Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes.

Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?

Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?

Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae [*]( 3 Luc. 24, 46-47 22 cf. Gen. 22,18 27 I Cor. 5,5 29 I Tim. 1, 20 ) [*]( 7 ierasalem codd. (passim) 8 parcere 0 10 quicquid codd. (passim) 25 aathanan PQ satanam v 29 sathanae P sathane (h s. t ml) Q 31 connexum v ) [*]( Lll. August. o. Don. II. ) [*]( 3 )

34
dicentis: zelus domus tuae comedit me. ecce inuenimus apostolum traditorem, Christum persecutorem. possem ista dicere et te in non paruos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. sed hinc noli laborare; non ea dico, sed dico ad semen Abrahae quod est in omnibus gentibus non pertinere, si quid non recte uobis factum est fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. uos ergo reddite rationem separationis uestrae, sed prius attendite quales habeatis quos uobis obici non uultis, et uidete quam inique faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. ita nulla erit ratio separationis uestrae.

Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.

Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, [*](1 Ioh. 2, 17 27 cf. Gen. 22, 18 ) [*](7 a] ad Pml 13 filii traditoris eius non sumas. est aliquis filius PQ 19 iam] etiain v 26 conainceris Oml 28 sacrilegas om. PQ )

35
non habes cur obicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. nec te aliquid adiuuabit, si etiam demonstrare potueris eos qui tales non sunt cum eis qui tales sunt sumere sacramenta communia, primo quia uos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis et uobis eos obici nolitis. deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter apostolos fuit, quicumque facta eius imitantur, cur non filios apostolorum dicamus qui non facta sua cum talibus, sed domini sacramenta communicant, sicut apostoli dominicam cenam cum illo traditore sumpserunt, ideo uobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem seruantibus hoc obicitis quod conscissa unitate uos facitis?

Petilianus dixit: De se ipso Iudaeis dicit (Dominus christus: si non facio facta patris mei. nolite milii credere.

Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum est et pro nobis contra uos est.

Petilianus dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim ille accusator fuit et in ueritate lion stetit.

Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia. diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo inter- Sciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus: per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem. ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat [*](15 Ioh. 10, 37 20 Iob. 8, 44 31 Luc. 24, 47 ) [*]( 1 orbi om. Oml 2 probes scripsi probus codd. v cumsimiles Oml 24 diabolns faerit Q ) [*](3* )

36
hominem, ille diaboli filius et homicida conuincitur. sed et uerbum quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: ille accusator fuit e t in ueritate non stetit, uide in quos conueniat. accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos acousare potius quam conuincere potuistis et in ueritate Christi non stetistis. ille enim dicit ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, uos autem in parte Donati.

Petilianus dixit: Tertio quoque similiter persecntorum. dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram, quomodo fugietis iudicium gehennae? ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis synagogis uestris, donec ueniat super nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt.

Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta quales uos estis, respondebitis: \'proba.\' quid enim? tu probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis [*]( 2 p. 35, 21 9 Mattb. 23, 33-35 29. 31 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 terram v (gr, Į1tl zffi ji;ç) 17 sunt filii v 19 flagrantes PQx uerç PQ 23 quia] quo v 27 est om. PQ 31 subicit PQ )

37
in homines per totum mundum dispersos quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen audierunt, nec auditis in silentio respondentes: \'non ad nos pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis omnes christianos omnium gentium traditores esse et homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis, ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae de illo falsa iactatis.

Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus, quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio [*]( 18 sqq.] cf. p. 46, 16 sqq. ) [*]( 1 quos] et quos v 5 qui] que Oml 7 uestram Pml uidete v 8 nonI nos Morelius 17 probatari sitis] probastis v 18 fuerit Oml 19 aut om. 0 29 non imus (unus Q) longius] nimis longum sit v 30 cercicelionum 0 cercicellionum P circellionum Q 31 uinolentorurn OmSPQr. )

38
schismatis uestri, sed omnino edere non desinant strages. de proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum. quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes et credidit et deputatum est illi ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum, quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. quae sunt haec, ipse [*]( 8 Ps. 21, 28 12 Gen. 22, 18 13 Gen. 15, 6. Rom. 4, 3 21 Ps. 56, 5 25 Ps. 18, 5 28 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 sed] add. et v desistant Pv 2 elequia 0 5 otius Q doctius v 13 illi] ei PQ 15 nobis deputari PQ iniustitiamj iustitiam 0 30 sint Po )
39
indicet. tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens. uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis, si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis.

Petilianus dixit: De uobis quoque Dauid (in) persecutores haec dicit: sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant plebem meam sicut cibum panis?

Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis \'in parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines [*]( 1 Luc. 24, 45-47 16 Ps. 13, 3-4 26 Sap. 1, 11 28 cf. Lnc. 24, 47 . ) [*]( 6 est in mg. 0 9 hie tam] istam Oml 15 in addidi, cf. p. 29, 18 persecutoribua Pm2v 26 exalant codd. 27 animum P 31 nouerunt PQ )

40
sed etiam iustificatores hominum, quod de uno dictum est qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata. illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere conuincamini: \'tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus finire conamini.

Petilianus dixit: Monet etiam dominus Christus: cauete a pseudoprophetis; ueniunt ad uos in uestit-n ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos [*]( 2 cf. Roro. 4, 5. 8, 26 5 cf. p. 17, 19. 22, 20 14 cf. Eph. 4, 3 17 lob. 20, 19 25 Matth. 7, 16—16 ) [*]( 2 iam] nam v 10 sint v 20 qui idem quod quomodo 23 cf. II32, 72 extr. 25 uenient PQ qui ueniunt v uestitum OQ uestimentis r, sf. III 58, 70 )

41
rapaces cognoscamus, obicio schismatis crimen quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis ecclesiis apostolico labore fundatis. hic dicturus es: (non communico traditoribus et homicidis\'. respondet tibi semen Abrahae: \'haec sunt illa crimina uel non uera uel non mea). sed haec interim sepono, tu ostende ecclesiam. iam uox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis uitandam dominus monuit ostendentibus partes et ab uniuerso alienare conantibus: ecce hic est Christus, ecce illic. sed usque adeo putas ueras oues Christi cor non habere quibus dictum est: nolite credere, ut lupum audiant dicentem: ecce hic est Christus et pastorem non audiant dicentem: per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.

Petilianus dixit: Sic sic, improbe persecutor quocumque te uelamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis uocabulo hominum genus inlicias, qui hactenus fallis ac decipis, uere dia- boli filius es, dum moribus indicas patrem.

Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius dixi commemora.

Petilianus dixit: Nec adeo mirum quod tibi nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit, si ipse satanas trans figurat se uelut angelum lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae. nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper [*]( 9. 11 Matth. 24, 23 12 Luc. 24, 47 16 cf. p. 12, 18 25 II Cor. 11, 14-15 ) [*]( 17 illicias PQv actenus Oml 23 episcopi] christi Q 24 uendicet P 26 ii] quoniam (ifap)PQ satbanasPQ 28 falaumcorfd. 31 desierunt Qml )

42
angelos putant, qui diuina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, deo magno clamante: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. quibus reis ac uobis dicet dominus Christus: ite in ignem aeternum m, quem paratus pater meus diabolo et angelis eius. si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet, quos et sanctus apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: nescitis quoniam angelos iudicabimus? siueriangeli essent, iudicium in angelos dei homines non haberent. sic quoque apostoli sexaginta, qui cum domino Christo duodecim derelictis a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manicheus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. nam profecto perditus Manicheus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim (non) continetur. at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia uoce Christi ordinatus est ut tertius decimus Paulus, qui sese apostolorum nouissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. sic enim dixit: ego enim sum nouissi mus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolusquia persecutus sum ecclesiam dei. nec in hoc uobis blandiamini: Iudaeus haec fecerat, licet et uos nobis perniciem ut pagani faciatis. bellum namque inlicite geritis quibus non licet repugnare. uos enim cupitis uiuere nobis occisis, nobis uero uictoria est fugere uel occidi.