Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis [*](10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 ) [*]( 7 caticnminum 0 cathecnminum PQ 9 syon montes Qml syon P 10 syon PQ montem om. 0 11 signo Pml 16 illo] eo v 17 peecauerit sacerdos r 18 et delendum? 19 nnguere P 29 comittunt 0 )

156
plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae [*](3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 ) [*](14 daniele OP 15 ut] u Onxl 16 danielum Ornl (passim sine h) 23 per] per et O 30 peccaueris] peccas v )
157
indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.

Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli [*]( 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 ) [*]( 17 dicentem v 30 thimotheum Q )

158
contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.

Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.

Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.

Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-

Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita [*](4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 ) [*](12 itemque] iterom v 20 secuntur P triticum cum sint scripti triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml)

159
magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, [*](5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 25 Ps. 60, 3-4 ) [*]( 5 y(-i-Q)dolatris PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra (ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h 8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort. clamet, cf. infra exaltetur et sit )
160
episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint. [*](1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. 22 pag. 158, 25 ) [*](4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo Pml 18 oportune PQ in medio abs te v 21 ege Oml 25 sunt PQ Finit liber contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... donatistarum sub distinctionibus nominum mg. 0, parte folii resecta Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa PQ )

161

Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior.

Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodammodo publico priuata quadam simultate [*](2 litteras] Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 parhl cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 ) [*]( 4 ydoneum P 14 qui om. PQ 20 duo om. PQ ii v 21 maleuola uoluntate v 25 acculeis Oml consulere Oml 26 conuincendo om. OInl 27 quae] quod Oml ) [*](HI. August. c. Don. II. ) [*](11 )

162
hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? domum dei mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non potius mecum ad deum.

Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi [*](20 cf. Ps. 25, 8 22 cf. Ps. 83, 11 31 I Cor. 4, 1-3 ) [*]( 1 opprobriis - OQ 6 uerterentur Oml nee] ne P 11 quorumdam Qv 12 discretorum 0 15 desereres Pml 29 irascior (s del.) Q )

163
ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. \'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum; desursum est enim, descendens a patre luminum, apud quem non est immutatio nec momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala [*]( 6 I Cor. 4, 4 9 I Cor. 4, 4-6 16 I Cor. 8, 21-28 21 lac. 1, 17 24 cf. I Cor. 4, 7 27 cf. I Cor. 4. 16 28 cf. Act. 25, 18 ) [*]( 1 ministeriorum PQml 3 minimo (slç JXotyioTov) Otnl minimum cet. v 4 diiudicer Om2v 7 conspectutu Oml horum PQ 8 xpo (sic) Q 14 tranafiguraui fratres Qml 17 omnia enim v 22 desursum, 4. I. ml uel super 0 ) [*](11* )
164
hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine; maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta zizania uos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, non tempus Donati.

Has certe similitudines euangelicas recognoscitis ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens: ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis [*]( 1 cf. Matth. 23, 8 4 I Cor. 8, 21 5 Hier. 17, 5 12 cf. Matth. 3, 12 14 cf. n Tim. 2, 20 15 cf. Matth. 13, 47-48 16 cf. Matth. 25, 32—33 18 cf. Matth. 13, 24-40 20 Mattb. 13, 38 21 ibid. 39 26 I Cor. 1, 12 cf. I Cor. 1, 13 ) [*]( 9 exortor 0 12 pr. uel om. PQ percusso Oml 15 dirapta PQ 16 edos 0 17 relinquati9 Oml 28 discitis 0 )

165
intra retia dominica natant, ante tempus uentilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere, quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et s 1.1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult ad populorum christianorum separationem suum uel suorum iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae, quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt communionem, illius deserunt unitatem, cum potius deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis [*]( 5 Matth. 13, 49-50 6 II Tim. 2, 19 13 Ps. 26, 14 16 cf. Phil. 2, 21 21 cf. Gal. 6, 3 30 cf. I Cor. 13, 7 ) [*]( 7 dominus enim Qtnl 10 separare Pml 17 sua P suam OQv 19 omnium PQ 20 littua v 21 dirumpere PQ cum] cu Oml 22 dum] cum Qu 23 suorum] eorum PQ 26 se om. PQ )
166
diuiderent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum, quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.

Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera [*]( 14 I Thess. 5, 14-15 23 cf. Gal. 6, 1 . 24 cf. II Cor. 11, 2—3 ) [*]( 4 creduntnr mg. Ov 6 amittere Oml ammittere 0m2 12 ut] et v 14 caritatea Pml 19 mali ex malum Oml,v malam PQ 26 ac a castitate 0 30 ut] et v )

167
crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.

Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem [*]( 10 cf. I Cor. 8, 11 22 cf. Prou. 31, 10-31 25 I Cor. 3, 7 27 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 8 deserandam Q 14 iudicibus] lucidibus 0 23 sancta scriptura PQv 27 karitas 0 )

168
Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit, onus uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.

Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut [*]( 1 Gal. 6, 4-5 4 Rom. 14, 12-13 7 Gal. 6, 2-3 9 cf. Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 ) [*]( 2 semet] se v 3 bonus Om2 (passim) 9 ergo] ego Pml 15 fort. dicam (si) nos 18 legalibus PQv 22 iis v 28 kmi codd. 30 abemus Om1 )

169
nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt in una Africae particula conantur includere. cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti effusione tanto ante praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?

Haec et talia diuina testimonia nos aduersus humana uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. quod ait superius propter iustitiam, hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est propter iustitiam et propter me in bona conscientia teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit [*](4 cf. Mattb. b, 12 8 Cant. 1, 2 14 Ps. 56, 12 19 Matth 5, 10-11 25 cf. I Cor. 1, 30-31 27 Matth. 5, 12 ) [*]( 1 abantissimam 0 ati abundissimam? si in] sin Oml 7 audio hoc Qml 8 fraglat codd. 13 ad] an Oml 15 gloriam tuam Pml 17 opprobria OQ 18 exortetur 0 25 sapientie Oml )

170
mercedi meae. neque enim me ille suo uerbo tantummodo edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris. sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus, quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis, qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer?

Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi [*](8 Matth. 10, 25 9 II Tim. 2, 12 15 cf. Ps. 61, 8 19 Ps. 25, 1. 55, 11 22 Ps. 10, 2 ) [*]( 5 sepulchro PQ 8 familia belzebub Oml 10 cumregnabimns Oml 12 quod Pml 15 nostra Q 16 simus PQm2v 19 mouebor] infirmabor PQ domino Q 20 eis] ei Oml )

171
percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia (sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.

Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo. [*]( 2 cf. Gal. 3, 27 5 cf. I Petro 3, 21 8 lib. 11,2. cf. pag. 176, 9 15 cf. Matth. 23, 2 16. 17 Matth. 28, 3 19 cf. Matth. 7, 16 ) [*]( 4 credideritis (h, 7 cumseruus 0 9 eancta Om2PQ 11 sanctum om. PQ 13 ei] ei esse Oml 15 accipiatur OPml 17 uera codd. dicerent Om1 29 pr. nemo enim Pml )

172

Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo [*]( 17. 25 cf. Petil. epist. II 24 cf. Rom. 2, 16. 15 ) [*]( 1 kwi PQ 6 qua] quia Pml 10 hominibus Oml 20 iis v 27 esse non Qml mea] me Pml 28 ueruntamen Oml 29 qualicumque PQ 31 quicunque Oml )

173
non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.

Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.

Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua [*](1 alt. si] sed Ov 3 grana] gratia Pml 11 credetis Prnl enim sunt Qv 16 quoniam] quando v 21 requireret Oml requiret 0m2v 26 si miliee Morelius similans OQ simulans Pv 27 tantum Morelim statum Ov statim PQ )

174
Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum — quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino —, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.