Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi <do- [*](2 Esai. 66, 3 6 Os. 9, 4 14 Tit. 1, 15 21 Ps. 13, 3 31 Mattb. 7, 21 ) [*]( 9 sacrificium fieri v 17 tota affrica Qml 18 commune PQ communem esse v 20 nostri Pml 24 dampnatis (sic) 0 )

90
mine domine\' intrabit in regnum caelorum, sed is q:ui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. uoluntas dei utique bona est. nam ideo in sacra oratione sic petimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, ut, quia bona eius uoluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. uos ergo uoluntatem dei non facitis, quia mala cotidie perpetratis.

Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes. si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.

Petilianus dixit: Si uero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu Christi pelluntur.

Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege, cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis; solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari quae benedicuntur in semine Abrahae.

Petilianus dixit: Etsi prorsus uirtutes et mirabilia faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit [*]( 4 Mattb, 6, 10 10 II Tim. 2, 24-25 80 cf. Gen. 22, 18 ) [*](1 alt. domine om. OQ 3 utique dei Pml 8 audiunt 0 potius om. 0 18 apud nos ut uid. Pml 14 alios bis PQml 19 id] in v 27 tuo bill Qntl )

91
dominoipso dicente: multi dicent mihi in illo die: domine domine, in nomine tuo prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus. tunc dicam illis: quoniam non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis.

Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt -et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat cui non communicet uides, si cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare? hi utique dicturi sunt: in nomine tuo [*](1 Matth. 7, 22-23 7 I Cor. 13, 2 16 Luc. 10, 20 24 Act. 1, 8 30 Uattb. 7, 22 (cf. Nestlei adnot) ) [*](4 nooit Oml 8 hoc] hic v 15 potrant Oml gadere Oml 19 quae om. Pmi 20 operantes ut uid. Pml 21 et om. Q 22 et om. P 24 ihertm Q )

92
uinus et bibimus et audituri: non noui uos, qui corpus eius et sanguinem in sacramento manducant et bibunt et membra eius toto orbe diffusa in euangelio non agnoscunt et ideo in eis in iudicio non computantur.

Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!

Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.

Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.

Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.

Petilianus dixit: Dictum est: falsum testimonium non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?

Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non [*](1 Matth. 7. 22 7 1 Tim. 1, 8 8 Ex. 20, 13 14 Ez. 20, 14 22 cf. Gen. 22, 18 23 Ex. 20, 16 ) [*](5 putatis ipsi Qml 8 ea om. 0 9 caim P 12 ista ta nescis v 14 mecaberis 0 18 utrique Oml 26 nostra sunt PQ 28 uestra erant illa Qml fecerunt] fuerunt 0 v )

93
regibus saeculi sed regi Christo quid respondere possitis. de illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis. non sunt haec uerba per inane uolantia: homines uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis, sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis. si enim secundum le,;;em Christi agebatis, quanto congruentius secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules! si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae [*]( 2 Ps. 71, 8 19 Act. 1, 8 28 cf. Act. 22, 25 ) [*]( 3 terrarum v 5 inditium ex initium ut uid. P 14 ostendimus O 20 iherim Q 22 hinc om. PQ 25 aliqui Ov 26 secundum om. 0 31 reperies v )
94
aduersus haereticos atque inter eos etiam aduersus uos ipsos latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi-monium non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\' eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis, ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?

Petilianus dixit: Dictum est: non concupisces rem proximi tui. uos nostra diripit-is, ut pro uestris habeatis.

Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem separare non possumus, nos a societate tritici segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba [*]( 16 Ex. 20, 17 32 cf. Matth. 21, 43 ) [*]( 15 oprimendos Q 22 in om. Oml 25 separamus v 28 is Oml )

95
domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.

Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?

Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.

Petilianus dixit: Dicit autem dominus Christus: qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit unum ex his mandatis, minimus uocabitur in regno caelorum.

Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait: dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit, id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per [*]( 10. 11. 20. 28 Mattb. 5, 19 24 Matth. 5, 20 27 Matth. 23, 3 ) [*]( 2 quia] quam P 16 pr. non om. 0 22 qui autem-caelorom om. PQ 24 habnndanerit 0 29 quod] quos Oml habundare 0 30 prae- cipit PQ )

96
prudentiam, sed per maliuolentiam comparatis, praecepit dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam. dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes dicere et non facere monet tamen populos facere quae dicunt et non facere quae faciunt, ne cathedrae sanctitas deseratur et propter pastores malos gregis unitas diuidatur.

Petilianus dixit: Et iterum: omne peccatum quod peccauerit homo extra corpus est; qui autem peccauerit in spiritu sancto, non ei remittetur nec in hoc saeculo nec in futuro.

Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum, quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas [*]( 3 cf. Matth. 23, 2—3 7 I Cor. 6, 18. Matth. 12, 32 18 I Cor. 6, 18 16 Matth, 12, 81-32 23 p. 95, 11 ) [*]( 1 maleuolentiam v 21 pertinent Pml 22 et quoquo Ov 29 remit- tatur PQ )

97
hoc cursim perstringere uoluisti tanta trepidatione, ut, quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro?