Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Nos autem pauperes s-piritu non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur, siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.

Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me. de substantia uero non scriptum est: (qui perdiderit\', sed: qui dimiserit, nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. tu autem interim non perdidisti substantiam. utrum uero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio. si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem ciuitate estis, numquam mihi indicauit, quia numquam quaesieram. uerumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistula commemorasti apostolicum testimonium: si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro et uobis incognito orbi terrarum nec ipsa saltem probata crimina Afrorum; si haberetis caritatem, non in uestris calumniis fingeretis, sed in uerbis domini manifestissime expressam usque in totam terram cognosceretis unitatem. si autem hoc non fecisti, quid gloriaris, quasi feceris? itane uero diuitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparauit fundum, ubi mergeret homines in profundum. [*]( 1 cf. Matth. 5, 3 8 cf. II Cor. 6, 10 5 cf. Matth. 16, 25. 19, 29 11 Matth. 16, 25 12 Matth. 19, 29 18 pag. 106. 26 19 I Cor. 13. 3 26 Act. 1, 8 29 cf. pag. 114, 20 ) [*]( 4 mereamur Pml 5 siquidem MorelitUI sic idem codd. v 20 omnem nbstantiam meam Petil. I. c. 27 non om. Pml 29 ipponem hic et infra codd. 30 homneB P ) [*]( Lll Augnst. o. Don. II. ) [*]( 10 )

146
unde hoc et ego nimium noui; tu forte nescis et ideo securus clamas: diuitias formidamus. unde miror quod ista uox tua, ut ad nos perueniret, ipsum transiliit; inter Constantinam quippe ubi tu es et Hipponem ubi ego sum Calama ubi ille est uicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc uocem et repercussit, ne transiret ad nos, et aduersus te diuitiarum laudes multo copiosius recitauit. non solum enim non formidat ille diuitias, sed et amat. et certe de cetero, priusquam edas, recita illi talia; si non emendauerit, respondemus, tu autem, si uerum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo quam huic tuo.

Petilianus dixit: Nos timore dei quo uiuimus poenas et mortes, quas gladio facitis, non timemus, sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas iugu latis, domino ipso dicente: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet in potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis.

Augustinus respondit: Quod dicis, uos facitis non gladio uisibili, sed illo de quo dictum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus; hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti imperitorum animas trucidatis. si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore non meo sed tuo, ascendas descendas (exeas) intres uerseris tergiuerseris, talis es qualis Optatus. si autem redis ad cor et inuenies te non esse talem, non quia tecum sacramenta non communicauit, sed quia tibi displicuit, absolues orbem terrarum criminibus alienis et inuenies uos implicatos crimine schismatis.

Petilianus dixit: Uos ergo, qui falsissimo baptismo [*]( 15 cf. pag. 98, 23 16 Matth. 10, 28 21 Ps. 56, 5 ) [*]( 4 chalama codd. est; est Qml 5 ergo] ego Oml 18 in om. v 23 accatus Oml 25 meo non Pm] 26 exeas addidi, cf. III 36, 42 quo iret, qua exiret 30 inneniet 0 )

147
unltis lauari quam nasci, non solum uestra delicta non ponitis, uerum animas uestras reorum criminibus oneratis; ut enim aqua nocentium a sancto spiritu uacuata est, ita plane referta est criminibus traditorum. quicumque igitur miser ab huiusmodi baptixaris, si mendacio carere uolueras, perfunderis falsitate; si delicta carnis nolebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum; si auaritiae flammam nolebas extinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem sanguine perfunderis fratris. ita agitur, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida.

Augustinus respondit: Uellem cum eis sermocinari, qui uerbis istis lectis uel auditis adclamauerunt; tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. legant tamen iterum et iterum et cogitent et sentiant ea non quid sonent, sed quid sapiant. primo ut hoc ultimum excutiam, ita ergo fit, inquis, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida. responde prius, quis ad baptismum innocens ueniat excepto illo, qui non ideo uenit baptizari, ut eius ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas. quid enim dimittetur innocenti? aut uero ita es eloquens, ut ostendas nobis quandam innocentiam peccatricem? nonne audis dicentem scripturam: nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius uita super terram? nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? nonne audis aliam: ego in iniquitate conceptus sum? deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio uenerat, quia eum parricida baptizat, quotquot ab Optato baptizati redierunt Optati facti sunt. ite nunc [*]( 24 Hiob 14, 4—5 27 Ps. 50, 7 ) [*]( 2 honeratis 0m2Pml 4 quique Oml 5 uolueris v 6 accendente 0 8 tert. perfondedereria Pml 9 alt. et = etiam 11 baptiemo (mo s. l. m2) 0 14 acclamaaerant Qv 22 aero] non codd. 25 uita super terram-p. 154, 8 ubi enim positurus desunt in 0, uno folio euulso ) [*]( 10* )

148
et nobis obicite, quod in uos regum iracundiam concitemus. nonne metuitis, ne a uobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? uidesne tandem, quemadmodum ista tua sententia sicut uesica non solum inani sono, sed etiam in capite uestro crepuerit?

Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. sed absit ut, quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. et quam belle tibi sonuit quod dixisti: perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! tu uero nisi furore non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. itane. ut alia taceam, quicumque non auari ad auaros collegas tuos uel presbyteros uestros baptizandi ueniunt, auari redeunt, et quicumque sobrii ad illas uini uoragines currunt ut baptizentur, ebriosi reuertuntur? ista sentientes et ista suadentes audetis etiam tamquam aduersus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. quid aliud docetis, quaeso, quam non in domino sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum uobis baptizandi assumitis principatum, credant uobis homines, et qui erant in domino speraturi, sperent in principibus? immo uero non audiant uos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra uos, et aliquid etiam terribilius, quia non solum bonum est sperare in domino quam sperare in homine, sed etiam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.