Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia [*](5 sexus] senas C 8 aliquod b 9 esse b 12 te om. Cb diuersus C 14 oriretur b Maur. horeretnr C 15 possit b sterelis C 16 ipse C ter tiasubstantia C 17 que C commemoraai (com m. 1 superscr.) C miscerentur Cb 18 aut nihil C quam otn. C m∗ulus (a er.) C 19 ne (q m. 1 superscr.) C 20 magnam et summam C si om. C 22 possit b 24 adque C 28 esse (Ie in ras.) C nihil nisi C 29 cum om. C mala b )

927
est, censensio uero eius non est substantia. iam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit, id est, in anima esse istam consensionem profecto uides, quam consensionem peccatum esse- ac per hoc malum esse non dubitas. ex quo iam intel- legis fieri posse, ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum, quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. peccatrix enim utique mala est; peccat autem. cum consentit malo. una igitur eademque res, id est anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali, quod non est substantia. id est consensionem istam, in tantum mala est. non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. deficit quippe, cum consentit malo, minusque iam esse ac propterea minus ualere incipit quam ualebat, dum nulli consentiens in uirtute consisteret: tanto utique deterior, quanto ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est. uergit. ut etiam ipsa minus sit: quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. quod enim minus quoque fit. eo tendit, ut non sit omnino: quo quamuis non perueniat, ut penitus pereundo nihil sit. manifestum est tamen qualemlibet defectum exordium esse pereundi. aperi ergo iam cordis oculos et intuere, si potes, bonum aliquod esse qualemlibet substantiam, et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam: nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum uoluntarium, quo anima rationalis ad ea, quae infra illam sunt condita, conditore suo deserto declinat, adfectum; hoc est enim. quod peccatum uocatur. ceteri autem defectus, qui non sunt uoluntarii, uel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice iustitia, uel mensuris rerum infimarum interueniunt, ut [*](1 eios que C 8 per peccatum b 5 bona C snbstanttam C 6 substantism C ista om, b 7 malum C 8 peccata C cum om. C 10 habet abet C 12 enim (s. I. m. 1) C 16 habeo C quid C 21 quemlibet b Maur. 22 quamlibet b Mattr. 26 eaque C illo C 27 paτum C 2H moratvice C adque C 30 infirmarura C.. ) [*]( xxv. Aug. aeet. 6-(pars 8). ) [*]( 59 )
928
praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo uicibus suis atque suo genere peragatur. sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus Syllabis, quae per morarum certa interualla tenduntur et spatiis suis inpletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad suum finem tota perducatur oratio, nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est,. quantum producatur corripiaturue syllaba, uel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant, cum ars Ipsa, quae sermonem facit, nec sonis perstrepat nec peruoluatur uarieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis possumus intellegere mirarique meliora, sed habet proprium in suo genere decus atque insinuat bene uiuentibus summam dei sapientiam in alto secretam supra omnes temporum metas fabricatricem ac moderatricem suam.

Age nunc, adtende illud. quod dicebas malum, cui anima consentiendo uoluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an uero nec ibi possis accusare substantiam. quaero enim, quid adliciat animae consensionem, ah inruat illa cassatim et propterea consentire dicatur. quia eius aliqua delectatione mouetur ad fruendum. quod si ita est, non est consequens, ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, , sed amantis culpa teneatur profecto fateberis cuiusque rei speciem non esse continuo uitiosam, quia uitiose in eam con- [*]( I praedentia 01 caednnt C at C aique itaj addita b cor poralis C 2 pulcritudo C adqae C iri genere C S adque C 4 que C 6 totam C 8 ue C spetiae C 9 siuguii C 10 qae C 12 corporalium C tractatibus b 13 prestitutam C pulcritudo C 14 que C spiritibus C 16 posumus C 20 uoluniarie C 21 quero C 22 aliquid quod C aliquem b 23 quia- dicatur (in inferiore uiurg. m. C adscr.) C delectacione C 26 aliqaem b ainitis C 27 querei C 28 spetiem C uitiosie C \' )

