Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum coinquinata est, an non ?

AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius.

FEL. dixit: Non hoc interrogaui.

AUG. dixit: Et quid interrogasti ?

FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet?

AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat.

FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo.

AUG. dixit: Ex deo, non de deo.

FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei pollutam esse et iterum mundari?

AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.

Post haec cum multis uerbis inter se agerent, FEL. dixit:

Dic iam, quid uis faciam ? [*]( 1 qllia PRb 13 et quia] quia R 14 (uere b) ex deo est PRb 16 quia] ei anima b ed. Maur. 18 dixit Pb 22 peccasse quide b 29 naturam dei PSRb 30 et te om. b a te esset PR 33 iam] iam tu B quis R )

852
+

AUG. dixit: (Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae istae blasphemiae; sed si ex animo facis, tunc fac . nemo enim te cogit inuitum.

FEL. dixit: Deus uidet, si ex animo facio; non enim homo potest uidere . sed hoc peto, ut confirmes me.

AUG. dixit: In quo uis ut confirmem te?

FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.

AUG. dixit: Ecce manu mea etiam scribo; uolo enim, ut et tu manu tua scribas.

FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum, qui in

Manichaeo fuit et per eum ista locutus est, anathemes.

Augustinus accepta charta scripsit haec uerba: Augustinus ecclesiae catholicae episcopus iam anathemaui Manichaeum et doctrinam eius et spiritum, qui per eum tam execrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat non ueritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.

Et cum eandem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec uerba scripsit: ego Felix, qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem, qui in illo fuit, qui dixit deum partem suam genti , tenebrarum miscuisse et eam tam turpiter liberare, ut uirtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina et ipsas iterum in masculos contra feminea daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.

Augustinus episcopus his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.

Felix his gestis subscripsi. [*]( 6 Angustinus—confirmem om. R ut (om. b) te confirmem PSb 7 Felix] aug\' R 8 ecce enl mani. mea b 18 episcopus eccleaiae catholicae PSBb anathematizo b 15 loquutus P 16 nephandi B 18 cartam T et ille R 24 feminina b demonia T 27 (et 29) hiis PR 28 et 29 scripsi B 29 Ezplicit liber Becundus (om. B) beati tom. SR, sci P) aurelii (om. TPB) augustini epi (om. PSB) contra felicem manicheum TS fol. 98 Pfoi. 8 B )