De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamobrem quid te iste docuerit et unde gratias egeris, nondum scio. manet quippe illa quaestio, sicut erat, in qua quaeritur de animarum origine, utrum illas deus ex propagine illius unius, quam primo insufflauit homini, an ex flatu suo, sicut primo homini, det, faciat, fingat hominibus, quas eum dare, facere, fingere fides christiana non dubitat. quam quaestionem iste cum soluere conaretur nec uires suas intueretur, destruens animarum propaginem et asserens \'eas puras ab omni contagione peccati\' non de nihilo, sed \'de se ipso insufflare creatorem\' et naturam dei mutabilitatis obprobrio, quod necesse non fuerat, infamauit et, dum uult reddere rationem, ne deus credatur iniustus, si puras ab omni peccato animas, etiam illas, quas christiana regeneratione non redimit, uinculo peccati originalis innectit, ea dixit quae te nolo docuerit. tantum enim salutis et felicitatis non baptizatis paruulis tribuit, quantum nec Pelagiana heresis potuit. et tamen de tot milibus paruulorum, qui nascuntur ex impiis et inter impios moriuntur, non quibus homines per baptismum, cum uelint, subuenire non possunt, sed de quibus baptizandis nemo potuit uel poterit cogitare nec quisquam pro eis obtulit uel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro non baptizandis censuit offerendum, quid diceret non inuenit. de quibus si fuerit interrogatus, eorum animae quid meruerint, ut illas deus nec abluendas baptismo nec expiandas Christi corporis et sanguinis sacrificio et in aeternum damnandas carni inseruerit peccatrici, aut omnino haerebit et ei nostra cunetatio uel sero placebit aut simul pro omnibus paruulis, qui toto orbe terrarum sine christiano baptismate moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur in ecclesia Christi, non incorporatis corpori Christi offerendum corpus Christi esse censebit. [*]( 11 Vine. Victor 22 cf. pag. 310, 19-311, 1 ) [*]( 3 esse testimoniaE inueniuntur A 7 posi unius ras., in qua qua primus cogn. A ** suffla*** A 8 primu A fa cere bis B 12 se om.A 13opproprio 14 ratione A iniustasG 15 redemit BCFGb 16 docueris A 17 felicitatis et salutis E baptismatis A tribuit paruulis BG 18 hereses BGFml heresis C (is s. l.) 19 inter impiis E 20 uelit A possint E 23 pro nobis baptizatis à 25 expiendas A 26 inserit eodd. nottri inseruerit aliquot codd. deteriores a nobis collati inserat bd 28 xpi E 29 tatitis A 30 haec clesia A incorporatas Fml )

357

Absit a to, îratrr, ut haec tibi placeant, absit, ut ista . uel didieisse gaudeas uel docere praesumas; alioquin longe melior inuenietur ipse quam tu, quia in exordio primi sui libri modeste atque humiliter praelocutus est dicens: cum tibi parere desidero, notam praesumtionis incurri; et paulo post: quando quidem, inquit, nec mihi ipse sim credulus ea quae dixero posse probari studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis delegatur, et sit mihi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sint ueriora sectari. nam ut est optimi propositi laudandique consilii facile ad veriora transduci, ita inprobi obstinatique iudicii est nolle citius ad tramitem rationis inflecti. haec quippe ille si ueraciter dixit atque ut locutus est sentit, magnae profecto spei animum gerit. item in fine libri secundi: nec putes, inquit, ad inuidiam tuam forsitan reuocandum, cum in tua dictorum meorum constituam potestate indicium. ac ne forte cuiusquam curiosi lectoris obtutus inter inlitas fibras elementorum uestigia remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice seuero discerpe meque huius censionis experte puni atramenta quae indigna eloquia signauerunt, ne hac occasione et tuum erga me iudicium, quo mihi uehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae rideantur.

