Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est et fidem nesciens [*]( 7 Hier. 17, 5 9 1 Cor. 3, 21 14 Ps. 61, 4 15 Ps. 61, 2-3 19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 ) [*]( 1 respondet scripsi respondit codd. v 15 nonne om. OQ 22 fort. de quibus (uasis) 28 ne] non v )

189
quisquis sumit a perfido, hoc, inquit, tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.

Obsecro uos, huc aduertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt quis esset. [*]( 1 pag. 187, 16 10 cf. Petil. epist. II cf. Ioh. 1, 22 12 Matth. 3, 7 28 cf. Sap. 1, 5 ) [*](4 non bis Q 8 reatnr (sic) 0 18 a uentura ira PQ et UuJg. 20 gratia om. Otnl 22 se om. Oml 24 spiritus sanctus PQv quin] qui OQ )

190

Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, ubi ait: probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.s o respondere! circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?-

Et ubi est, inquit, quod addidi (sciens), ut non dice- [*](S I Tim. 3, 10 14 pag. 187, 15 52 Petil. epwt Q ) [*]( 9 aut] fto PQ 15 brebuiter 0 19 detecti Pm2 28 breuiter dfeontiesda *** baptiata 0, correxi breuiter diaoatiettdm eseet baptist* PQv 24 qua] quia Pml 28 et om. 0 )

191
rem: \'qu.i fidem a perfido sumpse\'ritJ, sed: (qui fidem scietis aperfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'? percepit ergo fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido, et ideo quaero unde perceperit. ubi coartatus respondet: \'discutere debuit.\' esto, debuit. non fecit aut non ualuit. quid de illo censetis ablutus est an non? si ablutus est, quaero unde; non enim eum maculosa non sancte dantis conscientia quam nesciuit abluere potuit. si autem non est ablutus, iubete ut abluatur. non iubetis: ergo ablutus eat. dicite unde. dicite saltem uos quod ille non dixit. eadem quippe uerba propono quibus respondere non potuit: ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus eat perfidiam eius ignorat. quid eum accepturum esse arbitramini, utrum fidem an reatum? sufficiunt huc usque proposita. respondete ant quaerite diligenter quid ille responderit: inuenietis eius conuicta conuicia. culpat enim me quasi deridens, quod ueri similia proponam, qui non uideam ueritatem; repetitis etiam uerbis meis et dimidiata sententia dicis inquit: ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat. deinde subiungit: quis est iste aut unde prosiluit? quasi unus sit aut duo et non talibus utrobique plena sint omnia. quid ex me quaerit quisnam sit iste aut unde prosiluit, ac non potius circumspicit et uidet raras esse ecclesias uel in urbibus uel in ruribus. quae non habeant in criminibus detectos et a clericatu deiectes hamines? eam laterent bonosque se uideri uellent, cum mali essent, et castos putari, eum essent adulteri, nempe ficti erant, nempe spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. ei istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus quem proposui. quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens oculos aduersus tantam turbam, unde si soli considerentur qui conuinci deicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis? [*]( 10 lib. I 2, 3 16 cf. pag. 187, 7 18 pag. 187, 9 20 pag. 187, 18 27 cf. Sap. 1, 5 ) [*]( 4 percepit PQ 10 quibos] quia Pml non om. 0 15 eiMj etiam r 18 dicia] dicit Om2 22 quidnam Pml ac] aut 0 29 proponit Oml )
192

Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem (sciens\' a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium, quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito.

Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui [*]( 1 cf. Petil. epist. II ) [*]( 2 adulteris Oml 8 quid] quod Q 8 aditum Oml nam qui] namque Oml 16 pr. nec om. Oml 18 ratum] reatum OPmU uel reatum PmlQ 24 petilianus Oml 26 criminanantem Q 30 accipiat scripst accipiebat codd. v )

193
accipiat baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse, cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset, adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo eunuchus dixerit: ecce aqua; quid prohibet me baptixari? — quia sciebat, inquit,perditos prohiberi — et quod ideo Philippus eum baptizari non uetuit, quia eum legentem probauerat quomodo crederet Christum, quasi prohibuerit Simonem magum, et quod prophetae falso baptismate decipi timuerunt et ideo dixerit Esaias: aqua mendax non habens fidem, uelut ostendens apud perfidos homines aquam esse mendacem, cum hoc non Esaias, sed Hieremias de hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur, et quod Dauid dixerit: oleum peccatoris non ungat caput meum, cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. quem intellectum aperiunt uerba in eodem psalmo praemissa superius; sic enim ait: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. quid hac sententia clarius, quid euidentius? mauult enim se aspera emendatione iusti argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulantis ungi ne infletur. [*]( 4-21] ct. Petil. epist. II 8 cf. Ioh. 1, 22 11 Act. 8, 36 12 Petil. epiat. n 16 Hier. 15, 18 20 cf. Apoc. 17, 15 21. 25 Ps. 140, 5 ) [*]( 3 me om. Q 5 id om. PQ 9 astruere PQv tentauisset Ov 11 quid (xt) scripsi quis codd. v 18 set P iheremias PQ 25 emendauit Oml 29 adulatoris Pv 30 ne] ut v ) [*]( LU. Aagnst. o. Don. II. ) [*]( 13 )
194

Commemorat Petilianus et apostolum Paulum monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, non dei sacramenta damnanda.

In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: quis est iste aut unde prosiluit? cur istum baptistam uestri non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt?

Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et [*]( 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 ) [*]( 1 Patilum] Ioannem v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque errauit 12 fldeli bono Qml 20 quando) namque P nanque Q 22 ab- luerit PQ )

195
uerum est, et illa aqua et illud oleum non eius erat a quo ministrabatur, sed cuius ibi nomen inuocabatur? cur illi, qui ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum quia ex deo non erat? sanctus enim spiritus disciplinae fictum fugiebat. an et illum fugiebat et sua sacramenta quamuis per eam ministrata non deserebat? postremo quoniam illos non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos, uidete si tot nebulis multipliciter offusis ullo loco Petilianus respondet, unde isti abluti sint, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quam latens immundus habere non potuit.

Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans: cum haec, inquit, et prophetae et apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma peccatoris? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris baptisma esse dicat quod peccatore ministrante traditur uel accipitur, et non illius in cuius credens nomine baptizatur. inde iam excurrit in ludam traditorem et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica quae de illo tanto ante praemissa sunt, tamquam ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cuius causa in hac quaestione uersatur, Iudae traditoris impietate perfundat, non considerans, quod uel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante ueraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.

Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos [*]( 4 cf. Sàp. 1, 5 14 Petil. epist. II 19 ef. Petit epist. II 30 cf. Ifb. I 11, 12 ) [*]( 2 ibi] sibi 0 4 Spiritos enim eanctua v 13 latitu Omi 31 quaestionifi propositione v ) [*]( 13* )

196
dicimus prodesse nobis debere baptismum peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus; ita quippe proposuit: at enim pertinaciter asse-lteras, inquit, quia debet uobis prodesse baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos iuste damnauimus baptismum conseruamus —, ubi ad hanc quaestionem uenit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito uel clanculo euaderet uel ui erumperet, non inuenit. licet hoc, inquit, secundo libro demonstrem, quantum inter nos et nostros intersit et uestros quos dicitis innocentes, tamen interim uos prius a collegarum uest?\'orti?n criminibus quae nostis eripite et sic de his quos abicimus exquirite rationem. sic respondeat quis? quisnam hominum sic respondeat, nisi qui ueritati aduersatur, contra quam non inuenit quid respondeat? si ergo et nos eadem uerba dicamus: \'interim uos prius a collegarum uestrorum criminibus quae nostis eripite et sic nobis de his quos putatis apud nos malos ullum crimen obicite\', utrique uicimus an utrique uicti sumus? immo uero ille uincit pro ecclesia sua et in ecclesia sua, qui nos docuit in scriptura sua, ut nemo glorietur in homine et ut qui gloriatur in domino glorietur. ecce enim nos, qui cum ueritatis eloquio dicimus non iustificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo scriptum est: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam, quoniam non gloriamur in homine nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in domino gloriari, quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit! apud nos enim quicumque mali uel penitus latent uel [*]( 3. 9 Petil. epist. 11 20 cf. I Cor. 3, 21 21 cf. ibid. 1, 31 24 Rom. 4, 5 ) [*]( 6 conseruauimus Pml 10 nos et om. PQx 11 dictis Oml dicis Om2 12 uestrarum Oml 13 iis v quisquis nam OQ, em. Morelius quisquam Pv 14 ueritati (ati in ras. m2) 0 15 quam] quem 0 respondeatur Qv 19 uicit v 24 uerba iustificat-p.197, 5 placet ite- rantur in P post baptizant (p 197, 6), sed deleta sunt; signaui Pb )
197
quibusdam noti propter bonos, quibus ignoti sunt et apud quos conuinci non possunt, propter unitatis et pacis uinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum, ita suae malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus eorum iniquitas placet. neque enim metuimus, ne quos baptizant iustificari non possint, cum illi in eum credant qui iustificat impios, ut deputetur fides eorum ad iustitiam.

