Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis uestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt, quorum error apparuit, quorum pertinacia superata est? quid adhuc uobis iactant uana mendacia? quid adhuc creditis hominibus uictis? cum uobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum, quid nouum faciunt? quid aliud omnes uicti facere consuerunt, qui ueritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate mentiantur? quaerite ab eis et ad hoc primum uobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt uenire Carthaginem et in unum locum nobiscum conlationis gratia conuenire. iam ante aliquot annos conueneramus eos publice, ut nobis conferentibus ueritas appareret et dissensio quae nos diuidit de medio tolleretur, sed ipsam ueritatem refugientes actis responderunt: in dignum estutin unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum. quare ergo modo nobiscum conuenire uoluerunt? puto quod non facerent, quod eis uidebatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum. aut certe ipsi nobis respondeant, quare dixerunt: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum et in unum nobiscum postea conuenerunt. quae res eos coegit facere quod indignum est? non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi conuenerunt. si dixerint: \'quia iusserat imperator\', ergo tunc faciunt quod indignum est, quando iusserit imperator. quid ergo irascuntur [*]( 14 cf. Breuic. III 4, 4 ) [*](De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 1 donatiste post adhuc s. I. Am2, om. AmlBC 2 quorumj »**orum A clara (c 8. Z.) A 3 apparuit error v pernatia Bml adhuc (u s. I.) A 8 respondeant uobis b 10 nobiscum] nobis B 11 conueramus Bm] 16 noluerunt Cml uidebantur Bml ) [*]( LIlI. August. c. Don. III. ) [*]( 7 )

98
nescio quibus traditoribus ad causam nostram non pertinentibus? codices enim dominicos persecutoribus dare utique indignum est; quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia iusserat imperator. hoc dicimus non secundum ueritatem, sed secundum ipsorum peruersitatem. ipsi enim dixerunt — publica gesta proclamant —, apud acta dixerunt. non quilibet ignotus, sed Carthaginiensis episcopus eorum Primianus hoc dixit, Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit et a diacono suo dicendum apud acta mandauit: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies tradi torum. ecce conuenimus in unum: quid ad ista respondent? si dicunt (non est indignum\', quare mentiti sunt, quando indignum esse dixerunt? si dicunt (indignum est\', quod indignum est quare fecerunt? uno modo se poterunt adserere quod indignum est non fecisse et in illis Primiani uerbis non fuisse mentitos, si dicant: \'indignum est quidem ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo uobiscum in unum conuenimus, quia cognouimus uos non esse progeniem traditorum\'. quod si ita est, quare nobis iam conuenientes in unum ipsas calumnias obiecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? martyres enim testes dicuntur. testes autem Christi ueri testes sunt. isti autem falsi testes inuenti sunt, qui traditionis crimina et aliena aliis obiecerunt et nec ipsa probare potuerunt.

Quid adhuc adtenditis humana mendacia et diuina testimonia non adtenditis? quid adhuc uictis hominibus creditis et ueritati, quae numquam est uicta, non creditis? ueritas enim dei, sicut in ipsa etiam conlatione probauimus, perhibuit testimonium ecclesiae suae per multa documenta scripturarum sanctarum, per propheticas et euangelicas litteras; [*]( 3 facit BCb 8 scribtum (t 8. I.) A 11 in unum conuenimus c 13 dicunt inljindignum A 18 progeniem non esse bml non progeniem esse b tr. 21 nos (s 8. I.) A 24 aliena] alia b 25 adhuc] add. uictis Bml 27 uicta est b non] nam C 29 suum aecclesiae sue B 30 scribturarum A (et sic semper scribtus, scribsi, suscribsimus) sanctarum scripturarum b )

