Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Quanti emere debuimus, ut, cum uellent de . numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo, . nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire. et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones, sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint uenire Carthaginem. quomodo ergo uerum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit, cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus [*](10 nam et cet.] cf. Breuic. I 14 ) [*]( 5 apposuit v (opposuit = aubstituit, cf. index) 6 mandato] mendacio c 8 cum] con BmlC 10 numerus amplior nostrorum b affuisset bc 11 esset a nobis alios ferme centum c 12 ualitudine BCbc 15 affricam BCc 16 notaria Cm2c 17 adeo] ad eos Bml se om. Bb uenissent BmlC 21 supplicatione b 22 tres ABCc, cf. Breuic. I. c. et Gesta collationis 1 213 hiis b iis v 25 plures quam Bm2b quadringentos BCb solos om. b 26 ualitudo (i ex e AmI) codd. )
Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab officio ederetur, quo instructi adesse possent, causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore occurrere non posset officium? sic enim factum est, ut sequenti die cognitionis, quamuis iustam peterent (et) acciperent dilationem, qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, conuincerentur tamen contra suos uenire consensus. quid enim iustius quam petere dilationem tanta ueritatis firmitate turbatos? quod eis utinam profuisset, ut considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius prauitatem quam in deterius augere maluissent. iuste itaque dilationem petebant, sed pridie non debuerunt in notoria sua dicere ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum uenirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent, et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, uelle [*]( 10 cf. Breuic. I 15. II ) [*]( 1 an] ante BmlC 3 primatu codd. tratoriam BmlC 5 decepis.se (i eras.) B decepissent Om] decerpsisjjecom. v 11 cognitionem em] notariam Cm2c 13 instructi (rnêti in ras. m2) B scribendis BCb 14 angusta Cml 16 iustam scripsi iniustam (IN s. 1. Aml) ACm2bcv inustam BCml et addidi 18 cum conuincerentur c 19 iustus Bml 24 notaria c 26 gestorum] caeterorum c cumscriptoone (pr. o mutata in i) C ipsum Cml )
Ipso uero tertio nostrae conlationis die quanti emendum fuit, quod inanissimis et superuacuis morarum interpositionibus se omni modo peruenire ad causam nolle monstrabant et, quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant, quamquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae uocis erupit, quando dixerunt: \'sensim inducimur in causam\' et alio loco: \'peruidet\', inquiunt, \'potestas tua sensim nos in causae interna deduci\'? o uiolentia ueritatis quolibet eculeo, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem! congregantur ex uniuersa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae ciuitatis oculos in se intentionemque conuertant. qui loquantur pro omnibus eliguntur ab omnibus, locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur, utrique conueniunt, iudex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae conlationis expectant. tunc a lectissimis et disertissimis uiris, quantis uiribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consuerunt. ista quippe actione catholicos mandatum suum diuinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt et similiter se de [*]( 12 cf. Breuic. III 5, 6 extr. ) [*]( 7 nostrae tertio conlationis (tr. ml) A consolationis (collationis b) nostrae tertio BCb 8 quod Bm2bv ut ABmlCc, cf. § 45 init. 28, 48 init. inanisimus BmJ inanissimus Cml 13 inquiunt ex inquit Aml 15 equuleo v 16 affrica Bmlbc 19 eligantur BmlC 25 annos BCmlbc etiam et c temporum Bm2b 26 consueuerunt v 28 de scribturis repetit A post responsuros, sed del. ml )
Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent et uolentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur iure discutere et moras annosissimas inuenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petiuimus conuenir, ut ipsa inter nos conlatio tunc fieret, quam modo ab imperatore ut fieret inpetrauimus, et eo libello nos quasi petitores esse monstrarent, responsum est a nobis ideo nos semper uoluisse fieri conlationem, non ubi eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab ecclesiae unitate separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt. deinde quia uidebatur cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos conlationem petiuerant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat, facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a cognitore inpetrauimus, ut, si ea praeferret, quae tempore priora esse [*]( 2 cf. Breuic. III 6, 7 extr. 16 cf. Breuic. III 5, 6 22 propter hoc] cf. § 47 extr. ) [*]( 4 medicum Bml 8 nolebant] debuerit b 9 quia-uolebant om. BCb 11 et deleui 13 inquirerent scripsi conquirerent codd. v, cf. lin. 3. p. 58, 3. 146, 25 16 legerent scripsi legerunt codd. v 18 imparatore A inperatore Bml impetrauimus A et] ut bv 23 separati sunt b 24 cognitior BtnlCml 28 nos om. c oblata occasione bml ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 10 )
Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur. [*]( 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 ) [*]( 2 Anulinum v 4 purgari b 9 exhorcistam A timeret exorciatam b 10 praedecessoribus c 15 labsam ABtnlC 17 iudex BCbcv 19 timuerunt b iniudicium (iu del. Aml) ABCc iudicium bv 26 tendiculi ni Bml 27 tergiuersatoriae BCc 30 casae Bml )
Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus ageretur.
