps. 71, 17 10 cf. Iac. 2, 13; en. in ps. 32, I 11; 44, n. 18; 143, n. 8; ep. 167, 6, 19; serm. 22, 5 ) [*]( . 2 quo om. L tanto] et RTD, om. Ax 8 et om. Q deus] ipse deus tttfra 49, 3 et 51, 15 (αὐτός ϑεóςcod. Vat., ϑεόςaatoc cod. Alex.) 4 uocabitur] deus uocabitnr in ras. N 5 per (exp. m. 1) nenientis B, aduenientis r ipsius om. p 6 habrag T, habrae SX cepit gens r 7 et in BB (qf. Act. 3, 25 xcd Jv, Gen. 22, 18; 28, 14; 12, 3; 26, 4), in cet., edd. 8 tribus] gentes (trib. s. I. B) BBTD, familiae v 9 terram] add. et mare A2S et alt.] qui I ac] et BBD 11 non quod ψ rael 13 a romanis BTDr deletumque CP 14 uere CPP1 illo] de illo g 15 et sacerdotio om. BlBT praefigurabit BT 1S aliorum B HAlL quae AlL 19 profeticae C ea BBT HL, eam cet., edd. 20 gens illa elm 21 nomine g )
21
ad euertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac deuotione conuertit

Puto, quia de se futura ut per tot prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili dei prouidentia, quamuis sine ulla unctione regis sacerdotisque . remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarundam obseruationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec uictus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur ueritas prophetati Christi. quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum uehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta uiuunt suas nefarias artes honorare conantur. sic enim diuersis hominum erroribus multi etiam uarias hereses aduersus ueritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi. [*]( 11 ef. de ciu. d. 18, 46 13 cf. ib. 4, 34 ) [*]( 1 uertenda ClP 2 erat B deuoritione B 3 quia oni. L de se Bit Jiaec (om. de Be) RT, de se haec ASU, de se hoc L, haec de se eet., edd. 4 prenunciarent p, praenuntiaretur S ae 5 esse P 6 delicti CP-F1, deletis L populos L disparsas g 7 mirabilis L 8 in fol. 10 E crismate Dpg 9 obserbationum B 10 roma HA1E1L a autem] - C, om. PF1 11 nictas subiugatusque BTDr, nictos ac subiugatoB a 12 sic om. C1, si P prebetur] profertur CPVF πχψ p13 ueritatU CPiF1 raiseri adhuc praelm 14 iudicant XP r a, indicat 81 aliquam BD scribta B et sic fere semper indicant si-scripta sunt: cum-sit. Hinc dietinxit r, indicant, ai-sit? Hinc e 17 quod HA1E1L audito BlTD 18 sic] sicut NQ E γ m (cf. de M. d. 6, 8 p. 287, 18 H.) 21 ad-doctrinam christi om. Bl )

22

Quid quod isti uani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare * conpulsi sunt? nec mirum, cum et in euangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in prophetis nostris: quoniam di gentium demonia. ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem uidetur, quod illi di gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.

Verum tamen isti ita disputant, quod haec euersio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita uolentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque conuellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi adnuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam obpugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. sed si nolunt credere Christum talia docuisse, prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum euerti praeceperunt, uerum etiam christians temporibus hanc euersionem futuram praedixerunt. qui si fefellerunt, [*]( .3 cf. de cin. d. 10, 9; 19, 22 a.; Ens. praep. en. 5, 14 7 cf. Marc. 1, 24; cf. Luc. 4, 41 8 *Ps. 95, 5 24 cf. Ezech. 14, 6 al. 25 cf. Esai. 2, 18 al. ) [*]( 1 qui quod 0, quicquid F1 2 obtractatores Lp 3 christum] deum L suis libr. p 4 porfyrius RT, porphirius DOHS sicullus CPl prodit BRTD ONMQr, prodidit cet. qui NE1, quod g 5 respondeant r 6 et om. Dgr 8 di] omnes dii v 9 nec CP continenti CP1 11 di gent.] diligent. B1 14 ista ita Al, isti ista CP uersio BlEIL 16 fiant L sed 8. I. B2 19 quia] qui CPF1, quin Y 20 conetat] contra ASWL 21 ista CP 22 musitantibus TD CPVF NM AEL, muscitantibus r sed (om, si) CP 23 superstitionis C1 24 praecipuerunt Q 25 uersionem E1Q futurum Bl (cf. Gell. 1, 7) )

23
cur tanta manifestatione conpletur? si uerum dixerunt, cur tantae diuinitati resistitur?