Proinde apud nos nec ille, quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis, non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter., nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus [*]( 6 cf. Rom. 4, 5 8. 12 cf. Petil. epiet. II ) [*]( 2 non tolerantar Pbml 10 ipso 0 ipsi (alt. i in ras.) P 14 dei om. PQ 17 infamatis] inflamamini Oml 18 in paleae similitudine 0m2 in p. similitadinem PQt. 21 littus Pv 30 aut] ut Pml )

198
noti sunt. quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut, si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam uanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.

Ut enim alios omittam diuersis terris habitantes — uix enim alicubi deest hoc genus hominum —, quo appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5 moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. quamobrem permixti corporaliter, separati spiritaliter in catholica ecclesia mali, et quando humana condicione ignorantur et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant, ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi baptismo baptizantur, quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui iustificat impium iustificarentur. credentibus quippe in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam.

Uos autem, cum obiciuntur uobis Maximianistae trecentorum et decem concilii sententia damnati, eodem concilio tot proconsularibus, tot gestis municipalibus allegato [*]( 4. 18 Petil. epist. II 25. 26 cf. Rom. 4, 5 ) [*]( 2 ea codd. (sed quorum et ea referri posse ad documenta equidem nego) 6 in diuersis v 13 apud conatantinam ibidem Qml 20 ecclesiam Oml 21 damnantur consideratione P 24 baptismo christi PQ 30 proconsularibus edd. uett. proconsulibus codd. v )

199
oppugnati, de basilicis quas tenebant per iussa iudicum et ciuitatum auxilia proturbati, rursus a uobis cum eis, quos extra communionem uestram baptizauerant, sine ulla baptismi quaestione suscepti et honorati, quid respondeatis non inuenitis. sententia quippe uincimini non uera sed uestra, qua contenditis in eadem communione sacramentorum alios aliorum perire criminibus et talem quemque esse, qualis est homo a quo fuerit baptizatus, si nocens, nocentem, si innocens, innocentem. quae si uera sunt, ut alios innumerabiles omittam, Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem, quos uiuos terra sorbuit, in tam numeroso concilio uestri exaggerarunt, uos crimina perdiderunt. si autem Maximianistarum crimina uos non perdiderunt, falsa sunt quae ita sentitis et multo minus nescio qua non probata crimina Afrorum orbem terrarum perdere potuerunt. ac per hoc, sicut scribit apostolus, unusquisque suam sarcinam portat et nullius est baptismus Christi nisi Christi et frustra promittit Petilianus ex hoc, quod de Maximianistis intendimus, in secundo libro se esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus humanis, quasi non intellegant eum non habere quid dicat.

Nam si baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministrauerunt, illorum fuit, cur a uobis in eis quos baptizauerunt tamquam Christi susceptus est? si autem uere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset qui eum cum scelere schismatis habuissent, quid uos potestis dicere praestitisse illis, quos cum eodem baptismo [*]( 11 cf. Num. 16 16 Gal. 6, 5 18 cf. pag. 196, 9_ ) [*]( 2 a uobia om. PQ 9 quae si ucra sunt lUlque ad pag. 200, 27 non fidem percipit eed reatom in O paulum mutata repetuntur post inter me cap. 59 sub fin.; aignaui Ob obmittam Obml 10 maximianistrarum Pml 11 obsorbuit Ob 14 sentis OPQ qua Oml quae OmHObPQv non om. Ob 16 seribitj dicit Q 19 ae Ob om. eet. v 20 quidj quod ObQ, fort. recte 22 pretexatus Pml 23 communionem Obml 27 potestis Ob potuisse cet. v dicere] dicitis Om.2PQv praestare PQv )

200
suscepistis, nisi ut per uinculum pacis deleto crimine sceleratae diuisionis non cogerentur sancti lauacri sacramentum accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, ita illis iam utile esse inciperet quod haberent? aut si hoc eis in uestra communione praestitum non est, quia nec praestari tale aliquid schismaticis apud schismaticos posset, hoc tamen uobis in catholica communione praestatur, non ut baptismum accipiatis quasi desit uobis, sed ut ipse quem accepistis prosit uobis. omnia quippe sacramenta Christi non ad salutem, sed ad iudicium habentur sine caritate unitatis Christi. sed quia non uera, sed uestra sententia est per nescio quorum baptismum traditorum perisse Christi baptismum de orbe terrarum, merito non inuenitis quid respondeatis de recepto baptismo Maximianistarum.