Quoniam autem ad hoc uenerant territi eis, quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus, habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae [*]( 23 cf. Breuic. III 5, 6\' ) [*](5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v 17 causa iam non (tr. ml) A, et cv non iam causa (casa Bml) BCb agerentur BCb 18 quaerebant Cml 19 carthulis ABmlCml cartulis Bm2Cm2bc iudicauit B 21 quoniam scripsi quomodo codd. v 22 et 26 labsam ABmlC 24 si s. t. b 25 recitandae (sic) Am2 eligeremus Amlc legeremus Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med. ) [*]( 10* )
Iam uero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus quanti emendum fuit, quod, cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina, quae solent obicere nostrae communioni quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc. eorum separatio utrum iusta fuerit nosceretur, responderunt alienam causam nos agere uelle, hoc est transmarinarum ecclesiarum quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio, illas uero ecclesias potius expectare debere, ut eos sibi copulent, qui in hac conlatione uicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? quid ergo adhuc quaeritis quidue dubitatis, quam ecclesiam tenere debeatis? ecce habetis eam, contra quam uestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum [*]( 19 cf. Breuic. III 3, 3 ) [*]( 2 se deleui 4 respondemus Bm2 6 causa BmlCc 10 documenta Cml purgatoros Bml - 15 ***aliquo (quo eras., ali m2) A quo BCbc quoquo v 17 posse aliter v 20 communioni nostrae c )
Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam. quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur [*]( * 1 cf. Gal. 6, 5 4 cf. Breuic. III 8, 10, ) [*]( 1 neeausam B 4 fuerimus codd. repentinis bcv rentinis A retinis BC retentis mg. B 6 potuisset BmlC hiis b 7 posita sunt nec b litteris suis c 9 potuisset Bml 11 notariam c ipsis Bm2 13 dilecti Am2BmlC delecti essent septem b quia Bml 17 nollimus Am2 nolimus BCm2b nolumus Cml 19 delicti BmlC 21 allegarent c, om. v; cf. Cresc. IIII 56, 66 quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet AC ipsis om. c 27 arbiterentur Cml )
Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent, faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo, quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo [*]( 7 cf. Luc. 24, 47 10 cf. Cypr. epist. 54, 3\' ) [*]( 1 dixisis.e B dixisisse (tert. s s. 1.) C 2 hiis b 3 exsistimet ut uid. Aml exestimet Am2Cml 4 praua Bml non sunt cml hiia b 7 orbe terrarum b 8 diffudit BmlC fuerunt Bml 10 tolerando ABC 12 ammonuit c 13 credo v crn A ceterum Am2BCbc 15 auctoritate BmlC 17 quamquam scripsi quam codd. v cipriano Bml 20 reliquid BmlC 21 docenda Bml 25 uniuersitate scripsi diuersi- {-sa-Bml)tate codd. v, cf. index s. u. uniuersitas )
Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo- luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.