Verum tamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse deum Israhel. cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? si plurimum ualet, cur ab eis solus non colitur? si parum aut nihil ualet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus paene iam colitur? numquam huius quaestionis eximi uinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc deum non colunt, qui praeualuit omnibus, quos colunt. si enim magnae uirtutis est, cur existimatus est inprobandus? si paruae nulliusue uirtutis est, cur tantum potuit inprobatus? si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? si uerax est, cur eius praecepta respuuntur? si mendax est, cur eius praedicta conplentur?

Postremo quod nolunt de illo sentiant. numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri [*]( 20 cf. de ciu. d. 2, 14; 3, 12; 25; 4, 15; 23; 6, 10; epist. 17, 2; en. in pe. 104, 11; c. Fauat. 20, 9; Min. Oct. 25, 8; Lact. diu. inst. 1, 20, 11 et 17; epit. 15 et 16; Tert. c. Marc. 1, 18; Cypr. quod idola d. n. 8. 4; Varr. ant. r. d. 1, 48 (ed. Agahd, p. 169); Cic. de deor. oat. 3, 63; 84; de leg. 2, 28 (Plin. n. h. 2, 7, 5); Liu. 1, 27; Val. Max. 2, 5, 6; Aelian. uar. hist. 12, 11 ) [*]( 1 conpleretur H1A1L 2 resistetur CPF1 4 receperunt B CPFp, receperint eet. 5 subiecit ic p (cJ. supra 10, 16) 6 sententiam (m eras.) B, sapla g 7 a numerum ClPl, ad numero H 8 plus RTD solus ] ipse solus RT 10 eximi uinculo BRTD, uinculo eximi cet. potuernnt DFl 11 qui om. BlRT, eras. D 12 quos deos p. h. d. n. colunt om. Bl 13 quos colunt om. CPF1 si] eic BOl 14 estimatus H) 14 nulliusue (ue eras.) C, nullius AlL, nulliusque RD, aut nullius AH7, nullius aut g cur a ceteris b. s. s. si malus est om. B 16 seportatur Lx 19 de illo uolunt p 20 colendos bis C potant Cl )

24
fana fecerunt? qui et agathus demonas inuitandos et cacus demonas placandos monent? quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec aduocandum nec propitiandum esse duxerunt? quis est deus iste uel ita ignotus, ut in tam multis dis solus adhuc non inueniatur, uel ita notus, ut a tam multis hominibus iam solus colatur? nihil ergo restat, ut dicant, cur huius dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli uoluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam uel qualem putent. esse istum deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus ualeret eius uoluntas ad eorum simulacra euertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. proinde istis summa necessitas facta est non colendi deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere uellent quam se . [*]( 15 cf. Plat. Ap. 21; Xen. Ap. 15; Cic. Acad. 1, 16; Val. Max. 3, 4 16 cf. Xen. Memor. 4, 3, 16 febri fana] fabricaria ѱ, febri sacra p 1 agathns (.tus RlD) BBTD CPF1 ONxMxQ, agatoe HAELSXU j, agathos V.F2N2M2S2 χѱω pg, άγαϑούς (-ϑος a) r a elm demones (daem.) Fπχψωpgel inuit.] imitandos rael cacns RT C OMQ, cachus BN, cacoa VF HAJELSU T g, caecus P, tacos D, xaxobz (-ϰος a) r a elm cacodemone. p demones (daem. e l) πχψω gel 4 dixenint NМ A\'Εϒ pg deus om. Ml iste] isrhi BT, israel iste Dr ita] itu B 5 dis BtNt, om. Mt, diis B1 eet. ad hec p non om. EL vel BRTD CPY, ant cet. uel ita notuscolatur F in mg. add. tam om. AXEL r 6 cur eius (ertu. r et e) F 7 noloerit A1E1Lγ nisi quia s. s. c. uoluerit om. AlELf ae solum JtTD 9 prohibent ElL ipsnd H.A1 E1 L 10 putant BQ esse om. BT 11 fecerunt-simulacra om. CP 12 ad eorum] deorum Q 13 simulacra] sacra Hl 14 proditor Hx philosophi (so 8. l. m. 1) B 16 firmauerunt p socrates H1, sacratis L sententiam (m eras.) B deum sic om. BT 17 oportere] debere V colendum ipse typ esse om. BT praeciperit (PP 18 proinde de (de eç.) B eum om. Ml AlEL 19 uelint Fp )
25
colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. si autem illo modo uellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. ac per hoc respuerunt unius ueri dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam quam illius beniuolentiam profuturam.