Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera [*]( 14 I Thess. 5, 14-15 23 cf. Gal. 6, 1 . 24 cf. II Cor. 11, 2—3 ) [*]( 4 creduntnr mg. Ov 6 amittere Oml ammittere 0m2 12 ut] et v 14 caritatea Pml 19 mali ex malum Oml,v malam PQ 26 ac a castitate 0 30 ut] et v )

167
crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.

Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem [*]( 10 cf. I Cor. 8, 11 22 cf. Prou. 31, 10-31 25 I Cor. 3, 7 27 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 8 deserandam Q 14 iudicibus] lucidibus 0 23 sancta scriptura PQv 27 karitas 0 )

168
Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit, onus uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.

Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut [*]( 1 Gal. 6, 4-5 4 Rom. 14, 12-13 7 Gal. 6, 2-3 9 cf. Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 ) [*]( 2 semet] se v 3 bonus Om2 (passim) 9 ergo] ego Pml 15 fort. dicam (si) nos 18 legalibus PQv 22 iis v 28 kmi codd. 30 abemus Om1 )

169
nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt in una Africae particula conantur includere. cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti effusione tanto ante praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?

Haec et talia diuina testimonia nos aduersus humana uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. quod ait superius propter iustitiam, hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est propter iustitiam et propter me in bona conscientia teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit [*](4 cf. Mattb. b, 12 8 Cant. 1, 2 14 Ps. 56, 12 19 Matth 5, 10-11 25 cf. I Cor. 1, 30-31 27 Matth. 5, 12 ) [*]( 1 abantissimam 0 ati abundissimam? si in] sin Oml 7 audio hoc Qml 8 fraglat codd. 13 ad] an Oml 15 gloriam tuam Pml 17 opprobria OQ 18 exortetur 0 25 sapientie Oml )

170
mercedi meae. neque enim me ille suo uerbo tantummodo edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris. sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus, quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis, qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer?

Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi [*](8 Matth. 10, 25 9 II Tim. 2, 12 15 cf. Ps. 61, 8 19 Ps. 25, 1. 55, 11 22 Ps. 10, 2 ) [*]( 5 sepulchro PQ 8 familia belzebub Oml 10 cumregnabimns Oml 12 quod Pml 15 nostra Q 16 simus PQm2v 19 mouebor] infirmabor PQ domino Q 20 eis] ei Oml )

171
percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia (sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.

Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo. [*]( 2 cf. Gal. 3, 27 5 cf. I Petro 3, 21 8 lib. 11,2. cf. pag. 176, 9 15 cf. Matth. 23, 2 16. 17 Matth. 28, 3 19 cf. Matth. 7, 16 ) [*]( 4 credideritis (h, 7 cumseruus 0 9 eancta Om2PQ 11 sanctum om. PQ 13 ei] ei esse Oml 15 accipiatur OPml 17 uera codd. dicerent Om1 29 pr. nemo enim Pml )

172

Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo [*]( 17. 25 cf. Petil. epist. II 24 cf. Rom. 2, 16. 15 ) [*]( 1 kwi PQ 6 qua] quia Pml 10 hominibus Oml 20 iis v 27 esse non Qml mea] me Pml 28 ueruntamen Oml 29 qualicumque PQ 31 quicunque Oml )

173
non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.

Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.

Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua [*](1 alt. si] sed Ov 3 grana] gratia Pml 11 credetis Prnl enim sunt Qv 16 quoniam] quando v 21 requireret Oml requiret 0m2v 26 si miliee Morelius similans OQ simulans Pv 27 tantum Morelim statum Ov statim PQ )

174
Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum — quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino —, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.

Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum [*]( 6 cf. Eph. 6, 12 9 Eph. 5, 8 18. 19 II Cor. 6, 7—8 ) [*]( 1 ueri Oml dixerit uere Pml 2 nullo bis Oml eius om. Q 11 imicis Oml maleuolos v 12 tremere Pml 18 diabolus his P 16 configitur PQ dextera v 18 a dextra Om2P dextera v 22 dexteris v 26 quod] quia v 27 paratus v 29 peruersissime Pml 30 agit ut] agitur 0 )

175
oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret: \'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).

Proinde si impetraro a uobis, sicut intendi, ut remoto ab animis uestris omni studio partium inter me et Petilianum aequi iudices sitis, ostendam uobis non eum respondisse scriptis meis, ut intellegatis, quia ueritatis inopia coactus sit causam relinquere et in hominem, qui eam sic egit, ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta iactare. quamquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut, etiamsi studio partium et odio mei uestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud uosmet ipsos in cordibus uestris uerum me dixisse fateamini.

Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum quod ait: conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis, et quaesiui. unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta ■ conscientia est et hoc ille qui est accepturas ignorat.

Legite nunc eius copiosissima maledicta quae in me inflatus et iratus effudit, et uidete utram quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum [*]( 1 Luc. 6, 35 4 Luc. 23, 84 20 lib. II 2, 4 24 lib. II 3, 6. I 1, 2 25 lib. I 2, 8 ) [*](1 fort. quo 2 miaericordia eius PQ 8 ae otn. Oml semet ipsum v ut om. 0 5 et] et de PQ 6 quid] quod OQ loquntur Oml 8 impetrauero PQv 18 illi Q 20 hi] his 0 ii v 21 lauachro PQ 25 nanque Oml 80 accepit v )

176
dantis polluta conscientia est et hoc ignorat accipiens. obsecro uos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate uersiculos, omnia uerba uersate, omnes syllabae enucleate et dicite mihi, si inueneritis, ubi responderit, cum dantis polluta conscientia est, unde sit eius abluenda qui hoc accepturus ignorat.

Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil eius subleuat defectionem. ad ipsa enim uerba rursus interrogo et utrum responderit quaero: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est et hoc accepturus ignorat? ad hoc responderi flagitate ne(c ho)minem relicta causa conuiciose alienari permittite. si conscientia sancte dantis attenditur — uidete quia non dixi \'conscientia dantis\', sed addidi \'sancte dantis\' —, si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?