Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me. de substantia uero non scriptum est: (qui perdiderit\', sed: qui dimiserit, nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. tu autem interim non perdidisti substantiam. utrum uero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio. si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem ciuitate estis, numquam mihi indicauit, quia numquam quaesieram. uerumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistula commemorasti apostolicum testimonium: si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro et uobis incognito orbi terrarum nec ipsa saltem probata crimina Afrorum; si haberetis caritatem, non in uestris calumniis fingeretis, sed in uerbis domini manifestissime expressam usque in totam terram cognosceretis unitatem. si autem hoc non fecisti, quid gloriaris, quasi feceris? itane uero diuitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparauit fundum, ubi mergeret homines in profundum. [*]( 1 cf. Matth. 5, 3 8 cf. II Cor. 6, 10 5 cf. Matth. 16, 25. 19, 29 11 Matth. 16, 25 12 Matth. 19, 29 18 pag. 106. 26 19 I Cor. 13. 3 26 Act. 1, 8 29 cf. pag. 114, 20 ) [*]( 4 mereamur Pml 5 siquidem MorelitUI sic idem codd. v 20 omnem nbstantiam meam Petil. I. c. 27 non om. Pml 29 ipponem hic et infra codd. 30 homneB P ) [*]( Lll Augnst. o. Don. II. ) [*]( 10 )

146
unde hoc et ego nimium noui; tu forte nescis et ideo securus clamas: diuitias formidamus. unde miror quod ista uox tua, ut ad nos perueniret, ipsum transiliit; inter Constantinam quippe ubi tu es et Hipponem ubi ego sum Calama ubi ille est uicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc uocem et repercussit, ne transiret ad nos, et aduersus te diuitiarum laudes multo copiosius recitauit. non solum enim non formidat ille diuitias, sed et amat. et certe de cetero, priusquam edas, recita illi talia; si non emendauerit, respondemus, tu autem, si uerum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo quam huic tuo.

Petilianus dixit: Nos timore dei quo uiuimus poenas et mortes, quas gladio facitis, non timemus, sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas iugu latis, domino ipso dicente: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet in potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis.

Augustinus respondit: Quod dicis, uos facitis non gladio uisibili, sed illo de quo dictum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus; hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti imperitorum animas trucidatis. si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore non meo sed tuo, ascendas descendas (exeas) intres uerseris tergiuerseris, talis es qualis Optatus. si autem redis ad cor et inuenies te non esse talem, non quia tecum sacramenta non communicauit, sed quia tibi displicuit, absolues orbem terrarum criminibus alienis et inuenies uos implicatos crimine schismatis.

Petilianus dixit: Uos ergo, qui falsissimo baptismo [*]( 15 cf. pag. 98, 23 16 Matth. 10, 28 21 Ps. 56, 5 ) [*]( 4 chalama codd. est; est Qml 5 ergo] ego Oml 18 in om. v 23 accatus Oml 25 meo non Pm] 26 exeas addidi, cf. III 36, 42 quo iret, qua exiret 30 inneniet 0 )

147
unltis lauari quam nasci, non solum uestra delicta non ponitis, uerum animas uestras reorum criminibus oneratis; ut enim aqua nocentium a sancto spiritu uacuata est, ita plane referta est criminibus traditorum. quicumque igitur miser ab huiusmodi baptixaris, si mendacio carere uolueras, perfunderis falsitate; si delicta carnis nolebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum; si auaritiae flammam nolebas extinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem sanguine perfunderis fratris. ita agitur, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida.

Augustinus respondit: Uellem cum eis sermocinari, qui uerbis istis lectis uel auditis adclamauerunt; tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. legant tamen iterum et iterum et cogitent et sentiant ea non quid sonent, sed quid sapiant. primo ut hoc ultimum excutiam, ita ergo fit, inquis, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida. responde prius, quis ad baptismum innocens ueniat excepto illo, qui non ideo uenit baptizari, ut eius ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas. quid enim dimittetur innocenti? aut uero ita es eloquens, ut ostendas nobis quandam innocentiam peccatricem? nonne audis dicentem scripturam: nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius uita super terram? nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? nonne audis aliam: ego in iniquitate conceptus sum? deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio uenerat, quia eum parricida baptizat, quotquot ab Optato baptizati redierunt Optati facti sunt. ite nunc [*]( 24 Hiob 14, 4—5 27 Ps. 50, 7 ) [*]( 2 honeratis 0m2Pml 4 quique Oml 5 uolueris v 6 accendente 0 8 tert. perfondedereria Pml 9 alt. et = etiam 11 baptiemo (mo s. l. m2) 0 14 acclamaaerant Qv 22 aero] non codd. 25 uita super terram-p. 154, 8 ubi enim positurus desunt in 0, uno folio euulso ) [*]( 10* )

148
et nobis obicite, quod in uos regum iracundiam concitemus. nonne metuitis, ne a uobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? uidesne tandem, quemadmodum ista tua sententia sicut uesica non solum inani sono, sed etiam in capite uestro crepuerit?

Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. sed absit ut, quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. et quam belle tibi sonuit quod dixisti: perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! tu uero nisi furore non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. itane. ut alia taceam, quicumque non auari ad auaros collegas tuos uel presbyteros uestros baptizandi ueniunt, auari redeunt, et quicumque sobrii ad illas uini uoragines currunt ut baptizentur, ebriosi reuertuntur? ista sentientes et ista suadentes audetis etiam tamquam aduersus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. quid aliud docetis, quaeso, quam non in domino sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum uobis baptizandi assumitis principatum, credant uobis homines, et qui erant in domino speraturi, sperent in principibus? immo uero non audiant uos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra uos, et aliquid etiam terribilius, quia non solum bonum est sperare in domino quam sperare in homine, sed etiam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.

Petilianus dixit: Imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timue-runt. dixit namque primitus Hieremias apud impios homines aquam esse mendacem: aqua, inquit, mendax non habet fidem. [*]( 1 cf. pag. 128,18 sqq. .10 pag. 147,8 18 pag.:141, 16. Ps. 117,8—9 26 Pa. 117, 8 28 Hier. 17, 5 82 Hicr. 15, 18 ) [*](del. 0) [*]( 2 nonne] non v 10 ibi Pm2 26 contra nos v 81 iheremias PQ (pamm) )

149

Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? quasi Hieremiae temporibus quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo ac ceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. ut quid qui me contristant praeualent in me? plaga mea [*]( 11 cf. Mare. 7, 4 21 Hier. 15, 15-18 ) [*]( 10 lattachris PQ 11 tingebant v paropaides v 26 iocondi- )[*](def. 0) [*](tatem PQ 28 in] cum P ludentium (παιζόντων) Engelbrecht laudantium codd. v )

150
ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.

Petilianus dixit: dixit quoque Dauid: oleum peccatoris non unget caput meum. quem igitur asserit peccatorem? me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?

Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo [*]( 8 II Cor. 7, 5. 11, 29 14 cf. Apoc. 17, 15 18 cf. Act. 8, 13 24 Ps. 140, 5 28 I Tim. 8, 15 81 Col. 1, 23 ) [*](def. 0) [*]( 13 apocalipsi P 25 unguet Po 27 innocentes PQ )

151
est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo: \'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male [*]( 2 Ps. 92,1 19 Matth.6,12 27 cf. ad pag. 68, 28 28 cf, ad pag. 66, 22 ) [*]( 4 esse om. PQ 6 tharifioatoris PQfI (pllUim per h) 23 e.ant P )[*](def. 0) [*]( 32 aestram scripsi eorum PQ hunc v )
152
iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies, \'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quid planius, quid apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.

Petilianus dixit: Unguentum uero concordiae sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montes Sion. quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.

Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per [*]( 4 Ps., 140, 5 10 Prone 27, 6 18 Ps. 182, 1-3 24 cf. in enang. Ioh. tractat. 15, 27 29 Col. 1, 18. ) [*](def. 0) [*]( 1 illis P 4 me inquit P 6 piDgllabit Q 7 malim, inquit, me v 8 unguatur PQ 18 iocundum PQ 15 barbam aemel PQ 16 horam Q 17 quod] qui Pv, cf. Roensch, It.5 p. 271 super] in Po \' montes scripgi montem PQc, qf. p. 155, 9 eyon PQ 23 crismate PQ 24 messyam PQ )

153
barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur in nomine eius paenitentia et remissio [*]( 8 Mattb. 19, 21-22 17 Act. 4, 34. 35 18 ibid. 32 19 ibid. 35 20 ibid. 32 30 Luc. 24, 47 ) [*]( 6 qua] quia Pml 19 illis P et Uulgata 22 iocundum PQ ) [*](def. O) [*]( 25 iherfm PQ 29 fraglantia PQ 30 resistis PQ )
154
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non [*]( 10 Gal. 5, 19-21 21 cf. Col. 3, 5 81 cf. Gal. 5, 21 ) [*]( 2 ierim P iherim Q 3 uult PQ 9 es quae apostolua] pergit 0 13 commessationes PQ 16 ammittuntur 0 19 hoc] et hoc P 24 commessationibus PQ 25 uitiis] intus (i. e. apud uos) PQv 28 es] cst Pml )
155
possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.

Petilianus dixit: Uae igitur uobis, qui uiolando quod sanctum est rescinditis unitatem, propheta dicente: si peccauerit populus, orabit pro illo sacerdos; si au tem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?

Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis [*](10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 ) [*]( 7 caticnminum 0 cathecnminum PQ 9 syon montes Qml syon P 10 syon PQ montem om. 0 11 signo Pml 16 illo] eo v 17 peecauerit sacerdos r 18 et delendum? 19 nnguere P 29 comittunt 0 )

156
plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae [*](3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 ) [*](14 daniele OP 15 ut] u Onxl 16 danielum Ornl (passim sine h) 23 per] per et O 30 peccaueris] peccas v )
157
indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.

Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli [*]( 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 ) [*]( 17 dicentem v 30 thimotheum Q )

158
contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.

Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.

Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.

Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-

Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita [*](4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 ) [*](12 itemque] iterom v 20 secuntur P triticum cum sint scripti triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml)

159
magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, [*](5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 25 Ps. 60, 3-4 ) [*]( 5 y(-i-Q)dolatris PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra (ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h 8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort. clamet, cf. infra exaltetur et sit )
160
episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint. [*](1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. 22 pag. 158, 25 ) [*](4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo Pml 18 oportune PQ in medio abs te v 21 ege Oml 25 sunt PQ Finit liber contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... donatistarum sub distinctionibus nominum mg. 0, parte folii resecta Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa PQ )