Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se [*](16 cf. I Tim. 1, 17 ) [*]( 1 animaerum C habęmus C 3 que C utriquf C 4 contemplandaum C posita scripsi: sine b Maur. 7 epiatule C scribis enim b 9 eius qui C 11 eorume C 14 quae] ut C non est om. C quam C illę C fęcit C 15 secula C 16 dictus* C seculormn C ∗∗τảquam (A in ras. anle ca eras. an) C 17 ea que C 18 apellas C 20 rege C 21 eaque C 22 aequalia] similia b quosi C 23 quero propagasse C 24 quur (bis) C cur degenerauerunt om. b 25 se om. C fecit nec om. C 26 adque C 27 nitino C )
909
regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: quae causa est, ut regantur? negabis regi. hinc respondebo: cur habent regem ? ubi non uideo, quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te paeniteat tale ostium posuisse in epistula tua, per quod tu ipse exire non possis. sed etiam cum te paenituerit et dixeris non ideo Manichaeum uictum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti. innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo regnum lucis ab eo uocari. quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium, nec regnum, sed regna, quandoquidem in ipsa epistula ruinosi Fundamenti cum de deo patre loqueretur. nullo, inquit, in regnis eius aut in digente aut infimo constituto. ubi autem regna sunt, quis tam caecus est, qui non intellegat aequales reges his, quibus regnant, omnino esse non posse? quid igitur tam uicinum, si uelis aduertere, et tam conueniens honestati pectoris tui, quam ut te non paeniteat illud in epistula posuisse ? est enim uerissime Iesus Christus rex luminum nullo modo sibi aequalium,
[*](1 cognosci C excepte C ei pacto (in mg. al. expecta) b 2 alterios C ęgerę C 4 oppinionem C repndias b manicheo C maxime C 6 que C post naturas er, u. anteced. regem - reguntur repet. leguntur in C 8 quesiero C 9 temtabis C 10 que C negabis] nec abhis C 11 quur C ingenuitati (ti ex te corr. m. 1) C 12 te (s. I. m. 1) C peneteat C 14 penituerit C manichev (v ex o) C 16 innumera∗∗∗bilibus (rea eras.) C manicheis C 17 lucis C1 habeo C 19 epistula C 20 inquid C 21 infirmo b Maur. cecus C 23 uitinum C uellis 0 24 auertere C 25 peniteat (ni corr. ex ne m. 1) C uerissime C ) 910
sed subiectorum, et eorum rector beatorum. paeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes ueridica frons epistulae tuae uno ictu arietante subuertit. quia enim Christus luminum rex est nec de se ipso genuit inferiora, quibus rex esset, nec ea uicina sibi, quibus regnaret, adsumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero, sed nec unum indigens altero, quod a tramite ueritatis alienum est: restat, ut ea lumina, quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit, quia propria sunt, non usurpauerit, sed fecerit et condiderit deus.
Si uolueris quaerere, unde fecerit, et imaginari coeperis adiutoria materiae, quam ipse non fecit, ut ibi non uideatur omnipotens facere, quod uellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adiuuaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi atque ineffabili maiestati aptissime adiungente ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt\', ita uidebis, quomodo dicatur in catholica fide, quod deus de nihilo fecerit omnia bona ualde. si enim de aliquo fecit, utique aut. de se ipso aut non de se ipso; sed si de se ipso, non ergo fecit, sed genuit . cur igitur inferiora genuit? nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset si non de se ipso, non utique de aliquo, quod ipse non fecit; alioquin de alieno fecit, et erat iam bonum, quod ipse non fecerat, unde sibi [*]( 17 Pe. 148, 5 20 cf. Gen. 1, 31 ) [*]( ta 1 peniteat C aultem C 2 manicheum C 3 ępiltule C hic C aariftate C subnerterit b Maur. 4 qui C se (i. t m. 1) C & uitina C 6 que C 7 non utrum C alterao C nec] ne b 8 ante quod ras. C 9 que C 10 pr.n∗∗ C 12 querere C 18 adiutoriam C adiatorium Maur. ubi C 14 eum] cum b 15 errorisque C 16 hicta C eapta b Maw. 17 aptissimi C apertissime b at que ingente C adiunguntur b post dixit legitur inquiunt in b 19 nihillo C 21 se r (med.)om. C ego C 22 quur C 24 aligno C )
911
regnum statueret. quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator, quia erat bonum, quod ipse non creauerat; non enim de malo alieno lumina, quibus regnaret, efficeret. relinquitur itaque, ut etiam si de re aliqua fecit, de illa fecerit, quam ipse iam fecerat.
Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens [*]( 11 cf. Bom. 8, 29 ) [*]( 1 statueręt C statuerat b incipi C 2 creatur C 4 etiam om. Maur. 6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili Cb 10 uocatus C fidea om. C 11 fratre* om. b 18 pro fratres hab. aemper b 17 euangelo C 18 inquid C 19 quoniam b 20 quoque om. C consnbstantialis (ea in is corr. m. 1) C 21 ex] nisi ex b 22 pro fratres hab. semper b primu. genitum. (pot* u eras. m.) C 23 testantnr b eloquia C 25 eandem C 26 chatholica C que C ) [*]( XXV. Aug. Met. 6 (para 8). ) [*]( 58 )
912
secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul
[*]( 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. 4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 2 uerba. (m era.) 0 6 ei] et C aotietatem C 6 adoptionS C 7 adoptionis b 8 sepissime C 11 predistinAuit C 18 gloria C 15 uelle genti C 16 misericordiam C 17 potes tatem C 18 inquid C filius C 19 acciperunt C ipso C 20 nobis (i «r u corr.) C *omniius (h eras.) C 21 aput C 26 eͅccleesia C 87 uindicte C ) 913
dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.
Deinde si iam concederem non esse unicum patri Christum Iesum secundum eiusdem substantiae diuinitatem, sed habere fratres post se natos, quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse potest ? quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? puderet certe ita sentire. non autem ita sentis . quid igitur sentis P leni animum tuum et placabilem te redde considerandae sine pertinacia ueritati. hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas primogenitum Iesum Christum in illa diuina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriore tempore natos in illo regno intellegamus, quibus est primogenitus — neque possimus dicere, quot horis uel diebus mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior, sed tamen aliquo interuallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus — an uero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus tamquam in aliquo genitum principatu. si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos [*]( 2 cf. Sap. 11, 21 ) [*]( 1 adima C inmensnra C 3 uoluntati C carni C acceͅpimus 6 4 sangui C 5 nolntati C 6 coequante C 9 fratres] semper b posse C natus C 10 posset b Maur. audires C 13 considerande C pertinatia C 16 primnmgenitum C adque C 17 posteriore tempore] posteriores b Maw. natus C 18 possumus b quot] qfl C 19 mensibus que C 20 intellaallo (m. 1 corrJ C 21 anQ C 22 ntllntique C que C 23 esset Cb 24 tamqua C principatu. (m erae.) C 25 adque C 26 ei] et C fratres] super b ) [*]( 68* )
914
nascendo praecesserit et aliquando ipse fuerit, cani illi nondum essent, quid dicis, frater? itane praecipitabis cor tuum in hoc inpietatis abruptum, ut existimes in illam diuinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit ? an quia oportebat inde aduersus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes uocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium diuina uirtute perageret. aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo, quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo ualenti ex paucis cuncta conspicere nimis onerosus sim. erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge, uidebis profecto neque secundum locos neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus ullasue conuersiones fieri posse nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore deo, non dixisset apostolus: et coluerunt et seruierunt. creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.
In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum, quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius [*]( 20 Rom. I, 25. ) [*]( 1 preceBserit (t in ras.) C 2 precipitabis C 4 summam que C 5 quia] forte b 7 ipsas (bis scr.) C 10 simultis C hoc nč b spiritalius b 11 aut C arbitraremur C 12 possint Cb ex (s. I. tfI. t) C e* (z er.) C exiret b 13 cqteris C 15 honerosus C igitur om. C atiem C 16 nebula C contentiones C nideo b Maw. pfeccione que C 17 loca Maur.18 illa snae C conuersione C creatoram C 19 que C 20 et coluerunt om. b colue*runt C 22 secula C 23 que C 24 creatura om. C 25 (et 26) creatnr C )
915
quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et
[*]( 16 Ioh. 14, 9 24 cf. loh. 1,1 26 cf. Phil. 2, 6 ) [*]( 1 seruiaent C 3 quia∗∗∗ (non eras.) C 6 et creaturam om. C 8 creaturam . nec sibi esse inferiorem sed equalem eiusdemque sqq. b 9 eiusque C ac] hac C quisquis] si quis b 11 destestabiles C nl 18 uius C 16 me dit (m. 1 superscr.) C uidet (bis) b 18 sine creaturç C damnaretur b 19 prospicia C 21 secretissima (c corr. «r g) C adque C 22 manicheus C 24 dl (s. I. m. 1 superacr.) C aput C 25 incommotabilis C 27 celis C. ) 916
in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. uerba apostoli ad Colossenses.
Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non [*]( 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 ) [*]( 1 agnascit C oppinor C 2 colosenses C 3 quero C sit facta b 4 quamuis] quam nisi Cb bono b creaturea C 6 uihsi C facta C 8 que C 9 uigiat C quefirma C 10 omnino b Maur. 11 unitatem C deserto C 12 penas C 13 nanitatis C 14 apostolos C 15 uanitate (pr. d a m. 1 superscr.) C omine C 16 quisecundum (d m. 1 superscr.) C 17 animaum C animam b uisibili C 19 mens sit Cb inest] inest (in m. 1 superscr.) C eat b 20 remiaionem C 22 boni/// sps (ras. quattuor litter.) C que C 28 cumsubstantialis C etttema C 25 utiquę C sacrilegi adicere a )
917
sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.