99
et locus designatus est, unde Christi ecclesia fuerat inceptura, et fines terrae, quo usque fuerat peruentura. per omnes gentes futuram ecclesiam suam dominus dicit incipientem ab Hierusalem. diuina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab Hierusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de caelo spiritus sanctus. diuinae lectiones recitantur, quemadmodum se ab Hierusalem per uicina et longinqua diffuderit. expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina ciuitatum, in quibus ecclesia Christi apostolico labore fundata est, quae loca et ciuitates etiam epistulas ab apostolis accipere meruerunt; quas epistulas et ipsi in uestris congregationibus legunt et tamen non communicant eorum locorum et ciuitatium ecclesiis, quae ipsas epistulas accipere meruerunt, obicientes eis nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint, cum ipsi dixerint in hac ipsa conlatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae causa nec personae persona praeiudicet.

Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: \'concilium, quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia, [*]( 2 cf. Luc. 24, 47 5 cf. Act. 2 16 cf. Breuic. III 16, 28. ep. 173, 7 18 cf. Breuic. 1. c. ) [*]( 1 incoeptura ABC 2 finis C 3 ierusalem BCbc, item saepius 6 lectio BC diuina lectio recitatur Bm2b 7 peruitia (uitia del. et in mg. m2 uicina loca) B per uicia C 12 ciuitatum BCbcv 14 qua] quae BCbcv 16 cartbagine BC cartagine b 21 maximiani (a alt. s. I.) A factum est ubi 8 l. Am2 22 absente b ubi] ibi v et quod excurrit om. b quot codd. 23 episcopos qui absentem damnauerunt v 24 episopi centum b 26 obest] best C ) [*]( 7* )

100
continuo non inuenientes quod responderent et horribiles angustias passi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae; quod aduersus omnes humanas calumnias in ore habet catholica ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id, quod semper ueritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmauit. quis ergo sine graui tristitia perferat, quis gemitum cohibeat, quis non in lacrimas et in uocem doloris erumpat, qui hoc digne considerauerit? ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa nec personae persona praeiudicat; ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnauerunt, non deputetur episcopus et contaminet omnes christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa et personae persona praeiudicat.

Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: nec causae causa nec personae persona praeiudicat. an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter [*]( 18 cf. I Petr. 1, 1 ) [*]( 1 inuenientis Bml quod] quae c orribiles Bml 5 quod om. Bb 6 tristitia graui perferat (««F tr. mD Ã tristitia perferat irraoi r 7 lacrimis BCb 8 uoce Bm2b 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov est cf. jRs. m. :M!ł et Partn. I 7, 12 init clamant BC clamat b 17 bythmiae -4 bitliiniie BCb? asye c cappadotiae BC 18 apostolns petrus b scripsit Bb 19 nobiscuiu b 20 probatum non est c 22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo BC !f praeiudicat Bml )

101
septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes. Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo [*]( 1 cf. Apoc. 1, 11 15 cf. Apoc. 3, 4 27 Rom. 1, 7 cet. ) [*]( 1 orientales septem ecclesiae (tr. ml) A ecclesiae orientales septem BCbv quas] qua A quam BmlC 2 zmirnae A (y s. i), c smirnae BCb tiatyrae A tiatirae BC tyatirae c philadelfiae B phyladelfiae b lauditiae BC laodiciae b(v) laoditie c 3 fecimu B 11 partis (s s. i) B 12 persona personae b 13 haereditati A 14 plantati A corr. (ex pancati?) ad unam nostrum] adhuc b 23 philipensium c colosensium Bmlb 24 et om. b 25 qui] quid Bm2b 26 epistolis Am2BCbc, item infra )
102
patre et domino Iesu Christo. quare pacem in nostris epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum. certe uerum est quod dixistis: nec causae causa praeiudicat nec persona personae: quae est ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?\'

Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet, [*](3 in tam v, cf. 19, 25 tam in proximo 4 certe si Bm2b 5 personae persona cv 6 pecularis c 7 non praeiudicet causa b 8 carthaginiessis Bml praeiudicat Bb musta ni A, et sic BCb 9 tan Bml 10 aut] ut bv praeiudicat Btnl 17 colligae Am2 22 affrica Bc 27 damnatus est Primianus v 28 Felicianum om. ABCb dam(-p-B) nati ABCb 29 Primiano] primianri Bml sociati Am1 )

103
quod nec causa causae praeiudicat nec persona personae, ut tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani, mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?\'

Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione separarentur; ut causa et persona haedorum non praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret causae et personae piscium bonorum, quamuis intra eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non [*](7 Primianum significat, non Ernerituffi, ut Maurini putabant 25 cf. Matth. 13, 49 ) [*]( 2 uiuenti ABCb 4 aduc Bm] 6 iudi||dicem A 7 proferetur BmlC 11 et] atque c et personam om. b 12 roborauit s. I. A roborabit Bml hoc] add. enim Bml 17 causae et addidi 20 oui//////u//// (m s. alt. ras.) A 21 peccora Bm] 24 eadem intra BC, sed tr. ml 25 littore BCcv separanda codd. 28 boni malis BmlCc bonis mali Bm2b )

104
possint, cum uel ignorantur uel pro pace et tranquillitate ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit aut aliis bonis non potuerint demonstrari, ita sane, ut nec emendationis uigilantia quiescat corripiendo degradando excommunicando ceterisque cohercitionibus licitis atque concessis, quae salua unitatis pace in ecclesia cotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum caritate seruata, qui dixit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem. sic enim et disciplina seruat patientiam et patientia temperat disciplinam et utrumque refertur ad caritatem, ne forte aut indisciplinata patientia foueat iniquitatem aut inpatiens disciplina dissipet unitatem.

Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis [*]( 7 II Thess. 3, 14-15 19 Esai. 52, 11 22 Esai. 65, 5 25 cf. Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' ) [*]( 1 uel cum b 2 oportuerit] potuerit Cml 3 d non (d del.) A 8 obaudiuit BCmlb 17 corporali cv spiritiali C similitudine c 20 spitaliter C (saepius) 22 quid BmlC 23 hi c hic-meae om. b 25 confessu Bm] 26 sibi scriptum b 28 intelligentia BmlC iutellegentias Bm2 )

105
non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipauerunt?

Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam qui consentiunt facientibus.

Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina [*]( 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II Cor. 6, 15 28 ibid. ) [*]( 3 iniquianos Bml 6 et om. v 7 etiam om. v 9 110nlloon A 12 factis ex fatientibus C 13 uerum) sed c 16 cum] con Cml 19 crescat usque ad messem b 20 tricum Bml 23 cum malis habent boni c 26 belial BCbcv 28 infidele BmlCm2 )

106
sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam nec causa causae praeiudicat nec persona personae?

Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo [*]( 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. 2, 15 28 II Cor. 5, 19 ) [*]( 1 pr. illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om. codd., cf. 20, 27 extr. 15 uestri* B 17 figurata ACb futura Bcv 21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero b illi* A 29 post ecclesiam in v cap. 7 incipit )

107
exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur.

Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae.

Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec [*]( 3 cf. Gal. 6, 5 5 cf. Ezech. 18, 4 ) [*]( 1 ignore«tur A ignorantur uel uidentur Bml 3 ntalij mala Cml 4 et] ut v peccatum ex peccati Bm2, et b 5 morietur Bb 7 habet cum eis v 8 cum hoc Cml simul cum Bb 11 sacramenta dei BC 14 praeiudicat post personae tr. c 16 diuina Bml scripturarum diuinarum b 22 merita codd. non addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic, III 9, 17 uel malitiam b 23 quod deleui 25 pro bis Cml 27 nolebant BmlC ipsa. se Cml )

108
mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem cum eius ecclesia non habebant.

Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum [*]( 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 28 cf. Breuic. III 8, 10 ) [*]( 11 immundo cml 12 qui] senserunt qui b 14 pr. aut oni. c nostra om. c ud JBml 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur A 26 uicti) uiti Bml 27 fine c )

109
adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inuiti!

Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem. non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti. nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo utique seminatos. [*]( 3. 22 Esai. 52, 1 13 cf. Breuic. III 10, 20 25 cf. Breuic. III 10, 19 ) [*]( 1 a piscatoribus s. I. Am2 intra retia del. Bm2, om. b, cf. p. 111, 6 2 propheticum testimonium b 3 quod bv 8 saeculo s. l. A 13 tempore Cml 17 permixtionem BmlCml 18 poenitus B 22 prophetam Bml 25 no**bis (no eras.) B 28 adtendere] permittere B, sed del. et in mg. adscript. attendere )

110

Hoc ipsum etiam, quod sibi acutum inuenisse uidebantur, contra se potius proferebant. si enim dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores, propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea, quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum? quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias, cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest conparari.-

Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, [*]( 14 Hier. 23, 28. cf. Breuic. III 8, 10 22 cf. Breuic. III 9, 15 26 Matth. 3, 12 ) [*]( 3 pariter] paceter Cml 5 intelligit Bml 6 coeperint Aml 8 praenuntiaren tiarentur Arnl 9 fumentis Cml 10 in ea occulta sint b 11 hic (a 8. i) B 12 qua Bml 13 literis B 14 heremiam B hieremiam C ieremiam bc(v) paleae c 15 non quia-possunt mg. Bm2 18 cum hoc ageret non dicebat c 21 comparari non potest b 22 temtauerunt C 23 conparata om. b )

111
frumenta recondet in horreo, paleas autem conburet igni inextinguibili. uos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite ueritati. si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos, quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in ecclesia misceantur. ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt, quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. cur enim non dicamus: \'sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores\'? sed sicut illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest ante finem debitum uentilari. custodit autem deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare persona. [*]( 1 horreum BCb et Uulg., cf. Cresc. II 22, 27 5 uidente Cml 7 areae Gml 11 conatur Bml 17 iruarea A aream b 19 propterea scripai propter codd. v occultos malos bv occulto A uoluit A 21 enim (nim in ras.) A sic] sicut Bm2 23 ante ex an Am2 28 sicut 8. l. B ipse Bml illi c )
112

Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.

Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent et agant causam nostram et omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non [*]( .3 cf. Breuic. II 3. ) [*]( 1 se om. A negarent forte se c 5 eitant BCbc 8 possint v 9 dixefunt c caluminari C 11 illas b iudicare Bml 18 et et cml 15 et ideo-consenserunt om. em] 16 sentiant BmlC aparere BmlC 17 uindicare ABmlCc se s. l. Bm2 19 eis Bml 26 non om. BmlC 27 ea om. BCb non om. BmlC 28 quod ex quid Aml con quaeri A )

113
saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod dicitur, quia per noctem dicitur. nec audiunt scripturam clamantem: per diem mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem. aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,. nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem. si haberent uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset. sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum animum corrigebant. et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur.

Adhuc dies erat, quando uolentes destruere iudicium Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt. cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit. et recitauerunt etiam alia gesta, ubi legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti [*]( 4 Ps. 41, 9 5 Ps. 91, 3 10 cf. Act. 20. 7 16 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 22 cf. Breuic. III 17, 34 sq. ) [*]( 1 teneat cv utque Bml 3 audiuit Bml 5 annuntiandum BUbe et Uulg. 7 quot Bml ad] a BmIC 8 nocturniis uel nocturmis B 12 impediri BmlC 14 contra om. BmIC aduersum BC 15 dies erat (erant Bml) utique BC, sed tr. ml 17 intelligientes Cml 18 se s. I. A homines b 21 Melcbiadis cv (passim) 23 exacto Bml 24 quo BCb 25 non defuit BCb 26 miltiade meminisse BrnIC maxentii BCbc(v) ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( s )