Isto igitur cum ille suos libros et initio praemuniuerit et termino communiuerit atque tuis humeris inposuerit onus religiosum correctionis et emendationis suae, hoc apud te inueniat quod petiuit, ut emendes eum iustus in misericordia et arguas cum ; oleum autem peccatoris, quo inpinguetur caput eius, absit a manibus atque [*]( 4.5 Vine. Victor 13 Vinc. Victor 24 cf. Ps. 140, 5 ) [*](1 alt. absit om.E 2 didicisse] aid. te AE 3 libri sui E 4 desiderem E 5 praesumptoris D incurro Ftn2d 6 credulus gim E 7 tueris (om. si) A 8 iudicio damnato BCFGd sunt Eb 9 sicut E ute tn2 s. exp. aut C llattramited infecti A 12 ut om. G sensit E animiiF 13 item-secundi om. BCG 14 cum] qua ABCG quod F (od s. a), bd 15 ac] at b optutns AF inter om.E lGinlicitas ABCF licitasG illatasE 17 contextan A pollicere uero BCG pollice uero seuere E pollicereuo F (t s. re) discerper E discerpereG ne (s. I.) meque F neque G huiusmodi E 18 experti! Bb exparte F (es. a m2) puniat BCEFmlG atramento b indignę loquia D significauerunt BCFG occasioneC 20 maeç F 21 Isto igitur modo h praemllnierit C 22 comminuerit G tni summeris.4 religionis BGb 24 emendet A 25 inpingetur CFml )

358
. osculis tuis, id est assentatio indecens adulantis deceptoria lenitudo blandientis. quodsi emendare neglegis cum uideas emendandum, aduersus earitatem facis; si autem tibi emendandus propterea non uidetur, quia putas eum recte ista sensisse, aduersus ueritatem sapis. et ideo ille melior, qui emendari est paratior, si non defuerit emendator, quam tu, si uel sciens inridenter contemnis errantem uel nesciens pariter sectaris errorem. omnia itaque in eisdem libris ad te scriptis et tibi traditis sobrie uigilanterque considera, et plura quam ego inuenies fortasse culpanda. et quaecumque ibi sunt adprobanda atque laudanda, si quid in eis reuera forsitan ignorabas atque isto disserente didieisti, euidenter profitere quid illud sit, ut de hoc te gratias egisse, non de his quae illic inprobanda tam multa sunt, omnes nouerint, qui uel recitante illo tecum simul audierunt uel eosdem postea libros legerunt, ne in eius ornato eloquio tamquam in pretioso poculo te inuitante etsi non bibente uenenum bibant, si tu quid inde biberis et quid non biberis nesciunt et propter laudem tuam omnia illic bibenda salubriter arbitrantur. quamuis et audire et legere et quae dicta sunt haurire memoria quid est nisi bibere? sed praedixit dominus de fidelibus suis, quod etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit. ac per hoc qui eum iudicio legunt et secundum regulam fidei adprobanda adprobant et inprobant inprobanda, etiamsi commendant memoriae quae inprobanda dicuntur, nulla uenenata sententiarum prauitate laeduntur. haec me grauitatem et religionem tuam siue mutua siue praeuia caritate monuisse uel commonuisse minime paenitebit domino miserante, quomodolibet accipias, quod tibi praerogandum putaui. agam uero uberes ei gratias, de cuius misericordia saluberrimum est fidere, si ab his prauitatibus et erroribus, quos ex libris huius [*]( 19 Marc. 16, 18 ) [*](1 oculis BCEFGbd indicensF dcnitudo A 2 plandientis C 3 facis] pads ABC emendandus tibi BG 4 iste C 5emedareC paratior] patior A 6 si om.F 7 atte A 9 ab probanda A 10 siquitG 11 ut] et CE 12 his] ilhsE 13 sunt Fml nouerunt BCGb uel ] uult C 14ornatu ABCGFml 16 pr. liberes A ct fin.] ut E 17 arbitrentur G 19 dominus om. G 20 eius A eos E quibuscum A quicuque (om. cmn) E 21 abprobanda A 22 commcndent E 23 nulla] add. licet D 24 Iegionem C 27 ei uberes DE saluberrime A 28 ab is A prauitibus A )
359
hominis ostendere his litteris potui, alienam atque integram fidem tuam uel inuenerit epistula ista uel fecerit.