Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo [*]( 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. 2, 15 28 II Cor. 5, 19 ) [*]( 1 pr. illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om. codd., cf. 20, 27 extr. 15 uestri* B 17 figurata ACb futura Bcv 21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero b illi* A 29 post ecclesiam in v cap. 7 incipit )

107
exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur.

Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae.

Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec [*]( 3 cf. Gal. 6, 5 5 cf. Ezech. 18, 4 ) [*]( 1 ignore«tur A ignorantur uel uidentur Bml 3 ntalij mala Cml 4 et] ut v peccatum ex peccati Bm2, et b 5 morietur Bb 7 habet cum eis v 8 cum hoc Cml simul cum Bb 11 sacramenta dei BC 14 praeiudicat post personae tr. c 16 diuina Bml scripturarum diuinarum b 22 merita codd. non addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic, III 9, 17 uel malitiam b 23 quod deleui 25 pro bis Cml 27 nolebant BmlC ipsa. se Cml )

108
mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem cum eius ecclesia non habebant.