Iam illud, si montes aureos daremus, quando emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt, quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias [*]( 5 inaximianistrarum B 6 nec c ne ABCb non v 12 ergo del. Bm2, om. b 14 refrenandum Bm2b, refragandum mg. Bm2 16 ex omni BCb 17 attingerunt Bml 18 haec omnia contra bml nullam Bml 19 saltim Am2BmlC 25 possumus v 26 concilio Bml 29 uehementisse b )
Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum [*]( 24 cf. cap. 16, 20 extr. ) [*]( 2 hiis b 6 malos a bonis codd. 9 laboramus BCb 10 personam personae praeiudicare BCb 11 sumna C qui coni. v 19 consueuerunt v 21 carthaginensis Bb 22 sacra codd. soli Aml 26 persecutiones Bbv 29 prosequentibus Bm2b )
Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent. insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore -damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et [*]( 25 cf. Breuic. III 20, 38 ) [*]( 1 eis 8. 1. Bml, et b, om. ACc eis persequentibus v 2 se congregationem BCb 11 patiantur BCb 13 imperatorem cml 15 nil v 20 alt. et] ea et BmlCm2 ea Cml 24 miliuitanae BCm2b 25 obtatum BC petiuerunt scripsi putauerunt codd. v, cf. p. 87, 4 27 qu.allelectio (i eras.) A quae electio ex qua electio Cm2, et c )
Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam [*]( 14 cf. Breuic. III 23, 41 sqq. Optat. I 27 ) [*]( 5 poena scripsi poenam codd. v alt. et om. cv detestabilem Bm2b indulgentiam Bb 9 describenda scripsi scribenda codd. v 12 qui C 14 Aptugnensis v 15 intenderat ACc 16 instauretur BmJCml instauraretur Bm2b 18 iam] ut BmlC, del. Bm2, om. b 20 quidem BCb 21 eodem scripsi eidem codd. v 25 retulit BCbcv proconsul Bbcv 26 cominitatum Bm] 27 confutare Binl ) *
Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declarauerit et eandem sententiam responsio imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem [*]( 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 24 anno 321 ) [*]( 2 temporibus BC 7 declauerit c 12 longam Bm1 13 si C 14 congnoscente B aliquot (ali s. l. ml) B quot ACc quatuor v annos aliquot b; cf. p. 91,9 16 militiades Bml milciades b iterum] immo ter 17 sexto bv octobris Bm2b elianus codd. proconsul Am2Bm2bcv 18 aniano quintodecimo Klas (om. consulibus) b quinto decimo calendas v martii c 20 eum alium Bbc uincarium Bm1 21 Ruffino v quarto bv nouembris Bbc nouembrs C 22 ualerianum BCb (immo Uerinum, nisi Ualerius alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42) 23 soluti ABmlC furori ABmlC 24 dederit ABmlC dederat c 25 tertio bv maii c annum quartum b )
Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare [*]( 2 commitatum BmlC 4 imperalibus Bml uictorum c 6 eat] tt B et Cmlb 8 seperata Cml 9 consuenerit cv 11 illos male c illo C 17 pro nobis tanta b 21 pr. et v ut ABmlCc aut Bm2b delictorem Am2 23 nimia patientia deleui 30 pessimum Bml )
Quapropter, fratres, si tamen non irascimini quia fratres uocamus — illi enim, cum hoc a nobis audirent, iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt nec mandato nostro ammoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt deum praecepisse: dicite \'fratres nostri estis\' (his) qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant —, ergo iam, fratres, appareat uobis nomen domini in iucunditate, quod super nos inuocatum est et cuius utrique sacramenta portantes non inmerito dicimur fratres. iam pacem amate, consuetudinem [*]( 22 Esai. 66, 5; cf. Caes. 2 ) [*]( 2 asserunt Cml 7 et per illos et. per nos (tr. ml) B 8 funiremus Cml 9 affuisse bc 10 laberetur mg. B, et b 11 fieretj si erit eml 12 contra se pro nobis b 21 admoniti Bm2b 22 dominum b nostra Bml 23 his v, om. codd. 25 iocunditate Am2BCbc 26 iocun. ditate BCbc 28 dicimus C )
Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus senex, Ualentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas.