Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Minister ergo, id est dispensator uerbi et sacramenti euangelici, si bonus est, consocius fit euangelii, si autem malus est, non ideo dispensator non est euangelii. si enim bonus est, uolens hoc facit, si autem malus, hoc est sua quaerens, non quae Iesu Christi, inuitus hoc facit propter alia quae requirit. uidete tamen quid idem apostolus dixerit: si ergo uolens hoc facio, inquit, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, tamquam diceret: (si bonus bonum annuntio, etiam ipse peruenio, si autem malus, bonum annuntio). numquid enim dixit:\' si inuitus facio, dispensator non ero\'? annuntiauit Petrus et ceteri boni, inuitus ludas, tamen cum ipsis missus annuntiauit. illi mercedem habent, huic dispensatio credita est. qui autem omnibus illis annuntiantibus euangelium perceperunt, non a plantatore uel rigatore, sed ab eo qui incrementum dat mundari et iustificari potuerunt. neque enim dicturi sumus Iudam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est: ipse non baptizabat, sed discipuli eius. aut quia nondum Christum tradiderat, qui loculos habebat et ea quae mittebantur auferebat et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit, aut si non baptizauit, certe fatemini quia euangelizauit. quodsi hoc minimum et leue ducitis, uidete quid de ipso Paulo apostolo sentiatis qui dixit: non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare. huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui baptizando rigauit, quam Paulus, qui euangelizando plantauit, cum sibi officium patris erga Corinthios ob hoc uindicet nec eis, qui post illum ad eos uenerant, [*]( 6 cf. Phil. 2, 21 8 1 Cor. 9, 17 19 Ioh. 4, 2 21 cf. Ioh. 12, 6 26 I Cor. 1, 17 ) [*]( 5 alt. non om. 0 8 uidete scripsi uide codd. v 11 etiam] et P 12 enim e. I. P non om. 0 17 potuerunt et iustificari Ov 20 baptizat codd. aut] an Pv 22 et qui pecuniae custos om. PQ non om. PQ 30 uendicet P )

222
hoc nomen concedat. ait enim: si decem milia paedagogos habeatis in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. eis dicit: ego uos genui, quibus alio loco dicit: gratias deo, quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum. genuerat itaque illos non per se, sed per euangelium. qui etiamsi sua quaereret, non quae Iesu Christi, et inuitus hoc faceret sine sua mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret, quam licet malus non malam nec inutilem bene accipientibus faceret.

Et si hoc de euangelio recte dicitur, quanto magis de baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad euangelium, ut sine illo quidem ad regnum caelorum nemo perueniat, sed si accedat sacramento iustitia! qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, idem ipse dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. forma sacramenti datur per baptismum, forma iustitiae per euangelium: alterum sine altero non perducit ad regnum caelorum. uerumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem euangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. ideo doctor gentium plurimis excellentior euangelizare missus est, non baptizare, quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. et tamen legimus eum aliquot locis dixisse euangelium meum, \'baptismum\' autem \'meum\' numquam dixit, sed nec- cuiusquam per quem ministratus est. nam solus ille baptismus quem dedit Iohannes dictus est baptismus Iohannis. hoc praecipuum uir ille dispensationis suae munus accepit, ut lauacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur per quem dispensabatur; baptismus [*]( 1 I Cor. 4, 15 4 I Cor. 1, 14. 16 7 cf. Phil. 2, 21 14 Ioh. 3, 5 16 Matth. 5, 20 23 cf. I Tim. 2, 7 26 II Tim. 2, 8. cf. De bapt. V 14, 16 ) [*]( 18 caelorum om. Q 16 habundauerit OQ 21 autem] etiam PQ 22 difficillioris Pml 25 aliquibus V )

223
autem quem ministrauerunt discipuli Christi nullius eorum dictus est, ut illius esse intellegeretur de quo dictum est: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. si ergo euangelium, quod ita Christi est, ut possit et minister propter munus dispensationis dicere suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo accipere faciens quod dicit, quod autem facit non faciens. quanto magis baptismum Christi, quem nemo apostolorum ita ministrauit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad Christum!