Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis [*](10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 ) [*]( 7 caticnminum 0 cathecnminum PQ 9 syon montes Qml syon P 10 syon PQ montem om. 0 11 signo Pml 16 illo] eo v 17 peecauerit sacerdos r 18 et delendum? 19 nnguere P 29 comittunt 0 )

156
plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae [*](3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 ) [*](14 daniele OP 15 ut] u Onxl 16 danielum Ornl (passim sine h) 23 per] per et O 30 peccaueris] peccas v )
157
indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.

Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli [*]( 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 ) [*]( 17 dicentem v 30 thimotheum Q )

158
contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.

Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.

Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.

Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-

Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita [*](4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 ) [*](12 itemque] iterom v 20 secuntur P triticum cum sint scripti triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml)

159
magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, [*](5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 25 Ps. 60, 3-4 ) [*]( 5 y(-i-Q)dolatris PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra (ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h 8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort. clamet, cf. infra exaltetur et sit )
160
episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint. [*](1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. 22 pag. 158, 25 ) [*](4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo Pml 18 oportune PQ in medio abs te v 21 ege Oml 25 sunt PQ Finit liber contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... donatistarum sub distinctionibus nominum mg. 0, parte folii resecta Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa PQ )