Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod cum mihi tribuens Petilianus, tamquam hoc ego senserim, satis in me grauiter ac uehementer inuehitur, ipse utique demonstrat ea ipsa grauissima inuectione sua, quantum nefas sit ista sentire, ac per hoc quidquid propter hanc sententiam in me dixisse uideri uoluit, in se ipsum dixisse inuenitur, qui talia sentire conuincitur. ibi enim ostendit, quanta ui ueritatis superatus sit, ubi alium exitum non inuenit, nisi ut me sensisse fingeret sibi quod ipse sentit. quemadmodum si illi quos apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem mortuorum, eundem apostolum accusare uellent, quoniam dixit: neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem apostolorum, inanem etiam fidem credentium falsosque inueniri testes aduersus deum, qui dixissent quod suscitauerit Christum, hoc mihi Petilianus facere uoluit desperans legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit. et putari se respondisse magnopere concupiuit. sed quemadmodum si quisquam illud fecisset apostolo, recitato uniuerso ipso loco ex eius epistula redditisque superioribus uerbis, ex quibus ista pendere quisquis legit intellegit, omnis illa calumniosa reprehensio in frontem reprehendentium relideretur, sic redditis ex epistula mea superioribus, dum me Petilianus [*]( 11 cf. Petil. opist. II 21 I Cor. 15, 13 ) [*]( 1 esse fractum Qml 3 non] non ad Oml audent eum r 11 petiltatras tribuens P 17 aeritates Oml 18 sibi scripgi siue codd., om. v 27 quispiam PQ 29 iste Pml quisque Q 31 dum om. Oml )

208
accusat, in eius faciem unde illa remouere conatus est maiore impetu retorquentur.

Apostolus enim redarguens eos, qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae inuitos sequitur talia sentientes, ut, dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. proinde ita dicit: si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uana est et fides uestra; inuenimur et falsi testes dei, qui testimonium diximus aduersus deum quia suscitauit Christum, quem non suscitauit, ut, dum timent dicere Christum non resurrexisse et cetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. si ergo tollas quod in capite ratiocinationis huius (est) positum: si resurrectio mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda sunt; si autem reddas unde pendent et in exordio constituas: (si) resurrectio mortuorum non est, recte consequentur: neque Christus resurrexit et: inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra et cetera quae conexa sunt, et haec omnia ab apostolo bene ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis imputandum est, qui negabant resurrectionem mortuorum. sic etiam in epistula mea tolle quod positum est: si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo [*]( 6 I Cor. 15, 13-15 25 lib. I 6, 7 ) [*]( 3 redaguens 0 4 asurditate Oml 5 exorent Om] 6 credere om. Oml dici Oml 8 non reBurrexerit P 9 et om. PQ 10 inuenimur] add. autem v qui codd. quoniam v, cf. p. 207, 22-23 falsosque testes et qui dixissent 16 est om. codd.; fort. posuit scrib. pro positu 19 si addidi mortuum Q 22 connexa v 28 ac] et v 27 a quo] qui Pml )

209
et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur — tolle ista, unde pendet quod sequitur, et ualde pessime dictum mihique tribuendum est: optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. reddantur autem illa quae uos dicitis: tunc iam hoc, quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri inuenitur, et quidquid mali habet in uestram sententiam retorquetur. item tolle quod positum est: si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, et si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus non de illa, sed de Christo nascitur — tolle ista, quae cogimini et ex uestra secta et ex Petiliani epistula confiteri, et meum erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur: sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis. redde autem illa ex quibus hoc pendet: continuo uidebis et me hoc ad uos corrigendos recte posuisse et totum, quod uobis in hac sententia merito displicet, in uestram faciem recidisse.