929
sensio cupientis inlabitur. quod quantum me adiuuet, post adparebit. sed ut ostendam, quod pollicitus sum, quid potius eligam. cum me rerum copia circumfluat ? quid, inquam, potius eligam, quam id, quod nos ut creaturam laudamus caelestem, uos autem ut portionem ipsius creatoris adoratis? quid est inter cuncta uisibilia isto sole praeclarius? at si quisquam eius lucem inmoderatius concupiscat. infert suis oculis bella iurgiorum, si aliquam potestatem nactus, qua possit inplere, quod adpetit, domus uicinorum adpositas suis fenestris comminuit, quo sol penetralia eius caelo apertiore perfundat. numquid ergo solis est uitium, quia ille lucem istam sic dilexit. ut eam luci iustitiae praeponere auderet et uolens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis ianuam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? uides ergo amari posse rem bonam amore non bono. quapropter, cum tu malum dicas, cui consentiendo anima peccat, ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum, cui animam quo est melior consentire non deceat cum enim sit ipsa corpore superior deumque habeat se superiorem, quamuis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima et peccando fit mala, si consensionem dilectionis, quam superiori deo debet, inferiori corpori adiungat.

Quodsi dicis non eam te uocare consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit, ut sibi consentiatur, sed tunc consentire animam, cum illum, cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit, et propterea malum esse, quia, ut aliquid mali committatur. suadet aut urguet: secunda quaestio est et ordine suo iam iamque etiam ipsa tractanda. [*]( . 8 cupia C .4 elugam C ut om. h 5 celeste C creature b 6 quid est scripvi: quide C quid cnim b Maw. preclarius C 7 conoupescat C a 8 naetns (n m. i superscr.) C 9 uicinorumscripsi: eorum C Maur. b oppositas Maur. 10 post feuestris adti. apertis intuetur b et omn. poster. . edit. comminuit quo acripsi: anitna quoininua .C quominus b Maur. 12 pr«ponere C audiret C 13 abundantift b 17 bonA 6 18 quoj que b 19 sit om. C deumque] denique b 20 nature C corboris C S4 que C agit utJ agitur C 26 cum om. C 28 ordene C ) [*]( 59* )

930
sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis. ut arbitror, disputatum est claruitque fieri posse, ut res aliqua in suo genere bona male diligatur et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. quid? si enim tali iam dilectione peccatrix anima atque uitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa, quae persuadenti consentit, tali uitio deprauata, quali uitio deprauata illa quam sequitur? primum ergo peccatum est quamuis bonam creaturam creatori in dilectione praeponere, secundum autem alterum quoque, ut id faciat, uel suadendo uel cogendo temptare. nemo enim ad prauitatem uult alium perducere, qui non prior ipse deprauatus est. uolunt autem qui peccant alios ad peccatum perducere uel stulta beneuolentia uel malitiosa inuidentia. quis enim filios suos nisi peruerse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque adquirant amplam pecuniam? utique non odit eos et tamen perniciose persuadet. talium quippe dilectione iam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit, quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus, sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. inuidentia uero, cum alium uult quisque peccare, honorem diligit inmoderata superbia et in eo cupit excellere atque ceteris anteire; quem quoniam uidet amplius et uerius deferri uirtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis uoraginem ex aequitatis arce deponi. hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus peruerse atque inpie diligendo inpius factus est? aut ipsa eiusdem diaboli angelica substantia, quam deus creauit, ideo mala est, quia substantia [*]( 1 hoc Cb 8 mala C dilectione culpata b 4 iam om. b 6 que C (juale C 7 illa* Imuas.) C 8 ceatrο̌am C1. preponer. C 9 faciant b 12 uoluntate b Maur. qui ante aliosb Maur. alias C 11 petducere cupiunt b Maur. 18 beniuolentia C 14 peruera* C 16 hodit C pernitioaa C 19 aegimus C boM C dilectur C 21 atque. ceteris anteireom. b 22 qm C quidem b Maur. qwae tamen aduot forte quia\' 28 aliquos b 24 arche C diabuluc C 26 diabulos C 27 diabuli C )
931
est? sed cum eius deserens dilectionem et ad suam nimis conuersus ei uideri cupit aequalis, superbiae tumore deiectus est. non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum, a quo factus est, malus est, et ideo malus, quia minus est quam esset, si id, quod summe est, dilexisset; defectus ergo malus est. omnis ergo defectus ab eo, quod est, tendit, ut non sit, sicut omnis profectus ab eo, quod minus est, tendit, ut magis sit. honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet. utique deo debetur. qui ergo amat honorem, deum imitatur. sed humiles animae in illo se honorari uolunt. superbi prae illo. ad deum autem humiles excelsiores fiunt. iniustis, contra deum uero excelsi humiliores fiunt iustis, ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi deum amauerunt supra se, illi pro deo amauerunt se.

Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male [*]( 1 lua C 2 ei uideri] eidem esse b 3 quantum**C 5 a] ex C 6 it C 7 habeo C 8 ut-tendit (in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C 10 relegiosorum C 11 anime C 12 prae] pro C 18 iniusti si C 14 premiorum C 15 ille (bis) C dfb C 17 ępistulę C 18 nalum C , 19 coni C 20 bone C sunt Cb 22 siue om. C notu C 8& boneo Cn. summe bonam C )

932
facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa, si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius.

At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . - pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate [*](2\' malae (alter.) C 4 sinet C uius C .7 Inτegre 01 8 gere (ne m. 1 superscr.) C bis uis Cb 9 cummittit C 10 fatiendum C male C .14 et non Jfaur. 17 ambe bone C que C 21 pre- . dicas C 22 mala C 23 qaero C ergo] itaque Maur. 27 itaque] igitur Maur. )

933
consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero igitur unde illa corruptibilitas..

Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . non enim quaero, unde corruptio — respendebis enim "a corruptore" eundemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum euoluere ac tenere uix possit — sed quaero, unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi esset. aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim [*]( 1 quero C deeepi (i mperscf. TP. I) C . 9 quero C a tuo b 8 malao C 9 que C J1 fractur C quero C unde sit] ut desit C quedain C 13 uitinitat« C 14 uidne C paludis morbi exh. C 16 corruppi C ,16 uitinitatis C coatagione C quaero] que C 18 queio C ■ quid (i ex o corr. m. 1) C loquor Cb \'perspigue C 19 quero C 20 eundem que C 21 contendaesC 22 ęuoluere C teneri Cb quero C 23 que C . 26 a natura Maur, naturam C 28 eaj ex Maur. om. b oatili C )

934
non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis. congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. hoc est factori et institutori suo deo dilectionis [*]( 1 que C S que C 4 aai scripsi: si C b Maur. 5 cuinmemoratam C 8 comrnixtione C 9 querere C : 10 «ogitas C 11 inuenire C ipsA C alterios C possit sicutj sed tu C possit si tu b 12 mamcheus C summę C\' 13 persudct (a tn. 1 auperacr.) C quere C 14 quc C iuuita C 15 moras C 16 oste C 17 fuisse Maur. JS esset Cb 19 uide C 24summe bona b . bonusj horum b- 26 sed tamen bona om. b 26 celoram C )
935
oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua peccat.* ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum uictus deicitur deus.

Ecce quanta inpietate. quam nefariis horrendisque blasphemiis te non uis exuere ponendo in natura, quam non fecit deus, uitam. sensum. sermonem; modum, speciem, ordinem et alia innumerabilia bona, et ponendo in ipsa dei natura ante ullam commixtionem mali ipsam mutabilitatem. qua capi poterat et cui timere cogebatur "uidens magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen ob poneret." et ut quid hoc totum, nisi ut illa dei natura atque substantia sic inplicatum teneat hostem subiectum, ut peccans perferat et ligatum nec totum euadat. [*]( 28 ex Manich. epist. fund. ) [*](1 quo e* rellra C 2 caritatem C tucuranmci (tn m. 1 superscr.) C 3 et per b peccatur eam C 4 ttutem om. b iuditium C afticitur Matlr. 6 queras C 7 ipsare om. C 9 peccat- C obppria C 10 hac C 11 que C H non om. C 15 quae Maur. b 16 peccatd C 20 spetiem C 24 secnla C 25 aliquid b eximium ac pracclarum ct om. C 26 nomen C 118 totam C euadat C )

936
purgata iam uictum. et ut damnata seruet inclusum ? praeclaram uero excusationem bellicae necessitatis in deo uestro inuenistis contra illud, quod uobis proponitur, ut respondeatis: quid factura erat deo gens tenebrarum. si cum ea pugnare noluisset? quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et uiolabilem deum ; si autem dixeritis, quod ei nocere non possit, quaeretur a uobis: cur ergo pugnauit ? cur substantiam suam corrumpendam atque uiolandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? contra istam ergo conplexionem numquam exire potuistis.