114
imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbi, ut reciperent loca, quae fuerant a christianis tempore persecutionis ablata. ubi cum Miltiadis crimen nullum penitus adpareret, dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod uocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat Miltiades, eundem ipsum esse contendentes et non ostendentes. neque enim Stratonem qui tradiderat saltem diaconum fuisse monstrabant. quod etiamsi esset, respondimus eis ante paruum tempus in eodem clero ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. ita mente caeci tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et regiones et personae conuenirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur, cum in illis gestis omnino nihil conueniens praeter similitudinem nominis legeretur, qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine uocitentur. nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginiensem, ne in iudicio Miltiadis ipse putaretur esse damnatus, quoniam illum pro magno habent, a Donato Casensi distinguendum esse clamauerunt, quia (non) Donatus Carthaginiensis contra Caecilianum missus fuerat ad Miltiadis episcopale iudicium, tam crassam noctem in corde gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis sui et Miltiadem maculari uellent similitudine nominis alieni. nunc autem Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur, [*]( 18 cf. Breuic. III 18, 36 25 cf. ibid. ) [*]( 1 praefecto C et praefecto preto torio expuncta in B, om. b pretorii c ad praefecto Bml urbis BCbcv 3 cum om. BCb adpa«*reret (ra eras.) A 4 traditionibus Bml stratorem C 5 quod] qui Bm2b 6 miltiadis Bm] jeadem Bml eucdem (sic) C 7 condentes BmlC condennantes Bm2b 8 diaconom Cml 13 aliis BC 16 duos\' A 18 in iudicio] inuidio Btnl inuidia Bm2b in iudio C 19 quoniam illum scripsi quem multum Ac q.n multG B q.nn multu C quodque non multum Bm2b quem multi v, cf. p. 118, 19 et Breuic. III 18, 36: maior auctor ipsorum Donatus Carthaginiensis 20 distingendum Cml non addidi, cf. Breuic. III 17, 31 extr. 25 nomine c dicantur Aml )
115
quod in conlatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset et Cassianus non potuit. nec adtendere potuerunt interna sua nocte impediti non solum duos Iohannes, unum baptistam, alterum euangelistam, sed etiam duos Simones, unum Petrum, alterum magum, in ipso denique tam paruo numero apostolorum non solum duos Iacobos, unum Alphaei, alterum Zebedaei, sed etiam duos ludas, unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Iudae apostolo sancto quisquis similiter mente caecus de crimine Iudae traditoris calumniaretur, non nisi istos imitaretur. non enim mirum est, si tales istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio Miltiadis de duobus Cassianis uel de duobus Stratonibus, quales euangelica ueritas patitur de duobus Herodibus. nam quia non est expressum, quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus fuerit et quis Herodes cum Pilato dominum persecutus sit, putantes unum fuisse obiciunt euangelio crimen falsitatis, sicut isti putantes unum fuisse Stratonem uel Cassianum obiciunt Miltiadi maculam traditionis. et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomen, uerum etiam dignitas consonat — uterque enim legitur rex Herodes —, isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt.

Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium — si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel duodecim episcopi fuerunt —, unde recitauimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut [*]( 6 cf. Matth. 10, 3 23 cf. Breuic. III 15, 27. 17, 32-33 ) [*]( 2 potuisse Am2 potusset Bml potuit] potuerit v 4 symones bc 6 alphei codd. 9 de s. l. C 12 cassianus Bml 13 patiturj add. Am2 in mg : nota 15 herodos Cml 19 erant Bml 23 aduc Bml cirthense ABCb 26 tigisitanno BCb ) [*]( 8* )

116
diebus et consulibus consideratis quod tempus fuerit appareret. quae martyrum gesta contra se ipsos protulisse conuicti sunt; in eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis christianas plebes solitas congregari. unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in priuatam domum similiter conuenisse legebantur, ut plebi, quae poterat, sicut gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus per epistulam ipsius Secundi, quae ab illis allegata est, monstrabatur. ex his martyrum gestis, quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere, et inuenimus et diximus feruente tempore persecutionis et priuatam domum, quod illi fieri potuisse negauerant, congregationi christianorum fuisse concessam et in carcere fuisse martyres baptizatos, ut uiderent, quam non esset incredibile tempore persecutionis in priuatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrarentur sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi. quantum uos ergo adiuuerint gesta martyrum proferendo, quis non uideat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant qui haec non uidebant?

Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem [*]( 26 cf. Breuic. III 14, 26-17, 32 ) [*]( 4 christianis Bml 11 his] is Bml iis Bm2 hiis b 12 ammoniti c 14 illi om. BCb feri BC 18 et om. BC ce(cae-B)lebrarentur BCb celebrantur A celebrabantur cv 20 adiu..uerint B 21 nisi qui Bm2b 22 illi om. b hoc v 23 cirthensibus ABCm2b cirthencibus Cml 24 exiebant BmJ 26 concili*»um A )

117
quod in manibus erat Romanum concilium Miltiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. neque enim tunc ad horam antiqua archiua ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam ueterum fuisse doceretur. nec tamen inanes eis etiam nos calumnias mouere uoluimus, quare in Cypriani concilio dies inueniretur, in ipsorum autem non inueniretur, quia illi uanas moras uolebant innectere, quas nos conabamur (auertere). nam etiam hoc exigebant, ut de scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos; quasi episcoporum concilia scripturis canonicis aliquando fuerint conparata aut possint etiam ipsi de scripturis sanctis proferre concilium, ubi apostoli iudices sederint et accusatum aliquem uel damnauerint uel absoluerint. et tamen respondimus eis etiam prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit uerbum domini, ut ostenderemus, quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones uanissimas excitarent. fieri enim potest, ut in codicibus sit ista uarietas, dum alii etiam dies et consules diligentia maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt: sicut etiam codex, de quo primum legimus iudicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiauit, diem et consulem non habebat, alius autem, quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. qui etiam illic inuidiosissime proclamauerant, quod imperatoris [*]( 22 cf. Breuic. III 19, 37 sqq. ) [*]( 1 e..rat (ra eras.) C 2 cirthense ABCb monstrabamus BCb 3 oram Bml arciua Ac archiuan Cml 6 mouere**.*** (ritis eras.) C 7 in-inueniretur om. BCb 8 auertere om. codd. euertere mg. Bm2, et b 9 exiebant Bml 10 nesse Cml quasi] quia BCb 11 possint ex possent Aml possent v 12 iudicis Bml 13 damnauerunt uel absoluerunt Bml 14 respondemus Am2 15 praeFnotatis Aml temporibus commendasse b 18 de] di Cml 20 ista sit Cml ueritas ABCb etiam alii BCb etiam s. 1. Aml 25 horum Bm2 26 qui scripsi quia codd. v, ef. p. 116, 23 )
118
litteras sine die et consule recitauimus, et tamen etiam ipsi alias eiusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt. nec eis inde aliquid obiecimus, ne similiter ut ipsi tempora necessaria superfluis uerbis occuparemus; haec autem modo dicimus, ut uos saltem oculos aperiatis et tenebrosa nocte careatis, quam uestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni iudicis obiecerunt et ipsi per diem interioribus tenebris inuoluti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt.

Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore [*]( 2 cf. Breuic. III 23, 41 15 in litteris mis] cf. Breuic. III 8, 10 init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 ) [*]( 4 inde eis Cml aliquit Bml 7 taenebrosa A 11 in actis Bm2b 16 suam esse v ecclesia C 21 per suos deleui, cf. 20, 32 sub fin. 23 alt. illum om. Cml inquandonatum Bml 24 martjrialis cv (passim) 26 asseruit Bm2 assuerit b 28 asseruit et constituit bml 29 uiro ex uero B )

119
damnatus est. quod quidem nos falsum esse conuicimus. qui eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus. contra quas omnino quid responderent nihil inuenire potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit, immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete, quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis?