Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nolite itaque dicere: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, ne dicatur uobis: \'quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', et cum responderitis: \'uel deus uel angelus\', quoniam quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini: (sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus: \'Christus baptizat\', non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut [*]( 4 cf. Matth. 22, 30 26 cf. Rom. 4, 5 31 Ioh. 1, 33 ) [*]( 5 melius] sanctiua PQv, cf. p. 202, 17 et Ep. c. Don. 21, 59 exta. 6 cur] cum Pml 13 colligite Q 16 accipientis abluat 0 24 est minister v ) [*]( 14* )

212
Petilianus dicit, iam baptizare cessauit, sed adhuc id agit non ministerio corporis, sed inuisibili opere maiestatis. quod enim dicimus: \'ipse baptizat\', non dicimus: \'ipse tenet et in aqua corpus credentium tinguit\', sed: \'ipse inuisibiliter mundat\', et hoc uniuersam prorsus ecclesiam. neque enim apostolo Paulo non est credendum, qui de illo dixit: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. ecce quia Christus sanctificat, ecce quia Christus etiam ipso lauacro aquae in uerbo, ubi ministri corporaliter uidentur operari, ipse abluit, ipse mundat. nemo ergo sibi arroget quod dei est. sic est certa spes hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest, quoniam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine et beatus cuius est dominus deus spes ipsius. nam dispensator fidelis mercedem accipiet uitam aeternam, dispensator autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conseruis, absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. quoniam quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt facere nolite. quod ideo contra malos dispensatores praeceptum est, ut bona dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum uita ex dissimilitudine caueatur.

Si autem ad ista prima uerba epistulae meae Petilianum non respondisse manifestum est et, ubi respondere conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere, quid de illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere temptauit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint [*]( 6 Epli. 5, 25—26 14 Hier. 17, 5 15 Ps. 39, 5 19 Matth. 23, 3 ) [*]( 4 tingit v 6 qui] quid Oml 9 et 10 laoacliro PQ 10 in uerbo— lin. 18 inutilia faciat extant in fragmento Ob post uerba eiusdem fragmenti non fidem percipit sed reatum p. 200, 27 11 operarii Ob ipse cuius opera sunt abluit Ob 12 ergo] enim Ob, om. Q sic est] eic Ov sit Ob 13 in om. 0 qui] qua Obml potes Obml 17 fidelie Pml cybaria Ob cum seruis Ob 18 faciat] sequitur in O: quo et illum et uos indices posui; cf. ad cap. 59 sub fin. 22 caneantur Oml )

213
si recensere quisque uoluerit, qui et mea et ipsius habet scripta, puto quod intellegat quanta firmitate roborata sint. quod ut uobis breuiter ostendam, ipsa testimonia de scripturis sanctis prolata recolite uel legendo recensete, quae posuit uelut aduersus nos et in mea responsione quae posui etiam ego aduersus uos, et uidete quemadmodum ego illa quae ipse posuit ostendi non nobis, sed potius uobis esse contraria. ipse autem illa quae posui maxime necessaria omnino non attigit et in illo uno apostoli, quod tamquam pro se pertractare conatus est, uidebitis quam nullum exitum inuenerit.