Magnum aliquid uobis et tutum inuenisse uidemini, ut respondeatis dicentes : magna est iniquitas adpetere aliena, cui deus iniquitati praebuisset adsensum, si eam gentem, quae hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. haberet ista responsio qualemcumque iustitiae colorem, si saltem in ipso bello natura dei uestri se integram inpollutamque seruasset et permixta. hostilibus membris nihil iniquitatis uel coacta uel seducta fecisset; cum uero tantis facinoribus et flagitiis eam captiuam consentire dicatis, cum denique ab illa inpietate tam inmani, qua etiam lumini sancto, cuius portio est, extitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere. creditis horrendi illius globi aeterna subplicia: quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem quam tradere ei partem dei, cuius uires hauriret, cuius decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non uideat? quis non tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non adtendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra . naturam inuadere conaretur alienam, quam deus inuadendam [*]( . 1 preclaram C 2 exclusioncm h belliea (vtrum a att ae dinottci non poteat) C uero C 3 illuc C 5 quam1 quia C qua b potitura C 7 pogset Maur. quoreretur C 8 adque C 9 ista C 11 totura Maur. 13 prebuiiCset C que C 14 caust C 16 qua*lem camque C iusticiae C saltim C 16 uestri] uiuis C queser nasset C 17 ortilibuH C menbris C 20 qua etiam] quam C 22 globia C 24 ei om. b aurirct C 25 suae j sine C ■ sotiaret C 26 non post quia om. b Maur. cęcętur C 28 natura C-)

937
et ad iniquitatem cogendam et ad poenam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? hoccine tandem est iniq-uitati consentire noluisse (et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? an erat necessitas. quod ipsum Manichaeum dicere non puduit et uos pudet ? ille quippe ait; uidisse deum magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula nisi aliquod eximium et uirtute potens numen obponeret; uos autem acutius uidelicet ratiocinamini, quam si deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum. uiolabilem et corruptibilem dicentes deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset abigite ergo et expellite a cordibus uestris et a fide uestra etiam ipsam pugnam totamque illam fabulam inpiarum et inmundissimarum blasphemiarum horrore contextam tandem aliquando anathemate atque damnate. nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est. uiolabilem illam naturam et corruptibilem deum dicere non timetis. ut natura dei uestri. si fortitudinem, qua non caperetur, non potuit exercere. non potuerit saltem iustitiam captiua seruare, quod Daniel potuit, cuius leones ausus es inridere. qui eorum, a quibus captiuus ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo conpulsus terrore consensit nec in condicione corporalis seruitutis aequitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit: natura uero dei captiua ducta est, iniqua facta est, non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. quod malum sibi futurum si sciebat ex aeternitate, illi nulla diuinitas de se debebatur. [*]( 20 cf. Dan. 6 . 14 ) [*]( y hocineandaen C 3 uoluisse Cb iniquitate C 4 manicheum C . 5 poduit C nidis sem C 6 uastationem C 7 secula C . etj ex C 8 nomen C inponeretC 9 quasi C 11 diceritis C nocerj Cb J4 contexta C 15 aliquauto C anatbemauxate b 16 ut om. C dictum eat om. O naturum otu. C 1(7 corraptibiiiam (um ?) C 19 saltim C iustitis C lIaluare C 20 èuiusj qui b Maur. Jeonesl leone C leges omnes 6 es] est b Maur. qui om. b captiuus om. b 21 pietati C % sua om. C 23 naturam C 24 cnptiae C 26 siciebat (s m. 1 fuperscr.) C se debebaturj sedibus C. )
938
si autem uel terris uel regionibus sibimet uicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum - quae ab hominibus prudenter intellegentibus ridenda Manichaeus narrat — inenarrabilia esse dixisti et haec a Christo appellari dextram et sinistram , nouimus sic appellare Christum dextram et sinistram. ut non corporalia sic. sed beatitudinem miseriamque sui cuiusque meriti ue-lit intellegi. sed carnalis uestra cegitatio usque adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum uisibilem ac per hoe corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et deum et partem di esse dicatis. uerum de his uobiscum agere stultum est. quid enim incorporeum intellegere poteritis, qui deum incorruptibilem nondum creditis?